|
1. Eleemosyna sine justitiae studio. Frequenter,
fratres charissimi, cum Psalmista cantamus versiculum
illum, per quem detractores spirituali gladio feriuntur.
Sic enim ait: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas,
et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Quod
autem dixit, Sedens, hoc ostendere voluit quod non
transitorie detraxerit, nec ei subreptum sit, ut male de
proximo loqueretur. Sedens, id est, ex otio: quasi ad
hoc vacans, ut derogares proximo tuo. Haec fecisti, et
tacui. Nemo, fratres charissimi, falsa securitate se
decipiat, et putet se ante tribunal Christi non esse
venturum, nec redditurum de factis propriis rationem.
Veniet enim Dominus Deus noster, et non silebit. Modo
enim silere dicitur, quia adhuc vindictam suspendere
videtur. Haec fecisti, et tacui. Quid est, Tacui,
nisi, Non vindicavi, severitatem meam distuli,
patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu
exspectavi? Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum
adhuc exspectarem, ut te poeniteret; tu et me
contempsisti, et Apostolum audire noluisti ; sed
secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens
thesaurizasti tibi iram in die irae et revelationis justi
judicii Dei (Rom. II, 4, 5).
2. Idem tractatur argumentum. Suspicatus es inique,
quod ero tibi similis. Parum est quia mala facta tua
placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia non
statim pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam
corruptum judicem praedae socium vis habere. [De multis
quae rapuisti parvas eleemosynas faciens, et adhuc peccata
non deserens, quasi corruptum judicem putas te posse
redimere: cum, si etiam totum dares, et peccata ipsa non
deserens, te ipsum deciperes, pecuniam perdendo, et
peccata non redimendo.] Suspicatus es inique, quod ero
tibi similis. Arguam te. Quando veniet enim Dominus
Deus noster, non silebit. Arguam te. Et quid faciam
arguendo te? quid tibi faciam? Modo te non vides: facio
ut videas te; quia si videres te, et displiceres tibi,
placeres mihi: quia vero te non videns placuisti tibi,
displicebis et mihi et tibi; mihi, cum judicaberis;
tibi, cum ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit?
3. Bona post dorsum, mala ante faciem sibi
proponenda.---Constituam te ante faciem tuam. Quid
enim vis latere te ipsum. In dorso tuo tibi es, non te
vides: facio ut videas te; quod tu post dorsum tuum
posuisti, ego ante faciem tuam ponam. Videbis foeditatem
tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas. [Modo enim,
fratres charissimi, omnes amatores luxuriae, et qui cum
delectatione faciunt iniquitatem, peccata sua post dorsum
projiciunt: si vero aliquid boni casu aliquo vel per
quamlibet occasionem fecerint, ante se ponunt: et inde
assidue gloriantur, et dicunt: Ego illum liberavi, ego
illi benefeci, ego illi tantum dedi. Et dum bona quae
per illos Deus fecit, sibi assignant, per vanitatem
perdunt, quod per eleemosynam acquirere videntur. Ac sic
ante tribunal Christi perditis bonis, quae ante se
habebant, peccata quae post dorsum projecerant, ante
faciem eorum revocantur: et sine ullo termino sustinebunt
supplicium, qui sibi, dum viverent, noluerunt providere
remedium. Et haec quidem faciunt illi, qui plus diligunt
praesentia quam futura. Qui vero de animae suae salute
attentius cogitant, e contrario faciunt; bona quaecumque
fecerint, post dorsum projiciunt; mala autem quaecumque
illis subrepserint, ante oculos ponunt: et dum de ipsis
in praesenti saeculo erubescunt; et vulnerata curare, et
mortua resuscitare, et sordida abluere tota fidei
devotione contendunt: ut cum in die judicii ante tribunal
Christi venerint, mala quae ante faciem suam posuerant,
et bonis operibus redempta sunt, auferantur; bona quae
propter vanitatem post dorsum projecerant, ante oculos
collocentur, et mereantur audire, Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34).
Et licet haec ita sint, non tamen de illis desperandum
est, qui adhuc mala sua non solum corrigere nolunt, sed
etiam defensare non erubescunt: sicut nec illa civitas
desperata fuit, de qua dictum est,] Triduum, et
Ninive subvertetur (Jonae III, 4). In ipso tamen
triduo idonea fuit converti, orare, plangere, et de
poena imminenti misericordiam promereri. Audiant ergo qui
tales sunt, dum licet audire tacentem [id est, in
praesenti non vindicantem]. Veniet enim, et non
silebit, et tunc arguet, quando correctionis locus nullus
erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo
tu, sicut jam supra dictum est, quisquis talis es, fac
quod tibi minatur Dominus facere: tolle te a dorso tuo,
ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis; et
constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto
tibi judex, torqueat te timor, erumpat confessio, dic
Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et
delictum meum ante me est semper (Psal. L, 5).
Quod erat post te, fiat ante te; et cum factum fuerit
ante te, puniatur a te : ne tu ipse postea a Deo judice
fias ante te, et non sit quo fugias a te.
4. Deum non laudant iniqui, nec justi superbi.
Intelligite autem haec, qui obliviscimini
Dominum.---Non cogitabas de vita tua mala: intellige
te, qui oblitus es Dominum. Ne quando rapiat sicut
leo, et non sit qui eruat. Quid est, sicut leo? Sicut
potens, sicut fortis, sicut ille cui resistere nemo
potest. [Illi enim quos supra diximus, id est,
amatores mundi, in ore suo Deum laudare videntur; sed
longe aliud operibus exercere probantur: secundum illud
quod ait propheta, Populus hic labiis me honorat; cor
autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13).
Sed clamat illis Spiritus sanctus:] Peccatori autem
dixit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et
assumis testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret
ei, Nihil tibi prodest quod laudas Deum. Illis enim
qui bene vivunt, prodest quod laudant; tu autem si laudas
[et peccata non deseris], nihil tibi prodest, Utquid
me laudas? [Audi Scripturam dicentem,] Non est
speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9).
Si enim male vivis, et bona dicis, nondum laudas: sed
rursus si cum coeperis bene vivere, meritis tuis tribuis,
nondum laudas. Nolo te esse latronem insultantem cruci
Domini: sed nec te illum volo esse in templo jactantem
merita sua, et occultantem vulnera sua. Si fueris
iniquus, et perseverans in illa iniquitate, non dico
tibi, non proderit laus; sed non me laudas, laudem istam
esse non deputo. Rursus si fueris quasi justus, id est,
humilis et pius; et de justitia inflatus incesseris, et
alios in tua comparatione contempseris, aut superextuleris
te, tanquam glorians de meritis tuis, non me laudas.
Nec ille me laudat qui male vivit; nec ille me laudat,
qui quasi de suo bene vivit. Sed numquid ille Pharisaeus
quasi de suo talis erat, cum diceret, Gratias tibi ago,
quia non sum sicut caeteri hominum? Gratias Deo agebat
ex eo quod bonum in se habebat. Quamvis ergo boni aliquid
in te sit, non ex te esse quod bonum est, sed a Deo te
accepisse profitere. Tamen in eo ipso si te extuleris
supra alium non habentem, elatus teneberis, nondum
laudator meus eris. Primo ergo corrigere a via pessima,
incipe bene vivere, intellige quia non corrigeris, nisi
dono Dei: A Domino enim gressus hominis dirigentur
(Psal. XXXVI, 23). Hoc cum intellexeris,
fave et aliis, ut sint quod et tu es: quia hoc eras et tu
quod illi sunt. Fave quantum potes, et noli desperare:
non enim usque ad te dives est Deus. [Quod enim tibi
dedit, crede quod etiam et aliis et velit et possit
dare.] Non ergo laudat, qui cum jam coeperit bene
vivere, de suo putat esse quod bene vivit, non acceptum a
Deo: nec ille laudat, qui cum sciat se quod bene vivit,
accepisse a Deo, tamen usque ad se vult esse divitem
Deum [et non vult ut et aliis sit misericors Deus].
Ille itaque qui dicebat, Gratias tibi ago, Deus, quod
non sum sicut caeteri hominum, injusti, raptores,
adulteri, sicut et Publicanus iste; nonne et ibi poterat
dicere, Domine, dona et Publicano huic quod mihi
donasti, supple et mihi quae nondum dedisti? Sed jam
quasi saturatus ructabat. Pauper vero ille, id est
Publicanus, quid dicebat? Domine, propitius esto mihi
peccatori. Ideo descendit justificatus Publicanus magis
quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII, 10-14).
Ergo audite qui bene vivitis, audite qui male vivitis,
Sacrificium laudis glorificabit me. Nemo mihi offert hoc
sacrificium, et malus est. Non dico, Non mihi hoc
offert malus; sed, Nemo mihi hoc offert malus. Qui
enim laudat, bonus est: quia si laudat, etiam bene
vivit; quis laudat, non solum lingua laudat, sed et vita
cum lingua consentit.
5. Adhortatio. [Et ideo rogo vos, fratres
charissimi, quantum possumus, cum Dei adjutorio
studeamus ut quomodo Deum laudamus vocibus, sic etiam
bonis moribus collaudemus. Melius est enim tacere et
benefacere, quam Deum laudare et peccata committere.
Qui enim laudat Deum vita simul et lingua, vocibus
pariter et bonis operibus, dupliciter in se provocat
gratiam Dei. Si vero non praevalet Deum laudare
vocibus, laudet bonis operibus, assiduis orationibus,
cogitationibus sanctis. Si enim haec diligenter
attendimus, et in hoc saeculo cum secura conscientia
laudare Dominum possumus, et in futuro ad aeternum
gaudium feliciter veniemus ].
|
|