|
1. Tyranni saevitia in tres pueros. Jubet tyrannus
fornacem incendi, et quantum ipse igne furoris ardebat,
tanto sanctiores pueros consummabat. Nunc undantis fumi
densitate coelum contegitur, nunc horrifico sonitu
Chaldaei cuncti terrentur; ut magnitudo divinae
severitatis per supplicia monstraretur. Saeviebat
violentus inimicus, supplicium suis famulis quaesiturus.
Saeviebat, non ut justos trucidaret, sed ut suis
interitum procuraret. Saeviebat, non ut crescerent
poenarum augmenta, sed ut cunctis monstraretur divina
potestas; ut dum impii suppliciis gloriarentur, flammarum
impetu vorarentur. Saeviebant scelerati Chaldaei
suppliciis praesentibus perituri, et futurorum ignari
ministri jussa accelerant, parant incendia, flammas
exaggerant. Crudelitas ejus possidet mentem, saevitia
immutat voluntatem.
2. Tres pueri in fornace illaesi. In fornacem missi
sunt sancti, fugiunt flammae, cedunt ignes, incendia
expavescunt. Timent ignes laedere quos fuerant jussi
incolumes reservare. Ostendunt justorum meritum, dum
tyranni contemnunt imperium. Licet sanctis cum igne
jocari, quibus cum hominibus non licuit commorari.
Licuit in fornace Deum venerari, quem apud homines non
licuit honorari. Licet flammarum mereri obsequia, qui
non meruerant Chaldaeorum supplicia. Licet ignibus
conservari illaesos, quos tyrannus dederat exurendos.
Licet in poena esse securos, quos extra poenam non licuit
esse intactos: ut ubi interitus, ibi salus; ubi
supplicia, ibi invenirentur refrigeria. Accipe,
hostis, a suppliciis exemplum, qui humanitatis perdidisti
consilium. Fugiunt ignes justos, quos injuste damnasti:
expavescunt flammae, et innocentes pronuntiant, quos
dignos supplicio deputas: et quae saevire consueverant,
dignos sanctos in fornace cernebant. Damnant hostes et
absolvunt ignes. Chaldaei adjiciunt, et poenae
defendunt. Homines saeviunt, et supplicia venerantur.
Tyrannus putabat tantum tormenta posse saevire, quantum
ipse sacrilegus existimabat se potestatem habere. Ignes
justis cedunt, ardores flammarum in refrigerium
vertuntur, et institutae naturae voraces impetus
obliviscuntur; ut justos venerantes timerent, et eorum
hostes persequentes punirent. Ignes justos hospitio cum
omni honore suscipiunt, et libenter obsequium praebent.
Hostis mutato genere saevit, nec aliqua pietate movetur,
nec humanitate blanditur. Posset vincere, si ignibus
imperaret. Offeruntur ergo ignibus justi vestitu tecti,
vinculis colligati: defenduntur ardoribus justi, et quos
vis humana damnavit, ignis absolvit. Nihil cogitat,
nihil metuit. Sic namque crudelitas tyrannica superata
prosternitur, dum sui satellites devorantur. Cernit
poenam, et servorum Dei aspicit gloriam. Justis ignes
obsequium praestant, injustis interitum subministrant.
Dum vindicat flamma, impii necantur, et justi
salvantur.
3. Miraculum agnoscit tyrannus. Cum ad fornacem
tyrannus festinanter accederet, stupet laudem, miratur
factum, veneratur Deum cum tribus pueris in fornace.
Aspicit justo divinoque ambitu protegi, quos nuper
jusserat violentus exstingui. In illis in fornace videt,
quem in illis ante non esse putaret. Quo visu territus
furori addit lenitatem: fit repente confessor, qui nuper
fuerat persecutor. Praedicat quem paulo ante negabat,
venerari praecipit, qui venerantes damnavit. Rogat de
fornace justos procedere, precatur de igne Dei famulos
prosilire. Exite, inquit, servi Dei excelsi. Nunc me
defensorem Dei profiteor, cujus inimicum fuisse constat;
ut cujus servos ignarus persequebar, ejus inimicos ut
defensor, ulciscar. Tunc de fornace egrediuntur illaesi
Hebraei, laetantur incolumes, triumphant victores, quod
Deo fideliter servierunt, et furorem tyranni
contempserunt (Dan. III).
|
|