|
1. Verbum Dei cordis fervore fovendum. Rogo vos,
fratres charissimi, ut secundum consuetudinem fidelium cum
silentio et quiete ea quae vobis praedicantur,
accipiatis. Animus enim noster quando, donante Deo,
aliquid potuerit de lectione sanctarum Scripturarum
concipere, spiritualem nidum in cordibus vestris desiderat
invenire. Et ideo velut castissimi turtures divina verba
sancti Spiritus fervore in nidum cordis vestri fovere
contendite, nec permittatis ut in vobis semen verbum Dei
peccatorum frigore congelescat, propter illud quod
scriptum est, Abundavit iniquitas, refrigescit charitas
(Matth. XXIV, 12). Estote magis, sicut dicit
Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11).
Quomodo enim columbae vel turtures postquam genuerint
ova, si illa permiserint refrigerari, perdent fructum
illorum; ita et vos, si conceptum verbum Dei per
oblivionem refrigerari permittitis, desiderabilem fructum
habere non potestis. Praestate in vobis nidum sermonibus
sanctis, secundum quod scriptum est, Turtur invenit sibi
nidum ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII,
4). Et quoniam nobis Scriptura Salomonis commendat
mulierem magnam, habentem magnum virum, dicens,
Mulierem fortem quis inveniet? ideo de hac secundum
tenorem pauca quae Deus dignatur suggerere, auribus
vestris cupimus intimare.
2. Ecclesia catholica latere non potest.---Mulierem
fortem quis inveniet? Difficile est invenire eam, et
difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in
monte quae abscondi non potest (Matth. V, 14)?
Quare ergo dictum est, Quis inveniet? cum dici
debuerit, Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte
positam vides: ut autem in monte poneretur, inventa est.
Ipsa est enim ovis illa quae perierat. Et revera,
fratres, Ecclesia catholica est, quae jam illustrata
est, quis ergo eam non videt? Quando latebat quis eam
inveniebat? Sicut enim jam dicta est ipsa civitas; ita
et ovis quam perditam quaesivit pastor. Ipse pastor mons
est: ovis ergo in humeris ejus civitas est in monte.
Facile est eam videre collocatam in monte. Quomodo autem
eam invenires, cum lateret inter vepres et spinas utique
delictorum suorum? Ibi eam quaesisse magnum, ibi
invenisse mirabile est. Haec ejus difficilis commendatur
inventio, cum dicitur, Mulierem fortem quis inveniet?
id est, Ecclesiam. Quis non videt eam jam a Christo
inventam, jam eminentem, jam conspicuam, jam gloriosam,
jam ornatam, jam lucidam; et, ut cito explicem, toto
terrarum orbe diffusam? Mulierem istam Ecclesiam qui
quaesivit et invenit, Christus agnoscitur. Et postquam
eam invenit, non solummodo de spinis peccatorum suorum
eripuit, sed etiam lapidibus pretiosis ornavit: ideo de
ipsa dicitur, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Volo
aliud commendare Charitati vestrae, quantum capitis,
quantum timeo, quantumque timere debetis de his lapidibus
pretiosis. Sunt in Ecclesia lapides pretiosi et semper
fuerunt, docti scilicet, abundantes scientia et
eloquentia et omni instructione Legis. Pretiosi plane
isti lapides sunt; de ipsis fuit Cyprianus, de ipsis
fuit Ambrosius, et caeteri eorum similes. Ex eorum
numero quidam erraverunt ab ornatu hujus mulieris.
|
|