SERMO LII. De beato Job, III; et de verbis Psalmi XCVII, 5, 6, Psallite Domino in cithara, etc..

1. Quis psallat in psalterio et cithara. Job tuba ductilis. Job afflictus ad purgationem levium peccatorum. Beatus Job, fratres dilectissimi, de quo nobis hesterna lectio recitata est, tam sanctus fuit, ut in illo compleretur illud quod in Psalmo Spiritus sanctus dixit, Psallite Domino in cithara et voce psalmi. Non vocem solam, sed opera assumite: ut non tantum cantemus, sed et manibus operemur. Qui cantat et operatur, psallit in psalterio et cithara; qui psallit in psalterio, divina de coelo verba canit: qui autem operatur manibus, humana opera perficit. Extende manus, et da pauperi, nudum vesti, hospitio recipe peregrinum. Sed cum facis, pie ac hilariter fac: recole illi te facere, qui dicturus est, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35). Videte qualia organa adjungantur in similitudinibus. In tubis, inquit, ductilibus. Beatus Job, fratres dilectissimi, ita Dei Spiritu plenus erat, ut velut ductilis tuba laudes Domini dulciter decantaret. Sic enim de talibus sonitus est, In tubis ductilibus et in voce tubae corneae. Ductiles areae sunt tubae, et tundendo producuntur. Quando enim producuntur? Quando malorum hominum persecutionem patimur, si patienter omnia sustinemus, et nunquam contra dispensationem Domini murmuramus, vapulando erimus tubae ductiles ad laudem Domini productae, si cum tribulatione proficimus. Tribulatio tunsio est, profectus productio est. Tuba ductilis erat beatus Job, quando a diabolo percussus tantis damnis, orbitate etiam filiorum afflictus, in nullo contra Dominum murmuravit. Tunsione illa tantae tribulationis factus est tuba ductilis. Ergo audiamus si ipsa tuba bene sonuit. Audi, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Videte, fratres, quomodo et quam diligenter sonuit, quam suavem sonum dedit. Nec hoc solum sufficit, nisi adhuc tundatur. Datus est autem in potestatem satanae, ut caro percuteretur. Percussus est, coepit putrescere; ita ut eum scatentes globi vermium exararent. Ipse tamen beatus Job quamlibet esset justus, non tamen fuit sine peccatis. Neque enim melior erat sancto Joanne evangelista, qui ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus (I Joan. I, 8). Per illam enim crudelissimam poenam minuta peccata purgabantur. Quam rem etiam ipse intelligens, Deo gratias referebat; et negligentiarum suarum quasi verissimus judex, non molli linteo, sed testa radebat saniem fluentem.

2. Job infirmus melior Adam integro. Ex omnibus tamen bonis suis, sola ei a diabolo mulier reservatur. Supposita est uxor Eva, quasi ad seductionem. Hoc erat necessarium, ut uxor ei reservaretur: equidem non ad solatium mariti, sed ad ministerium diaboli. Suggessit mulier blasphemiam: Job non obtemperat, sed recusat. Evam Adam in paradiso non repulit; repulit Job Evam in sterquilinio. In stercore sedebat Job, cum flueret vermibus atque putresceret: sed melior Job vulneribus plenus in stercore, quam Adam integer in paradiso. Equidem adhuc uxor sua Eva erat; sed jam ille Adam non erat. Quid ergo dixit mulier? Blasphema Deum, et morere.

3. Diabolus malleus universae terrae. Ecce audivimus quomodo tunditur tuba ista. Percussit eum diabolus a capite usque ad pedes gravi vulnere, et putrescens vermibus sedebat in stercore. Audivimus quemadmodum tunsus est: tubae hujus ductilis vocem dulcem, si placet, audiamus. Respondit enim uxori: Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus: si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non toleremus (Job I et II)? O sonum fortem! o sonum dulcem! Quem non dormientem excitet sonus iste? Quem non excitet praesumptio in Domino, ut adversus diabolum securus procedat in praelium; et non se suis viribus obtecturus, sed Dei auxilio protegendus? Ipse enim adjutorium dedit, qui eum tentari permisit. Non enim tunderet diabolus de se ipso: nihil enim facere poterit, nisi quod dispensatio divina permiserit. De illius enim diaboli poena futura propheta commemorans ait, Contritus est malleus universae terrae (Jerem. L, 23). Malleum universae terrae, diabolum voluit intelligi. De ipso malleo in manu Domini posito, id est, in potestate Dei, tunduntur ductiles tubae, id est, animae sanctae, ut resonent Dei laudes.

4. A diabolo tunduntur justi et injusti. De isto malleo et justus tunditur et peccator; ille, ut probetur; ille, ut puniatur: aut certe ut justus augeatur in bonis, et peccator corrigatur a malis. Sub isto enim malleo in manu, id est, in potestate Domini constituto, tunduntur non solum humiles, sed et superbi: sed humiles producuntur, superbi comminuuntur ut vitrum. Una eademque tunsio bonos producit ad gloriam, malos redigit in favillam: ut impleatur in eis illud quod scriptum est, Et erit tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). De ipso enim malleo quoties animae sanctae, Deo dispensante vel permittente, tunduntur, in nullo murmurant, in nullo penitus contradicunt; magis humiliter, velut ductilis tuba, proclamant, Justus es, Domine, et justa judicia tua (Psal. CXVIII, 137); adhuc minus patimur, quam meremur. Et haec quidem dicunt animae sanctae. Animae vero superbae et peccatis obnoxiae, quoties aliqua adversitate pulsantur, rebelles contra Dominum murmurare praesumunt, dicentes: Deus, quid tibi feci? quare tanta patior mala? Quibus in conscientia respondet divina justitia: Bene dicis, O Deus, quid tibi feci? Verum est quia nihil mihi fecisti, sed totum tibi: si enim aliquid boni fecisses, mihi feceras. Cum vero peccata et crimina commisisti, tibi omnia fecisti, non mihi. Et quia quaecumque seminaverit homo, haec et metet; non est injustum quod spinas et tribulos peccatorum colligat, qui nequitiam seminavit. Nos vero, fratres charissimi, audiamus Apostolum dicentem, Seminemus quod bonum est ad omnes, maxime ad domesticos fidei. Timeamus, ne forte, si in carne seminamus, secundum Apostolum de carne metamus corruptionem: sed ipso attestante, seminemus in spiritu, ut de spiritu metamus vitam aeternam (Galat. VI, 8-10); ad quam nos Dominus sub sua protectione perducat, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.