|
1. Exordium. Lectio illa, fratres charissimi, in qua
beatus Abraham Isaac filium suum in holocaustum legitur
obtulisse, ideo in ordine suo diebus Quadragesimae non
recitatur, quia, sicut ipsi nostis, in vigiliis Paschae
propter sacramentum dominicae passionis reservatur. Et
quia tunc non est in spatio, ut de ista possit aliquid
dici; nunc, si videtur, expositionem ejus secundum quod
eam patres nostri inspirante Domino tractaverunt,
Charitatis vestrae auribus, quantum possumus, breviter
intimemus.
2. Trinitatis mysterium.---Dixit ergo Dominus ad
Abraham, Tolle filium tuum, quem diligis Isaac, et
offer eum mihi in holocaustum super unum montium, quem
monstravero tibi. At ille surgens stravit asinam suam,
et tulit secum duos pueros, et Isaac filium suum, et
pervenit ad locum, quem ei ostenderat Dominus, die
tertio; (Gen. XXII, 2 et seqq.). Abraham enim
quando Isaac filium suum obtulit, typum habuit Dei
Patris; Isaac vero figuram Domini Salvatoris. Quod
autem ad locum immolationis die tertia pervenitur,
mysterium Trinitatis ostenditur. Nam quod dies tertius
in sacramento vel mysterio accipi debeat Trinitatis,
frequenter in voluminibus sacris invenitur, sicut in
Exodo: Viam, inquit, trium dierum ibimus in deserto
(Exod. V, 3). Et iterum quando ad montem Sinai
ventum est, dictum est populo: Sanctificamini, et
estote parati in die tertia (Exod. XIX, 15). Et
Josue transiturus Jordanem, ut in die tertia populus
paratus esset admonuit (Josue I, 11). Et Dominus
noster die tertia resurrexit (Matth. XXVIII).
Hoc ideo diximus, quia beatus Abraham die tertia venit
ad locum, quem ei ostenderat Dominus.
3. Christi figura aries et Isaac. Duo pueri quos cum
asina remanere jussit, typum habuerunt populi Judaeorum,
qui pro eo quod in Christo non erant credituri, ideo ad
locum ubi immolandus erat, ascendere vel pervenire non
poterant. Asina illa significavit Synagogam. Aries
vero ille qui inter spinas cornibus tenebatur, et ipse
typum Domini habuisse videtur. Nam et Christus quasi
cornibus inter spinas haerebat, quando ad crucis cornua
clavorum confixione pendebat. Quod vero Isaac ipse sibi
ad immolandum ligna detulit, et in hoc Christum
figuravit, qui ad locum passionis crucem suam ipse
portavit. De quo mysterio multo ante dictum fuerat per
prophetam: Et erit, inquit, principatus ejus super
humerum ejus (Isai. IX, 6). Tunc enim Christus
principatum super humeros habuit, quando crucem suam
admirabili humilitate portavit. Non incongrue crux
Christi principatum significat. Nam per ipsam et
diabolus vincitur, et totus mundus ad Christi notitiam
vel gratiam revocatur. Denique sic et Apostolus dixit,
cum de passione Domini loqueretur: Factus, inquit,
obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter
quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod
est super omne nomen (Philipp. II, 8 et 9). Hoc
ideo dicimus, fratres, ut agnosceret Charitas vestra
quod principatus Christi, de quo scriptum est, Et erit
principatus super humerum ejus, non sit alius nisi crux
ejus. Et ideo lectio ipsa in Pascha legitur, quando
Isaac verus, cujus typum gerebat filius Abrahae, pro
genere humano in patibulo crucis affigitur.
4. In pueris Abrahae figura est Judaeorum. Legitur
in ipsa lectione, quod veniens beatus Abraham cum filio
suo, viderit locum a longe, et dixerit ad pueros suos,
Sedete hic cum asina; ego et puer proficiscemur, et cum
adoraverimus, revertemur ad vos. Quare pueris, qui
figuram habuerunt Judaeorum dicitur, Sedete hic cum
asina? Numquid asina illa sedere poterat, charissimi?
Sed ideo dicitur, Sedete cum asina; quia Judaeorum
populus, qui in Christum crediturus non erat, stare non
poterat, sed ut debilis et velut peccator languidus, qui
baculum crucis despexerat, in terram casurus erat. Dixit
ergo Abraham beatus, Sedete hic cum asina; ego et puer
proficiscemur, et cum adoraverimus, revertemur ad vos.
Quid est quod dicis, beate Abraham? Ad immolandum
filium vadis, et dicis quod cum filio reverteris? Si eum
in holocaustum obtuleris, utique tecum redire non
poterit. Potuit respondere beatus Abraham: Verum
dico, et offero filium, et cum filio revertar ad vos.
Tanta est enim fides mea, ut credam quod ille qui mihi
eum de matris sterilis utero dignatus est dare, possit
etiam eum mortuum suscitare: et ideo verum dico, quia cum
adoraverimus, revertemur ad vos.
5. Adam sepultus in Calvariae loco. Quod autem aries
occisus est, et Isaac non est occisus, ideo factum est,
quia Isaac figura et non veritas erat. In ipso enim
designatum est quod postea in Christo completum est.
Videte Deum cum hominibus magna pietate certantem:
Abraham mortalem filium non moriturum obtulit Deo, et
Deus immortalem Filium pro hominibus tradidit morti.
Potest tamen de beato Isaac, et de illo ariete etiam sic
intelligi, ut in beato Isaac significata sit divinitas,
in ariete humanitas Christi. Et quia in passione non
divinitas, sed humanitas crucifixa creditur; ideo non
Isaac, sed aries immolatur. Dei enim Filius vel
unigenitus offertur, et virginis primogenitus immolatur.
Audite et aliud sacramentum. Beatus Hieronymus
presbyter scripsit, ab antiquis et senioribus Judaeorum
se certissime cognovisse, quod ibi oblatus est Isaac,
ubi postea Dominus Christus crucifixus est. Denique ab
eo loco unde beatus Abraham jussus est proficisci, tertio
die ad locum ubi Christus crucifixus est pervenitur.
[Etiam hoc antiquorum relatione refertur, quod et Adam
primus homo in ipso loco ubi crux fixa est, fuerit
aliquando sepultus; et ideo Calvariae locum dictum esse,
quia caput humani generis ibi dicitur esse sepultum. Et
vere, fratres, non incongrue creditur, quia ibi erectus
sit medicus, ubi jacebat aegrotus. Et dignum erat, ut
ubi occiderat humana superbia, ibi se inclinaret divina
misericordia: et sanguis ille pretiosus etiam corporaliter
pulverem antiqui peccatoris dum dignatur stillando
contingere, redemisse credatur.] Haec enim, fratres
charissimi, secundum quod potuimus, e diversis
Scripturarum voluminibus, pro animae nostrae profectu
collegimus, et charitatis contemplatione suggessimus.
Vos vero, auxiliante Domino, dum frequentius
Scripturas divinas relegitis, si diligenter attenditis,
credo quod etiam meliorem expositionem invenire possitis.
[6. Baptismi sacramentum non negligenter aut tardius
requirendum. Rogo vos, fratres, ut quicumque aut
filium, aut vernaculum suum baptizari desiderat, jam nunc
eum Ecclesiae offerre non differat: quia non est justum,
ut res quae tam magna, tam praeclara creditur,
negligenter aut tardius quam expedit requiratur. Timeo
enim ne aliquae mulieres ideo tardius infantulos suos
offerant, quia cum ipsis ad Vigilias venire dissimulant.
Certissime enim credimus, quod qui statim incipiente
Quadragesima, eos qui baptizandi sunt offerre voluerint,
et cum ipsis ad Vigilias feliciter venerint, et filii
eorum legitimo ordine accipient Baptismi sacramentum, et
ipsi acquirent indulgentiam peccatorum, praestante Domino
nostro Jesu Christo, etc.]
|
|