|
1. Quid orandum. Bonitati necessaria disciplina, et
utrique scientia. Inter caetera quibus beatus David
infirmitatibus nostrarum medetur animarum, sub quadam
trinitatis regula orandi nos formam tenere, tanquam
peritissimus magister, erudiit, dicens: Bonitatem, et
disciplinam, et scientiam doce me, Domine. Sollicitius
itaque, fratres, intendite quas sibi potissimum virtutes
tribui rex propheticus deprecatur: Bonitatem, et
disciplinam, inquit, et scientiam doce me, Domine.
Vere novit recte vivere, qui recte novit orare. Non
enim petiit mundanarum divitiarum thesauros, non regna
finitima, non tempora prolixiora vivendi; sed bonitatem
se doceri simul et disciplinam poposcit. Bonitas enim
facit amabilem disciplinam, et disciplina efficit
inculpabilem bonitatem. Nec quemquam latere puto, quia
bonitas sine disciplina delictorum mater est, et
disciplina sine bonitate tristis quaedam amaritudo
vivendi. Scientiam praestari sibi pariter implorat, ut
noverit scienter sapienterque distinguere qui sint termini
bonitatis, et quam debeat habere disciplina mensuram; ne
forte aut nimiae remissionis vitio bonitas inconsulta
foedetur, aut disciplina durior ipsa sui austeritate
crudelescat. Vis, frater, bonus esse peccanti?
Benigne quidem facis: sed ut vere sis bonus, vigorem ei
adhibe disciplinae; ut tua illi bonitas proficiat ad
salutem. Quem utique si nulla coercentis censurae
increpatione terrueris, perniciosa erit ei haec bonitas
tua; quia permittis perire peccantem, quem potueras
salvare correctum. Rursum, si nimio disciplinae rigore
nullam scientia bonitatis praetenderis medicinam; dum
rigorem tuum refugit peccans, peccati aegritudinem non
curabis. Et quae tandem vivendi ratio erit, quaeve
justitia erit, ut solutior lenitas cohibentiam praebeat
peccatori, aut immoderata severitas a lapsu non revocet
delinquentem? Ut autem bonitatis hujus disciplinaeque
magisterium in nostris fuisse majoribus, plenius
perfectiusque discamus, pauca de pluribus venerabilium
patrum recenseamus exempla.
2. Has virtutes in se exhibuit Petrus. Implevit sine
dubio bonitatis ac disciplinae istius formam beatus
Petrus, cum, sicut vere bonus, oblatos sibi dicitur
curasse infirmos; et ut disciplinae coelestis amator,
justa ultione punisse mendaces perhibetur. Nimirum
bonitatis ejus gratiam testatur Aeneas ille debilis, qui
claudus ab infantia, sedens in porta templi Domini atque
mendicans, in nomine Christi Jesu, Apostoli curantis
imperio antiquam accepit sanitatem (Act. IX, 34).
Probaverunt et disciplinae ejus severitatem Ananias et
Saphira, qui distrahentes agrum quem vendere nemo
cogebat, dum de pretii quantitate mentiuntur Apostolo,
mortem sibi falsitate mercati sunt (Id. V,
1-11). Quo facto edocuit gloriosissimus Petrus,
inesse sibi bonitatem ac disciplinam, dum remedium
praestat infirmo, et competentem sumit de mendacibus
ultionem: quod eum recte sancteque fecisse coelestis
judicii consensus ostendit. De perfectione vero scientiae
ejus quis ambigat, qui Christum Dominum vivi Dei
Filium esse, de coelo sibi Patre revelante, cognovit?
Et quia bonitas ac disciplina scientiaque non deerat,
pascendas illi Dominus suas commendavit oviculas
(Matth. XVI, 16-19).
3. Paulus similiter. Tenuit bonitatem ac disciplinam
etiam gloriosissimus Paulus, qui, ut ejus scripta
testantur, discipulis suis et virgam correctionis et
spiritum mansuetudinis praetendebat; propter quod faciebat
eum omnibus et amabilem bonitas, et disciplina
terribilem. Nam etiam inter ipsa mundi primordia ut
bonitatem ac disciplinam Christi doceret ecclesias, et
removeri jussit peccantem a communione sanctorum (I
Cor. V, 5), et eumdem recipi correctum (II Cor.
II, 6-9). De scientia autem ejus quid nos
dicemus, cum omnes eum noverint in coelestibus didicisse,
quae doceret in terris? Ibi talia se memoravit edoctum,
qualia loqui mortalibus non liceret (Id. XII,
1-4).
4. Item Joannes Baptista. Habuit nihilominus
bonitatem et disciplinam testis dominicus et baptista
Joannes, qui resipiscentes a peccatis suis propheticae
pietatis affatu poenitentiae baptismo diluebat; atque ut
vere legalium praeceptorum custos immobilis, et Herodem
regem de illicita accusabat uxore, et cunctis ad se
concurrentibus purgatioris vitae praecepta mandabat.
Scientiae autem illius plenitudinem quis potest
agnoscere, qui quod pro salute mundi venit e coelo,
primus omnibus revelavit?
5. Peroratio. Videte itaque, fratres, quo orandi
compendio et qua paucitate verborum perfectionem vivendi
venerabilis Propheta quaerebat. Brevissimo namque
sermone conclusit, quidquid spiritualium habet multitudo
virtutum. Si ergo ille Prophetarum praecipuus hanc
doceri se a Deo sanctioris vitae viam tantopere
precabatur; quid facere nos oportet, qui et tardi sensus
infirmitate torpemus, et noxia remissioris vitae
consuetudine depravamur? Nos, inquam, magis orare
debemus, dicentes, Bonitatem, et disciplinam, et
scientiam doce nos, Domine: quatenus in nobis bonitas
malitiam vincat, vitia ac voluptates disciplina coerceat,
et ignorantiae caecitatem scientia veritatis illuminet.
Si enim scieris omnipotentem Deum Patrem Filiumque ejus
unigenitum unius esse substantiae, Spiritum quoque
sanctum pari credideris aeternitate regnantem, nulla
unquam te vel Paganorum vana persuasio, vel Arianorum
perfida turbabit impietas. Si futuri judicii scientia cor
tuum mentemque repleverit, habebis in tuis moribus
disciplinam. Rursus, si disciplinae ipsius mensuram
regulasque servaveris, congruam tenebis in omnibus
bonitatem: quia bonitas est temperamentum disciplinae, et
disciplina condimentum est bonitatis. Cave ergo,
frater, ne ita velis bonus videri, ut abjicias
disciplinam; aut ita arduam secteris disciplinam, ut
removeas bonitatem. Quibus beatus David idcirco
scientiam precatur adjungi, ut directo mentis nostrae
judicio scire possimus, qualiter in nobis esse possit et
districtior bonitas, et blandior disciplina.
|
|