|
1. Inimicus quomodo diligendus. Proximus quis.
Gradum esse aliquem in Pharisaeorum justitia, quae ad
Legem pertinet, hinc intelligitur, quod multi homines
eos etiam a quibus diliguntur, oderunt, sicut luxuriosi
filii parentes coercitores luxuriae suae. Ascendit ergo
aliquem gradum, qui proximum diligit, quam vis adhuc
oderit inimicum. Ejus autem imperio, qui venit Legem
implere, non solvere, perficiet benevolentiam et
benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem
perduxerit. Nam ille gradus quamvis nonnullus sit, tam
parvus est tamen, ut cum Publicanis possit esse
communis. Nec quod in Lege dictum est, Oderis inimicum
tuum, vox jubentis justo est accipienda, sed permittentis
infirmo. Sic autem diligendus est inimicus, non in
quantum inimicus; sed in quantum homo est: ut ei hoc
velis provenire, quod tibi; id est, ut ad regnum
correctus revocatusque perveniat. Proximus est autem
omnis homo. Omnes proximi sumus conditione terrenae
nativitatis et mortalitatis, et etiam spe coelestis
haereditatis; quia nescimus quis quid futurus sit,
quoniam aut Judaeus, aut haereticus, aut Paganus:
forte enim per misericordiam Dei convertetur ad Deum, et
inter sanctos primum locum habere merebitur. Quod in
Lege Dominus non inimicos, sed inimicum praecipit
odiri; ut qui spirituales erant in Lege, solum diabolum
odio haberent, cujus odium Christus non venit solvere,
sed adimplere.
2. Praecepta Dei non sunt impossibilia. A dilectione
nemo se potest excusare.---Ego autem dico vobis,
Diligite inimicos vestros, benefacite illis qui oderunt
vos. [Multi praecepta Dei sua imbecillitate, non
sanctorum viribus, aestimantes, putant esse impossibilia
quae praecepta sunt; et dicunt sufficere virtutibus non
odisse inimicos, caeterum diligere plus praecipi quam
humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non
impossibilia praecipere, sed perfecta; quae David fecit
in Saül et Absalon. Stephanus quoque martyr pro
inimicis se lapidantibus deprecatus est: et Paulus
anathema esse cupit pro persecutoribus suis. Haec autem
Jesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce
illis] (Luc. XXIII, 34). [In reliquis
operibus bonis interdum potest aliquis qualemcumque
excusationem praetendere: in habenda vero dilectione
nullus se poterit excusare. Potest mihi aliquis dicere,
Non possum jejunare: numquid potest dicere, Non possum
amare? Potest dicere, Propter infirmitatem corporis mei
non possum a vino et carnibus abstinere: numquid potest
dicere, Non possum diligere? Potest aliquis dicere,
virginitatem se non posse servare; potest dicere non posse
res totas vendere, et pauperibus erogare: numquid potest
dicere, Non possum diligere inimicos? Non enim ibi aut
pedes laborant currendo, aut aures audiendo, aut manus
operando lassantur; ut nos per ipsam excusationem liberare
conemur. Non nobis dicitur, Ite ad orientem, et
quaerite charitatem: navigate ad occidentem, et
invenietis dilectionem. Intus in corde nostro est, ubi
redire jubemur, dicente propheta, Redite,
praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Non
enim in longinquis regionibus invenitur, quod a nobis
petit.] Et orate pro persequentibus et calumniantibus
vos. Quid aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod
ait Apostolus, Ut det illis Deus poenitentiam, et
resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur (II
Tim. II, 25, 26)?
3. Praecepto de diligendis inimicis nil in Scripturis
adversum. Quinam sint pro quibus non orandum. Peccatum
ad mortem. Sed hic merito movet, quomodo huic praecepto
Domini non sit adversum, quod et in Prophetis
inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae
maledictiones putantur: sicuti est illud, Fiat mensa
eorum coram ipsis in laqueum (Psal. LXVIII,
25), et caetera quae ibi dicuntur: et Joannes
apostolus ait, Qui scit fratrem suum peccare peccatum non
ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad
mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut
roget quis (I Joan. V, 16). Ubi primo videndum,
quia Prophetae per imprecationem quid esset futurum
cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis:
qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere,
sicut figura praeteriti temporis, ea quae ventura erant,
saepe cecinerunt. Deinde in Apostoli verbis
intelligendum esse quosdam fratres, pro quibus non orare
nobis praecipitur; cum Dominus etiam pro persecutoribus
nostris nos orare jubeat. Quae solvi quaestio non
potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus,
inimicorum persecutione graviora. Fratres autem
Christianos significari, multis divinarum Scripturarum
documentis probari potest. Peccatum ergo fratris ad
mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam
Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat
fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua
reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitur.
Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem
a fratre alienaverit, sed officia fraternitati debita,
per infirmitatem aliquam animi non exhibuerit. Quapropter
et Dominus in cruce ait, Pater, ignosce illis; quia
nesciunt quid faciunt. Nondum enim gratia Spiritus
sancti participes facti, societatem sanctae fraternitatis
inierant. Et beatus Stephanus in Actibus Apostolorum
orat pro eis a quibus lapidatur (Act. VII, 59);
quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam
communem gratiam dimicabant. Apostolus vero Paulus
propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia frater
erat; et ad mortem, id est, fraternitatem invidentia
oppugnando, peccaverat. Pro his autem qui non abruperant
amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur.
Sic enim dixit: Alexander aerarius multa mala mihi
ostendit: reddet illi Deus secundum opera illius; quem
et tu devita: valde enim restitit sermonibus nostris.
Deinde subjungit pro quibus orat, ita dicens: In prima
mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me
dereliquerunt: non illis imputetur (II Tim. IV,
14-16). Et nota quod Apostolus non ait, Reddat;
sed, Reddet illi Deus secundum opera ejus: quod verbum
praenuntiantis est, non imprecantis; sicut de illa
hypocrisi Judaeorum est dictum, cui eversionem imminere
cernebat, Percutiet te Deus, paries dealbate (Act.
XXIII, 3).
4. Quid orent sancti petentes vindictam. Peccati
regnum quomodo evertendum. Quaeritur autem quomodo huic
praecepto, quo nobis jubetur, Orate pro persequentibus
et calumniantibus vos, illud non est contrarium, quod in
Apocalypsi legitur, martyres orare Deum, ut vindicentur
(Apoc. VI, 10)? Sed hoc quempiam movere non
oportet. Quis enim audeat affirmare, cum illi sancti
candidati se vindicare petiverunt, utrum contra ipsos
homines, an contra regnum peccati petierint? Nam ipsa
est sincera et plena justitiae et misericordiae vindicta
martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta
perpessi sunt. Ad cujus eversionem nititur Apostolus,
dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali
corpore (Rom. VI, 12). Destruitur autem et
evertitur peccati regnum, partim correctione hominum, ut
caro spiritui subjiciatur; partim depravatione
perseverantium in peccato, ut ita ordinentur, ut justis
cum Christo regnantibus molesti esse non possint. Quis
ergo convincit sanctos, non talem suam vindictam a Domino
esse deprecatos?
5. Qui sint filii Dei. Quod autem consequenter
positum est, Ut sitis filii Patris vestri, qui in
coelis est: ex illa regula intelligendum est, qua
Joannes dicit, Dedit eis potestatem filios Dei fieri
(Joan. I, 12). Unus enim naturaliter Filius
est, qui nescit omnino peccare: nos autem potestate
accepta efficimur filii, in quantum ea quae ab illo
praecipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina
adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem
vocamur, ut cohaeredes Christi esse possimus (Rom.
VIII, 17; Galat. IV, 5). Filii ergo
efficimur regeneratione spirituali, ut adoptemur in regnum
Dei, non tanquam alieni, sed tanquam ab illo facti et
conditi. Itaque non ait, Facite ista, qui estis
filii: sed, facite, ut sitis filii Patris vestri. Nos
autem cum patimur inimicos, hoc clamare debemus, Pater,
ignosce illis. Phrenetici enim sunt, a contrario spiritu
possidentur, ut nos persequantur; et majorem
persecutionem a diabolo patiuntur. Qui solem suum oriri
facit super bonos et malos, et pluit super justos et
injustos. Scriptum est, Orietur timentibus vobis nomen
Domini sol justitiae, ut etiam pluviam accipias
irrigationem doctrinae veritatis (Malach. IV, 2);
quia et bonis et malis apparuit, bonis et malis
evangelizatus est Christus. Sive istum solem mavis
accipere non solum hominum, sed etiam pecorum corporeis
oculis prolatum; et istam pluviam, qua fructus
gignuntur, qui ad refectionem corporis dati sunt: quod
probabilius intelligi existimo: ut ille sol spiritualis
non oriatur nisi bonis et sanctis; quia hoc ipsum est,
quod plangunt iniqui in illo libro, qui Sapientia
Salomonis inscribitur, Et sol non ortus est nobis
(Sap. V, 6): et illa spiritualis pluvia non irriget
nisi bonos; quia malos significabat vinea, de qua dictum
est, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem
(Isai. V, 6).
6. Qui sint Publicani, Ethnici. Inimici plus
diligendi quam amici.---Si enim diligitis eos qui vos
diligunt, quam mercedem habebitis? Filios et parentes
amat latro, amat et leo, amat et draco, amant et ursi,
amant et lupi. Si enim amantes non diligimus filios vel
parentes, pejores leonibus vel supra dictis bestiis
sumus. Si vero amantibus vicem reddimus, adhuc nihil ab
istis bestiis distare videmur. Nonne et Publicani hoc
faciunt? Publicani sunt, qui sectantur lucra, et
exigunt vectigalia per negotiationes, et fraudes, et
furta, sceleraque et perjuria. Et si salutaveritis
fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et
Ethnici hoc faciunt? Ethnici ex graeco in latinum
interpretantur Gentiles. ETNOS enim graece gens
dicitur. Si ergo, inquit, etiam peccatores,
Publicani, Ethnici erga dilectores suos natura duce
norunt esse benefici; quanto magis vos, quibus ut gradus
professionis eximior, ita cura necesse est sit veritatis
uberior, latiori sinu dilectionis amplecti debetis et non
amantes? Nam diligere inimicos Deus praecipit. Et
petulantes humanarum mentium motus, publicae charitatis
frangis affectu, non solum iram ab ultione depellens, sed
etiam in amorem mitigans injuriosi: quia gentium est,
amantes amare; et commune est, diligere diligentes.
Plus diligendi sunt inimici quam amici. Qui enim inimici
sunt, corpori adversantur, et animae praeparant aeterna
praemia: quia qui carnalia nostra et terrena rapiunt,
coelestia nobis et spiritualia congregant. Nonne magis
diligendus est quam odiendus, qui nobis dat aeternas
opes? Amici vero carnis nostrae nobis suavia suadere
contendunt, quae animae nostrae praeparant aeternam
mortem.
7. Idem tractatur argumentum.---Estote ergo vos
perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.
Quis autem haec facit, nisi plene perfecteque
misericors? Quo uno consilio miseria devitatur,
opitulante illo qui ait, Misericordiam magis volo quam
sacrificium (Osee VI, 6). Perfectio namque
misericordiae, qua plurimum animae laboranti consulitur,
ultra dilectionem inimicorum porrigi non potest. Ideoque
sic concluditur, Estote vos perfecti, sicut et Pater
vester perfectus est: ita tamen, ut Deus intelligatur
perfectus tanquam Deus, et anima perfecta tanquam anima.
8. Praecepta observantur dupliciter.---Attendite ne
justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini
ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem
vestrum, qui in coelis est. Cavete, inquit, justitiam
vestram facere coram hominibus: id est, hoc animo juste
vivere, et ibi constituere bonum vestrum, ut vos videant
homines. Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem
vestrum, qui in coelis est: non si ab hominibus
videamini, sed si propterea juste vivatis, ut ab
hominibus videamini. Nam et Apostolus dicit, Si adhuc
hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat.
I, 10): cum alio loco dicat, Sicut et ego omnibus
per omnia placeo (I Cor. X, 33). Omnem curam
rerum praesentium amovet, et attentos tantum esse in spe
futuri jubet: neque sectari vel hominum favorem
ostentatione bonitatis, vel jactantiam religionis,
orationis publicae copia, sed intra conscientiam fidei
fructum boni operis continendum; quia humanae laudis
consectatio eam tantum, quam ab hominibus exspectat,
mercedem sit receptura. Justitia non aliud est, quam non
peccare: non peccare autem, Legis praecepta servare.
Praeceptorum autem observatio duplici genere continetur,
ut nihil eorum quae prohibentur facias, et omnia quae
jubentur implere contendas. Hoc est enim quod Psalmista
dicit, Recede a malo, et fac bonum (Psal.
XXXIII, 15). Si a malo recesseris, et non
feceris bonum, transgressor es Legis: quae non tantum in
malorum actuum abominatione, sed in bonorum perfectione
completur. Neque hoc solum tibi praecipitur, ut vestitum
suis non spolies indumentis; sed ut spoliatos operias
tuis.
9. Hypocrita. Nemo sine hypocriseos labe.---Cum
ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut
hypocritae faciunt in synagogis et vicis, ut
honorificentur ab hominibus. Hypocrita graeco sermone
simulator interpretatur: qui dum intus malus sit, bonum
se palam ostendit. Nomen autem hypocritae translatum est
a specie eorum, qui spectaculis tecta facie incedunt,
distinguentes vultum caeruleo niveoque colore et caeteris
pigmentis, habentes simulacra oris, lintea gipsata, et
vario colore distincta, nonnunquam colla et manus creta
perungentes, ut ad personae colorem pervenirent, et
populum, dum in ludis agerent, fallerent, modo in specie
viri, modo in forma feminae et reliquis praestigiis.
Quae species argumenti translata est in his qui falso
incedunt vultu, et simulant quod non sunt. Sed
hypocriseorum maculam non habere, aut paucorum aut
nullorum est. Nam quicumque vult se videri quod non est,
hypocrita est. [Qui tuba canit faciens eleemosynam,
hypocrita est. Qui in synagogis et in platearum angulis
orat, ut videatur ab hominibus, hypocrita est. Qui
jejunans demolitur faciem, ut ventris inanitatem
demonstret in vultu, et hic hypocrita est. Ex quibus
omnibus intelligitur hypocritas esse, qui faciunt
quodlibet, ut ab hominibus glorificentur. Mihi videtur
et ille hypocrita esse, qui dicit fratri suo, Dimitte ut
tollam festucam de oculo tuo: nam propter gloriam hoc
facere videtur, ut ipse esse justus videatur. Unde ei a
Domino dicitur, Hypocrita, ejice prius trabem de oculo
tuo (Luc. VI, 42). Non itaque virtus, sed causa
virtutis apud Deum mercedem habet. Et si a recta semita
paululum deviaveris, non interest utrum ad dexteram
vadas, an ad sinistram; cum verum iter amiseris.
Signanter autem dicit, Receperunt mercedem suam: hoc
est, non Dei, sed suam.] Laudati enim sunt ab
hominibus, quorum causa exercuere virtutes.
10. Quid sinistra; quid dextra. Dextrae et sinistrae
alia explicatio.---Te autem faciente eleemosynam,
nesciat sinistra tua quid faciat dextera. In dextera
intelligitur amor Dei; in sinistra, vanitas vel
cupiditas mundi. Si pro humana laude dederis
eleemosynam, totum est sinistra: si vero pro remissione
peccatorum, totum dextera facit. Quid est ergo,
Nesciat sinistra quid faciat dextera; nisi, Quod facit
Dei amor, non corrumpat inanitas vel cupiditas mundi?
Nam si hoc aliquis secundum litteram impleri posse
credit, quid faciet? Si enim manus dextera doluerit,
numquid de sinistra eleemosynam dare non debet? In
superioribus, Cavete, inquit, ne justitiam vestram
faciatis coram hominibus: ubi justitiam generaliter
nominavit, deinde particulariter exsequitur. Est enim
pars aliqua justitiae opus quod per eleemosynam fit: et
ideo connectit dicendo, Cum ergo facis eleemosynam, noli
tuba canere ante te. Ad hoc respicit quod superius ait,
Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut
scilicet, videamini ab eis, Quod autem sequitur, Amen
dico vobis, perceperunt mercedem suam; ad illud respicit
quod supra posuit, Alioquin mercedem non habebitis apud
Patrem vestrum, qui in coelis est. Deinde sequitur,
Te autem faciente eleemosynam. Cum dicit, Te autem,
quid aliud dicit, quam, Non quomodo, illi? Quid ergo
mihi jubet? Te igitur, inquit, faciente eleemosynam,
nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ergo illi
sic faciunt, ut sciat sinistra eorum quid faciat dextera.
Quod igitur in illis culpatum est, hoc tu facere
vetaris. In eis autem hoc culpatum est, quod ita
faciunt, ut laudes hominum quaerant. Quapropter nihil
consequentius sinistra videtur significare, quam ipsam
delectationem laudis. Dextera autem significat
intentionem implendi praecepta divina. Nesciat ergo
sinistra quid faciat dextera: id est, non se misceat
conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in
eleemosyna facienda divinum praeceptum contendis implere.
Ut sit eleemosyna tua in absconso. Quid est in
absconso, nisi in ipsa bona conscientia, quae oculis
humanis demonstrari non potest, nec verbis aperiri?
Multi foras faciunt eleemosynam, et intus non faciunt,
qui vel ambitione, vel alicujus temporalis rei gratia,
misericordes volunt videri. Et Pater tuus qui videt in
absconso, reddet tibi. Rectissime omnino et verissime.
Si enim praemium ab eo exspectas, qui conscientiae
inspector est, sufficiat tibi ad promerendum Deum ipsa
conscientia.
11. Cubiculum. Ostium. Quae sint orationis
alae.---Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae,
qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes
orare, ut videantur ab hominibus. Neque hic ab hominibus
videri nefas est: sed ideo haec agere ut videaris, et
fructus in eis exspectetur placendi hominibus. Plateae
perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, juxta
proprietatem linguae graecae a latitudine nominatae:
PLATE enim latum dicitur. Amen dico vobis,
perceperunt mercedem suam. Et hinc ostendit Dominus in
se prohibere, ut ea merces appetatur, qua gaudent
stulti, cum laudantur ab hominibus. Tu autem cum
orabis, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem
in absconso. Cubiculum quod nominat, non occultam domum
ostendit, sed cordis nostri secretum. Hinc Psalmista
dicit, Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus
vestris compungimini (Psal. IV, 5). Et claudentes
ostia, orate, inquit, ad Patrem vestrum in abscondito.
Parum est intrare in cubicula, si ostium pateat
importunis, per quod ostium ea quae foris sunt, improbe
se immergunt, et interiora nostra aperiunt. Foris autem
dicimus esse omnia temporalia et visibilia, quae per
ostium, id est carnalem sensum, in cogitationes nostras
penetrant, et turbae vanorum phantasmatum orantibus
obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est, carnali
sensui resistendum; ut oratio spiritualis dirigatur ad
Patrem, quae fit in intimo cordis, ubi oratur Pater in
absconso. Qui vero vult orationem suam volare ad Deum,
faciat illi duas alas, id est, eleemosynam et jejunium,
et ascendat celeriter, et exaudietur. Et Pater tuus,
qui videt in absconso, reddet tibi. Et hoc tali clausula
terminandum fuit. Non enim monet nunc ut oremus, sed
quomodo oremus; neque ut superius, ut eleemosynam
faciamus, sed quo animo faciamus: quoniam de corde
mundando praecipit, quod non mundat nisi simplex intentio
in aeternam vitam, solo et puro amore sapientiae.
|
|