|
1. Pacis fructus. Concordia fratrum.---Felices
pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Meritum
christianae virtutis vilescit in cunctis, si unitatem non
habeat pacis, nec pervenit ad vocabulum filii, nisi per
nomen pacifici. Pax est, quae exspoliat hominem
servitute, dat nomen ingenuum, mutat cum conditione
personam; ex famulo liberum, filium facit ex servo;
[Deum patrem vocat, et commutat servum in filio, amicum
facit ex Deo, patrem reddit ex Domino. Sic sic facit,
qui non vult perire, quod facit. Felices pacifici,
quoniam filii Dei vocabuntur. En filius Dei esse
incipit, qui pacificus esse coepit. Non vult filius
dici, qui pacificus noluerit inveniri: negat sibi patrem
Deum, qui haeres pacis esse nequivit. Severum sensurus
est Deum, quem clementem blandumque dedignatus est
patrem. Felices pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur. Gaudeamus hoc nomine quasi filii et haeredes
Dei, cohaeredes autem Christi. Quanta est hujus pacis
retributio, haereditatem possidere cum Christo,
substantiam Patris habere cum Filio, coeleste regnum
participari cum Domino, et in consortium perpetuitatis
admitti cum Domino? Quae sit haec pravitas morum,
invidere melioribus, atque in sordidioribus inhaerere,
adoptati victoriam perdere, ac nolle haereditatem regnorum
coelestium possidere? Etenim filium se Dei et cohaeredem
denegat Christi, qui recusaverit Patris regimine
gubernari. Pax concordia est fratrum, sicut scriptum
est: In tribus placuit spiritui meo, quae sunt probata
coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor
proximorum, et vir et mulier consentientes sibi (Eccli.
XXV, 1 et 2).] Concordia ergo fratrum, voluntas
Dei est, jucunditas Christi, perfectio sanctitatis,
justitiae regula, materia doctrinae, morum custodia,
atque in rebus omnibus laudabilis disciplina. Pax
suffragium precum est, supplicationum facilis atque
impetrabilis via; quia desideriorum omnium competens est
plenitudo [sicut scriptum in Apostolo (Philipp. IV,
7). Pax ergo conventionis amabilem Deo facit in
fratribus, quae charitatis indicat testimonium]. Pax
dilectionis mater est, concordiae vinculum, ac purae
mentis indicium manifestum: quia sibi exigit de Deo quod
velit, quidquid voluerit petat, et quidquid voluerit
sumat.
2. Christum spernit qui pacem non custodit. Pax
praeceptis regalibus conservanda est, Domino Christo
dicente, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis
(Joan. XIV, 27). [Qui discipulus Christi
est, Christi praecepta servat: servare mandatum, est
pacem in omnibus custodire. Nam dividere unitatem, non
est magistrum sequi; sed ejus mandatum calcare. Sequi
enim Christum, est habere pacem: et non sequi quod pacis
est, hoc est hoc habere in magistro ex parte quod
diligas, et ex parte quod damnes. Illud est amare
doctorem, doctoris mandata in omnibus custodire,
dicentis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis.
Libet, fratres, in pace protrahere moras; delectat hoc
dixisse frequenter, et iterum atque iterum praeconari,
Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis.] In pace vos
dimitto, in pace vos dimisi, in pace vos inveniam.
Proficiscens voluit dare quod desiderabat rediens in
omnibus invenire. [Consultum voluit esse cui dederat,
qui usque ad regressum suum servare quod praestiterat,
imperabat. Quid ergo facturus est homo, cum venerit
Deus, et quaesitum non invenerit quod donavit? qua
excusatione usurus, qui pacem servare non potuit? Pacem
meam do vobis, pacem dimitto vobis.] In pace vos
dimisi, in pace vos inveniam. Regale mandatum servate:
divina vox est. Inveniam quod dimisi.
3. Pax opus Dei; discordia, diaboli. Plantare pacem
radicitus, Dei est; evellere penitus, inimici. Amor
fratris ex Deo est; odium ex diabolo constat. Propter
quod damnanda sunt odia; quia scriptum est, Qui oderit
fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15).
Cohibeamus iram; quia scriptum est, Qui irascitur
fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 22).
Amanda est pax, et diligenda concordia. Ista sunt quae
generant charitatem; et scitis secundum Apostolum, quod
Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Sine Deo
est, qui non habet charitatem. [Paternus affectus non
potest non amare, quod docet.] Pax plebis, gloria est
sacerdotis: et parentum laetitia, perfecta charitas
filiorum. Sacerdotis est, admonere quod decet; plebis
est, audire quod monet. Quidquid non licet, pastoris
est prohibere ne fiat; gregis est audire, ut faciat.
Utraque conveniant; et universa salvata sunt: nec Deus
invenit in plebe quod puniat, nec sacerdos potest habere
quod doleat. Servemus mandata, quae vitae sunt; teneat
se profundae pacis nexibus colligata fraternitas, et
salutari vinculo charitatis, mutua se dilectione
constringat; quia dilectio magnanimum facit. [Suavis
est dilectio, non zelatur, non aemulatur. Dilectio non
est falsiloqua, non inflatur, nihil dedecoris admittit,
non quaerit quae sua sunt, non exacerbatur, non cogitat
malum, non gaudet in injustitia; congaudet autem
veritati. Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet
(I Cor. XIII, 4-7)]. Dilectio ergo omnibus
votis ac desideriis amplectenda est, quae tot bona potest
habere, quot praemia. Custodienda omnibus viribus pax
est; quoniam Deus semper in pace est. Non habeat locum
quo obrepat inimicus, ne in tritici segetem valeat zizania
seminare, et securo jam rustico et spe longi laboris eluso
exspectatus fructus in ipsa messis maturitate subducatur;
aut vinum vetustate suavius, in acriori subito perfidia
demutatum in effusae faecis se permixtione conjungat; aut
inter dulcia mella, felle venena amariora suffundat [aut
inter vernantes floribus campos ac pratorum varietate
gemmatos, tribulorum interjectione animas grati odoris
occidat]. Procul contentiones, procul lites et odia,
procul maledicta mittantur: et quia laqueus mortis est
lingua susurronis ac bilinguis, parcat unusquisque animae
suae, ne in supplicium suum vincula sibi mortis adducat.
Amate pacem; et tranquilla sunt omnia: ut et vobis
praemia et nobis gaudia reservetis, ut Ecclesia Dei in
pacis unitate fundata, perfectam teneatis disciplinam,
per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria in
saecula saeculorum, Amen.
|
|