|
1. Confessionis necessitas. Dei ad indulgendum
propensio.---Confitemini Domino, fratres
charissimi, quoniam bonus est, quoniam in saeculum
misericordia ejus. Remedia purgandi facinoris Spiritu
sancto instruente addiscimus; non aliter veniam posse
mereri, nisi nostra facinora fuerimus Deo jubente
confessi. Quid enim celat peccator, quod Deo teste
commisit? Quid erubescit fateri, qui peccatis non
erubuit coinquinari? Diluat ergo confitendo, quod
peccando infecerat; satisfactione abluat, quod delictorum
maculis sordidarat: sit cautior post delictum, qui ante
delictum fuerat segnior; sequatur in bonis actibus
Christum, qui in malis diabolum sequebatur.
Confitemini, inquit, Domino, quoniam bonus est. Non
vult ulcisci malitiam, qui confiteri delicta persuadet:
optat solvere confitentes, ne contumaces punire cogatur.
Quare admonitio Dei faciat sollicitum, ne severitas
faciat punitum. Peccatorum enim nos meritis flagellari
frequenter, nemo prudens qui abnuat, nemo stultus qui non
intelligat. Vult enim Deus admoneri frequenter, quos
putat esse correctos : vult tentationum severitate
corrigere, quos sua patientia viderit esse depravatos ;
vult, inquam, hactenus reformare peccantes, delinquentes
corrigere, vocare errantes, et ad spem recuperandae
salutis ipsos jam mortuos suscitare. Gaudet enim Deus,
si correctos viderit quos emendat: laetatur et si justos
immulatos in melius conspexerit quos flagellat. Ex illo
ergo affectu et terrorem, et minas, et verbera in
peccatores missa proficere ad pravos corrigendos, quam ad
reos puniendos exoptat. Vult enim Deus misereri
cunctorum, vult ignoscere, vult se exhibere propitium,
si quem mutatis actibus viderit esse correctum. Si
dereliquerint, inquit, filii tui legem meam, et in
praeceptis meis non ambulaverint, si justificationes meas
profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in
flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non
dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII,
31-34).
2. Flagella Dei, beneficia sunt et remedia. De
indolentia dolendum. Haec sunt remedia quibus consulit
Deus, haec est medicina qua hominum curantur vulnera;
his emendantur utilitatibus, vitia corriguntur, hominum
malitia refrenatur. Beneficia haec sunt divina, non
verbera; nec ut noceant divinitus irrogantur, quae ad hoc
veniunt ut hominibus paterna clementia consulatur. Ego,
inquit, quos amo, arguo et castigo (Apoc. III,
19). Et iterum: Fili, ne neglexeris disciplinam
Dei, nec defeceris, cum ab eo correptus fueris. Quem
enim diligit Deus, corripit : flagellat autem omnem
filium quem assumit. Igitur si omnem ad hoc flagellat ut
corrigat, ad hoc autem corrigit, ut Patri, id est,
Deo dignum exhibeat; timeat qui non flagellatur, ne
filius esse non possit: timeat quem corrigere Deus non
vult in saeculo, quia eum supplicio destinavit post
saeculum: timeat qui adhuc in saeculo gaudet et laetatur,
ne in aeternum contristetur et ploret: timeat qui cum
justis in saeculo non dolet, ne cum peccatoribus in
supplicio perenni se laceret.
3. Affliguntur peccatores, ut emendentur; et justi,
ut probentur ac proficiant. Sed si peccatores, inquit,
delictorum suorum merito ista in saeculo patiuntur; cur
nonnunquam et sancti viri pariter et aeque cum peccatoribus
afflictantur, nisi quia ad emendationem peccatoribus,
justis ad probationem ista proficiunt? Ut enim peccatores
his remediis corriguntur a malis; ita justi hactenus
augentur in bonis. Illos enim emendat Deus, ut
corrigat; hos vero probat, ut augeat: illos a culpa
revocat; hos sanctiores sibi reservat. Illic peccata
corriguntur, hic merita virtutis augentur - illic
recordatio poenitens, hic purae mentis laetitia gaudens.
Ille indulgentiam divinam exoptat; hic praemia promissa
jam cogitat: ille pium judicem veniam postulat; hic
justum remuneratorem exspectat: ille sollicitus, ut
possit impetrare quod postulat; hic securus, quia potest
quod meretur accipere. Nam peccantes saltem emendatione
Deus conterit, ne inveniat malitia crescente quod
vindicet: odit enim supplicium, qui ante praestruit, ne
condemnet. Gaudeat christianus in adversis; quia aut
probatur, si justus est; aut si peccator est,
emendatur. Contristetur sane, quem flagella corrigere
divina non possunt: timeat futuri judicii supplicium, qui
in saeculo praesenti judicis contempsit remedium. Gaudeat
peccator, si cum justo in saeculo contristetur, ut post
saeculum cum eodem muneretur. Vos, inquit Dominus,
plorabitis et plangetis; saeculum autem gaudebit. Vos
tristes eritis; sed tristitia vestra in laetitiam veniet
(Joan. XVI, 20). Quis non brevi tempore
contristari exoptet, ut in aeternum laetitia perenni cum
Christo triumphet? quis non praesentis temporis fletus
pensare gaudio futuro desideret? Exiguum, momentaneum et
breve est, quidquid boni malive in saeculo est. Tentatio
vos, inquit, non apprehendat, nisi humana. Fidelis
autem Deus, qui non patitur vos ferre plus quam
potestis; sed faciet cum tentatione exitum, ut possitis
tolerare (I Cor. X, 13). Sed etiam tribuit Deus
securitatem, et ad tempus fragilitati nostrae indulget.
4. Militi Christi semper vigilandum. In pace magis
vigilandum. Sit miles Christi armatus, sit sollicitus,
sit cautus, sit de Deo solo securus. Vigilet in pace
cautior, quam in bello vigilare consuevit: non sit
securitate remissus, ne aliqua ex parte subrepat
inimicus. Sobrii, inquit, estote et vigilate; quia
adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, aliquem
devorare quaerens circuit (I Petr. V, 8). Quanto
hostis vigilat, ut noceat; tanto christianus vigilet, ut
vincat. Nunquam enim vigilantibus obrepit inimicus;
nunquam sollicitos circumvenit hostis. Neque enim tunc
tantum cavendus est, quando bellum Dei servis indicit:
in pace magis vigilandum est nobis; exercendus animus,
exercenda virtus, mentis intentio Dei timore firmanda.
Facit enim hostis securos, quos cupit esse captivos;
facit, inquam, securos, ut incautos subigat, sopitos
et inermes opprimat, vulneret eos quos vigilare minime
perspexerit. Si quis miles sub imperatoris conspectu
certamen cum hoste inierit; quanta instantia, quanta
virtute pugnabit, ut placere illi cui militat, possit!
Nec stipendium promotionemve poterit adipisci, nisi
superans hostem fortiter vicerit. Vigila, christiane,
sub oculis Dei, ut perfecta victoria coroneris; pugna
cum diabolo, qui jam armalus es Christo: tecum est
Deus, qui te optat vincere, tecum est Christus, qui te
desiderat munerari. Contemne praesentia, ut percipias
futura: temporalia sperne, ut aeterna possis accipere.
Possidebis coelum, quod diabolus possidere non potuit;
habebis paradisum, unde inimicus exclusus est: accipies
aeternitatem, quam praevaricator hostis amisit. Illum ad
terram perfidia dejecit; te in coelum fides imponit: ille
contemnendo coelesti virtute privatus est; tu serviendo
angelica majestate suffultus es: illi aeterna sunt
supplicia destinata; tibi divina sunt praemia praeparata:
ille perfidus cum perfidis interibit; tu sanctificatus cum
sanctis regnabis; ut qui fueras temporalis et mendicus,
sis aeterna gloria decoratus. Nec quidquam in saeculo
formidabis; quia auctorem formidinis diabolum cum saeculo
respuisti. Amen.
|
|