|
1. Job in prosperis et in adversis victor. Thesaurus
justi fides. In lectione quae nobis lecta est, fratres
charissimi, audivimus quod gloriosissimus Dei athleta
contra hostem callidissimum admirabiliter praeliatus sit:
et secundum quod Apostolus ait, Spectaculum Deo et
Angelis ejus et hominibus (I Cor. IV, 9) dignum
non sine ingenti admiratione audire, et quodam modo oculis
fidei videre meruimus. Vidimus beatum Job non solum
contra felicitatem mundi, sed etiam contra paupertatem et
asperrimos dolores, et contra filiorum orbitatem fortiter
et feliciter dimicantem. Qui cum esset dives, nullum
contemptum habuit; cum penuriam pateretur, neminem
blasphemavit, nec contra Dei dispensationem murmurare
praesumpsit: sed locuples dicebat, Domus mea omnibus
viatoribus patuit, et de velleribus ovium mearum calefacti
sunt humeri infirmorum (Job. XXXI, 19 et 20).
Postea vero, cum paupertate premeretur, in angustiis
loquebatur, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut
Domino placuit, ita factum est (Id. I et II).
Fortiter colluctatus est diabolus; sed athletam Dei
superare non potuit. Immanes suscitavit fluctus; et
firmissimam petram commovere non valuit. Machinationes
suas adhibuit; et turrim validissimam non prostravit.
Arborem concussit; et decutere poma non valuit: et ramos
quidem confregit, sed radici nihil nocuit. Parietem
perforavit, sed thesaurum auferre non potuit: thesaurum
autem dico non auri et argenti, sed fidem justi. Hunc
enim ejus thesaurum diabolus diripere festinabat, quando
eum omni facultate nudatum plaga intolerabili cruciabat.
Vidisti augmentari fluctus, vidisti petram firmissimam,
vidisti turrim inexpugnabilem, vidisti Deum
glorificatum, et diabolum confractum: et quali nomine
hunc justum appellem, ignoro. Athletam eum vocem? Sed
praecellit tantarum copia coronarum. Petram eum dicam?
Sed firmiorem video. Militem appellabo? Sed
robustiorem cerno constantia. Turrim eum nominabo? Sed
eminet sapientia. Arborem eum dicam? Sed decorosior
invenitur. Fructum illum appellem? Sed pretiosior
demonstratur. Thesaurum eum nominabo? Sed copiosior
esse dignoscitur. Et quali vocabulo appellem sanctum
illum, non invenio.
2. Et dives potest esse bonus, et pauper beatus.
Pauperum contemptus quam cavendus. Audiant haec
divites, audiant haec pauperes, quemadmodum hic beatus
vir in divitiis suis et felicitate benignus dispensator
exstitit divitiarum, et in tentatione paupertatis
patienter et fortiter toleravit. Vides igitur non esse
impossibile divitem esse in operibus bonis, et pauperem
per patientiam egestatis posse esse beatum. Nolo mihi
dicas, quia paupertatem timeo. Paupertatem times, et
peccatum non metuis? Nolo timeas paupertatem: sed
iniquitatem time, quae mater est tormentorum. Dominus a
te stipendium postulat, et dare ei non vis. Cum enim
audis eum dicentem, Quamdiu fecistis uni ex minimis
istis, utique si tribuas pauperi, Christo feneras. Si
contrahis a paupere manum tuam, quomodo et qua fiducia in
illa die et tu a Domino misericordiam postulabis? Nonne
arguet te, dicens: Vidisti me nudum, et non operuisti;
esurientem, et non pavisti (Matth. XXV, 40,
43)? Quid tu ad haec respondebis, et quam veniam
deprecaberis? Nonne conscientia tua reum te faciet, et
obmutesces? Et tu quidem multis et pretiosis vel
exquisitis deliciis interdum usque ad crapulam satiaris;
et pauperi unde esuriem repellat, vel cibum simplicem
dissimulas erogare. Vestibus etiam nimium pretiosis
indutus incedis; et pauperi nudo nec vilissimum tribuis
vestimentum. Domum tuam in omni pompa componere vel
ornare contendis; forsitan nec in angulo ejus peregrinum
vel pauperem recipis. Sed qui talis est, cum ei
irrevocabilis advenerit finis, si poenitentia non
subvenerit, perget ad inferos nudus bonis operibus,
remanente domo cum omni ornatu suo in testimonium avaritiae
suae. Unusquisque enim praetereuntium dicet: Haec domus
illius fuit raptoris, praedonis, avari. Quantas viduas
afflixit, quantos orphanos denudavit, quantos miseros
fecit, ut hanc domum tantis expensis de iniquitate
quaesitis erigeret!
3. Nobilium non dignitas culpanda, sed fastus. Homo
quam Deo charus. Sed dicit aliquis: Nobilis sum, et
in honore constitutus. Nobilitatem nemo reprehendit, de
istis dignitatibus nemo disputat, quae a Deo bene
hominibus conceduntur. Divites ergo in honoribus
constitutos, si juste et caste et misericorditer
vixerint, reprehendere nemo debet. Illi vero dolendi
sunt et lugendi, qui inflati superbia dignitatum, putant
se immortales cum ipsa dignitate futuros; et non
considerant conditionem suam, quia de terra sunt, et in
pulverem redigentur, et pro parva laetitia vitae hujus
(si tamen laetitia vel vita dicenda est), perpetua
sustinebunt tormenta. Attendis pauperem, et despicis,
et non recogitas quoniam homo est, sicut et tu: homo
chara et amica possessio Dei, homo cujus causa firmatum
est coelum, et extensum est mare, fundata est terra;
propter quem sol oritur et occumbit, luna crescit et
deficit, astra micantia surgunt. Tune ergo contemnis
hominem pauperem, propter quem Deus talia et tanta
constituit; ad extremum, ut adhuc amplius dicam, propter
quem Dei Filius humanam carnem assumpsit, opprobria et
flagella sustinuit, crucem pertulit, et flagelli
amaritudinem sensit, mortem gustavit, ad inferna
descendit, et eos qui a diabolo detinebantur obnoxii,
sanguinis sui pretio liberavit? Ecce quanta et qualia
humano generi pietas divina concessit. Videte ergo si
justum est ut a nobis pauper quisque despiciatur, cui tot
beneficia pietas divina largitur.
4. Dei in pauperes favor. Amemus ergo, fratres
charissimi, et non despiciamus pauperes vel peregrinos;
ne nos ille despiciat qui propter nos pauper factus est,
cum esset dives (II Cor. VIII, 9).
Considerate, fratres, et diligenter attendite, quia ab
initio nullum pauperem despicere voluit Deus. Nam sicut
in Scripturis divinis frequenter et diligenter audistis,
ut superbiam et vanitatem mundi reprimeret Deus, non
elegit rhetores, non eloquentes, non consules, non
divites, non potentes, quibus verbi sui secreta
committeret: sed aut opiliones, sicut Patriarchas et
beatum David; aut piscatores, sicut beatum Petrum, vel
reliquos Apostolos; ut per infirma destrueret fortia, et
per humilia excelsa et superba dejiceret. Amemus ergo
pauperes, ut cum illo partem habere possimus, qui dixit,
Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth.
XI, 29). Nam quia genus humanum per superbiam
mortale vulnus acceperat, Christus medicamentum
humilitatis exhibuit. Noli ergo despicere humilem
pauperem: qui cum sibi pauper sit, facere te divitem
potest. Qui enim divites sunt, imitentur beatum Job
humiliter largas eleemosynas facientem. Non extollantur
in prosperis: et si sinistrum aliquid, Domino
permittente, pertulerint, non deprimantur adversis; et
in nullo contra Dei judicia murmurantes, sed humili et
pia conscientia cum beato Job dicant, Dominus dedit,
Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum
est: sit nomen Domini benedictum: cui est honor et
imperium cum Patre et Spiritu sancto, in cuncta saecula
saeculorum. Amen.
|
|