|
1. Ecclesia in multis figurata. Ecclesia catholica,
fratres charissimi, non solum post adventum Domini et
Salvatoris nostri praedicata est; sed etiam ab initio
mundi multis figuris et sacramentis secretioribus
designata. Nam et in sancto Abel Ecclesia catholica
fuit, et in Noe, et in Abraham, et in reliquis usque
ad adventum Domini Salvatoris: de ipsa enim ait
Salomon, Mulierem fortem quis inveniet? Quod dixit,
quis inveniet, difficultatem inveniendi, non
impossibilitatem oportet intelligi. Mulier ista fortis,
Ecclesia est. Quomodo non est fortis, quae ab initio
mundi tantis tribulationibus fatigatur; et tamen non
vincitur? Mulierem fortem quis inveniet? Quis alius,
nisi Christus? Non autem eam fortem invenit; sed
inveniendo fortem fecit. Nam ut eam inveniret, nonaginta
novem dimisit in montibus, et quaesivit unam quae
erraverat, et humeris suis impositam ad ovile proprium
revocavit (Luc. XV, 4, 5).
2. Lana et linum quid significent.---Lanam et linum
fecit manibus suis. Lanificam et linificam matronam istam
sanctus sermo describit. Quaeris forte a nobis, quid sit
lana, quid linum? Lana carnale aliquid, linum vero
spirituale significat: quia in ordine vestimentorum
interiora sunt linea vestimenta, lanea vero exteriora.
[Lana etiam de commixtione animalium nascitur. Linum
vero sine carnis voluptate de terra procreatur; ideo
castitatis imaginem praeferre videtur: in tantum ut
sacerdotes Veteris Testamenti ex praecepto Legis,
propter castitatis indicium, lineis femoralibus
uterentur. Ergo in lana carnale aliquid, in lino vero
spirituale significatur. Pro laude etiam ponuntur.]
Invenis enim hominem porrigentem manu eleemosynas
pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus
placere cupientem: laneam vestem, quae videri potest,
habet; interiorem lineam non habet. Invenis alium
dicentem tibi, Sufficit mihi conscientia mea, Deum
colo, Deum adoro; quid mihi opus est ad ecclesiam ire,
aut visibiliter Christianis misceri? lineam vult habere
sine tunica. Non novit neque commendat talia opera mulier
ista. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit
utile. Multi inveniunt; sed non faciunt utile manibus
suis. Cum libenter auditis, invenitis: cum bene
vivitis, facitis.
3. Quid colum et fusum.---Brachia sua firmavit in
fuso. De fuso isto, quod Dominus dederit, dicam:
neque enim ista lanificia sunt a viris aliena. In fuso
lanificium signat, in lanificio bonum opus tanquam castae
mulieris et matronae impigrae. Diligenter tamen attende
in lanificio duo instrumenta, colum et fusum. In colo
lana involuta, quae filo ducenda transeat in fusum. Quod
in colo involutum est, adhuc in sinistra, et nondum in
fuso est : quod in fuso collectum est, jam praeteritum
est. Opus ergo tuum in fuso sit, non in colo. In colo
enim est quod facturus es; in fuso quod fecisti. Vide
ergo si habes aliquid in fuso. Ibi enim firmantur brachia
tua, ibi erit fortis constantia tua, ibi securus Deo
dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac,
quia feci. Quod pendet in colo, ad fusum trajiciendum
est: non autem quod collectum est in fusum, ad colum
revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habeas in fuso,
ut brachia tua firmes in fuso, quod te consoletur, quod
te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et
sperandi.
4. Christus dupliciter et simpliciter laudandus.
Sequitur, Manus suas aperuit pauperi. Eia, fratres,
exercete lanificium sanctum. Si quis habet plenum
cellarium, plenum horreum; omnia ista in colo sunt,
transeant in fusum. [In sinistra sunt, quamdiu
pauperibus non erogaveris: at ubi coeperis eleemosynam
facere, transferuntur ad dexteram, et fit opus, unde
vestis fieri possit.] Omnes domestici ejus vestiti
sunt. Numquid de nuditate servorum suorum sollicitus erit
vir ejus habens conjugem talem? [Quis est iste vir,
nisi Christus? aut quae est conjux, nisi Ecclesia ?]
Vestiti sunt, quotquot in Christo baptizati sunt. Et
boni servi et mali vestiti sunt. Non cessat illa mulier
omnes vestire: ut nemo queratur et dicat, Ideo non sum
bene operatus, quia non sum bene vestitus. Duplicia
pallia fecit viro suo. Pallia laudes sunt, fides et
confessiones. Laudas Deum, laudas hominem. Dupliciter
laudas, et simpliciter laudas: dupliciter, quia homo est
et Deus; simpliciter, non ut sis fictus. Photinus, a
quo haeretici Photiniani appellantur, quasi simplex
pallium fecit viro suo. Solum enim hominem credidit,
Christum Deum colere noluit. Existit alter texens viro
suo pannosum pallium. Ait enim, Christus Deus est
tantum, omnino hominis nihil habens: hoc Manichaei
dicunt. Photiniani dicunt, Homo tantum est; Manichaei
dicunt, Deus tantum est. [Ecce de quali ecclesia quam
pretiosa vestimenta procedunt. Et propterea de illa
scriptum est quod] duplicia pallia fecerat viro suo.
Duplicia pallia; confitemur enim Deum in homine, et
hominem in Deo. De bysso et purpura vestimenta
spiritualia praeparavit. De bysso candidam confessionem,
de purpura gloriosam passionem. Byssum, cum Deum
confitemur, agnoscimus: purpuras in martyribus
collaudamus.
[5. Eleemosynas facientes, de colo trahere festinemus
ad fusum, et de sinistra transferamus ad dexteram. Nos,
fratres, quibus Deus tantum bonum conferre dignatus est,
ut nec de Judaeis, nec de haereticis nasceremur, sed
catholicae Ecclesiae filii esse mereremur; quantum
possumus, Deo gratias referamus, qui nobis fidem
rectam, et sibi placitam inspirare vel insinuare dignatus
est: et totis viribus (quia fides sine operibus nos
salvare non potest) ad spirituale lanificium illud nostros
animos praeparemus. Jugiter ideo eleemosynas facientes,
de colo trahere festinemus ad fusum, et de sinistra
transferamus ad dexteram: ut per eleemosynas pauperum
stolam unusquisque nostrum praeparet in aeternum, ut,
sicut dicit Apostolus, in coelesti convivio vestiti et
non nudi inveniamur (II Cor. V, 3): ne nobis
dicatur, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem
nuptialem (Matth. XXII, 12)? sed magis ab
auditu malo liberati, illam felicem et desiderabilem vocem
audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum quod praeparatum est ab origine mundi
(Id. XXV, 34); quod ipse praestare dignetur.]
|
|