|
1. Plenus amor Dei excludit amorem saeculi. Quî cor
et caro in Deum exsultent. Secundum apostolum, fratres
charissimi, qui satis diligit saeculum, non habet plenum
divini amoris affectum. Sic enim audistis legi: Qui
diligit saeculum, non est perfecta charitas Dei in illo
(I Joan. II, 15). Ac per hoc tunc perfecte
incipit christianus futuram et aeternam vitam diligere,
cum vitam praesentem coeperit non amare. Et ideo statim
sequitur in Psalmo, Cor meum et caro mea exsultaverunt
in Deum vivum. Confirmat quod supra dixerat, Deum se
amare, non saeculum. Exsultavit in Deum vivum; non
exsultavit in hoc mundo, nec exsultavit in aliqua
oblectamenta quae mundi sunt, id est, non in divitiis,
non in honore, non in luxuria, non in ebrietate, non in
vanitatibus mortuis, et cito cum omni suo amore
morituris, sed in Deum vivum. Quare non dixit, In
Deum tantum, sed addidit, In Deum vivum? Ut
ostenderet scilicet quia totum quod non pertineret ad Dei
cultum, deberemus habere quasi mortuum. Simulque
considerate hoc dicto subtilitatem sermonis sacri: Cor
meum, inquit, et caro exsultaverunt in Deum vivum.
Numquid non sufficeret dicere, Cor meum exsultavit in
Deum vivum, nisi addidisset, et caro mea? Videamus
ergo quomodo in Deum et cor simul et caro hominis
exsultat. Quomodo, nisi ut homo et carne et corde Deo
serviat? Cor enim exsultat in Deum, quando honesta et
sancta cogitat, quando religiosa opera et Deo placita
concupiscit. Caro autem exsultat, quando pudica est,
quando sobria, quando nulla impuritate polluitur, quando
nullis immundis actibus sordidatur. Videte enim e diverso
et agnoscite, quam vera sint quae dico: si viderit
aliquis vestrum hominem injusta dicentem, numquid dicere
potest quod cor illius exsultet in Deum vivum? Aut si
quis alium viderit ebriosum, impudicum, fornicatorem,
numquid dicere potest quod caro ejus exsultet in Deum
vivum? Nulla enim caro exsultat in Deum, quae vivit in
vitio. Ideo ergo Propheta dicebat, Cor meum et caro
mea exsultaverunt in Deum vivum; quia et corde retinebat
plenam religionis fidem, et carne servabat devotam
corporis sanctitatem.
2. Christus, turtur et passer. Vox turturis,
doctrina castitatis. Christi domus, Ecclesia. Pulli,
Christiani. Nec sine causa in consequentibus statim
Psalmista subdidit, dicens: Etenim passer invenit sibi
domum, et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos.
In turture et passere Salvator noster significatur,
fratres charissimi. Passer enim, ut scitis, perparva
avis est; turtur autem, ut legimus, pudicissima. Et
ideo Salvator noster passer dictus est, quia docuit
primus humilitatem; tartur dictus est, quia docuit primus
castitatem. Unde etiam in Canticis canticorum propheta
dicit, Vox turturis audita est in terra nostra (Cant.
II, 12). Vox turturis, doctrina intelligitur
Salvatoris. Audire coepit, puritatem castitatis
adamavit. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur
nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Quae est enim domus
Christi, nisi Ecclesia Dei? Quae est domus Christi,
nisi conventus populi christiani? Hanc ergo domum
Salvator cum ingenti pietate quaesivit, et invenit; hanc
peculiariter diligit. Merito peculiariter diligit, quam
peculiariter suo sanguine comparavit. In hac ergo domo
Salvator congregat pullos suos. Quos ergo credimus
Christi pullos? Quos, nisi populos christianos?
Denique qui sint Domini nostri pulli, ipse hodie
conventus vester ostendit. Dum enim aspicio vestram
congregationem, congregasse in ecclesia pullos video
Salvatorem. Quamvis legamus in aliis libris scriptum,
ut supra dixi, Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos
suos; sed utrumque in persona Ecclesiae bene convenit:
id est, quod nos Salvator et congreget et reponat.
Congregat enim nos, ut doctrinam illius audiamus: et
reponit, ut ab insidiis diaboli tuti esse possimus. Quod
ut faciat, et quotidie faciat, precemur Deum Salvatorem
nostrum; cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et
gloria in saecula saeculorum. Amen.
|
|