|
1. Eleemosyna in publico, et tamen in occulto.
Evangelica lectio, fratres charissimi, quae nobis modo
recitata est, videtur mihi quod secundum litteram non
possit intelligi: et ideo Deo auxiliante requiramus,
qualiter ad ejus spiritualem sensum pervenire possimus.
Sic enim ait Dominus, Attendite ne justitiam vestram
faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: et
iterum, Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid
faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in absconso.
Quomodo hoc secundum litteram accipere possumus, cum ipse
Dominus iterum dicat, Sic luceat lumen vestrum coram
hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent
Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16)?
Quomodo hic dicit, Nesciat sinistra tua, quid faciat
dextera tua; cum alibi dicat, Sic luceat lumen vestrum
coram hominibus, ut videant opera vestra bona?
Diligenter attendite, fratres, et intellectum divinae
Scripturae humiliter et sapienter requirite. Non enim
sibi ipse Dominus in Evangelica lectione contrarius esse
potest. Nam quia eleemosynam et occulte fieri ipse
dixit, et publice ipse admonuit, ut sibi praecepta ejus
non videantur esse contraria, intellectum sobrium
quaerit. Qui enim ideo facit eleemosynam, ut ab
hominibus se laudari desideret, etiamsi occulte fecerit,
publice facit; quia laudem ab hominibus quaerit. Qui
vero eleemosynam pro solo amore Dei facit, ut ad opus
bonum illum reliqui imitentur, et non ipse, sed Dominus
collaudetur, etiamsi publice faciat eleemosynam, absconse
facit; quia pro eleemosyna illa non hoc quod videtur, sed
quod non videtur desiderat; nec ab hominibus laudem, sed
mercedem a Deo optat accipere.
2. Jejunium publicum. Quid dextra, quid sinistra.
Hoc etiam et de jejunio debemus accipere. Cum enim ipse
Dominus dicat, Unge caput tuum, et faciem tuam lava,
ne videaris jejunans hominibus (Id. VI, 17). ergo
contra Christi praecepta facimus, qui publice jejunium
indicimus, et vidente toto populo pariter cum ipso
jejunamus? Et in hoc sensu oportet intelligi, ut nemo
pro laude humana, sed pro peccatorum indulgentia, vel pro
misericordia divina jejunet: et unusquisque interroget
conscientiam suam; et si pro solo Deo facit eleemosynam,
securus et publice faciat, ut quicumque viderint,
imitentur. Nam et illud quod dicit Dominus, Nesciat
sinistra tua quid faciat dextera tua, ad hoc quod supra
diximus, pertinere cognoscitur. In dextera enim
intelligitur amor Dei; in sinistra, vanitas vel
cupiditas mundi. Si pro laude humana dederis
eleemosynam, totum sinistra facit, dextera omnino nihil
facit: si vero pro remissione peccatorum et amore vitae
aeternae eleemosynam dederis, totum dextera facit. Quid
est ergo, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua;
nisi, Quod facit amor Dei, non corrumpat aut perdat
vanitas vel cupiditas mundi? Nam si hoc aliquis secundum
litteram impleri posse credit, quid faciat, si ei manus
dextera doluerit? Numquid de sinistra eleemosynam dare
non potest? Aut si vult captivum redimere, quomodo aut
sacculum solvere, aut arcam aperire poterit, si sinistram
manum dexterae suae non junxerit? Aut si peregrinum optat
excipere, et secundum praeceptum Domini sanctorum pedes
abluere, non video quomodo hoc nesciente sinistra manu
possit impleri.
3. Orationes publicae. Qui fiant clauso ostio. Quo
loco temporalia roganda. Ad hoc pertinet etiam illud quod
dixit, Cum oratis, nolite in angulis platearum orare:
sed intra, inquit, in cubiculum tuum, et clauso ostio
ora Patrem tuum in abscondito. Ecce ipsi bene agnoscitis
quia non hoc semper secundum litteram poterit impleri.
Nam et nos ipsi et totus populus non solum in cubiculis
nostris oramus; sed etiam publice ad ecclesiam
convenimus, et simul cum omni populo genua flectimus Et
numquid haec facientes praeceptis Christi contrarii
sumus, qui dixit ut in cubiculis clauso ostio orare
debeamus? Non ita est. Unde etiam et iste sensus
superiori sententiae conveniens est. Qualiter ergo hoc
intelligi debeat, attende. Si quando oras Deum, et hoc
ab illo petis quod videtur, publice et aperto ostio oras;
quia hoc a Deo vis accipere quod videtur. Si vero pro
indulgentia peccatorum et pro vita aeterna volueris
supplicare, etiamsi publice oraveris, clauso ostio oras;
quia non petis quod videtur, sed quod non videtur. Quae
enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur,
aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Si temporalia
quaeris, sicut jam dixi, publice et aperto ostio oras:
si aeterna quaeris, secreta est oratio tua; quia non quae
videntur, sed quae non videntur optas accipere. Qui ergo
illa quae non videntur, in veritate quaesierit, et illa
quae videntur, Deo remunerante percipiet; quia non
mentitur qui dicit, Quaerite primum regnum Dei et
justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth.
VI, 33). Nec hoc sic dicimus, ut pro rebus
temporalibus Deum non oremus; id est, pro sanitate
corporum, aut pro pace temporum, aut pro abundantia
fructuum. Debemus et ista a Deo petere; sed secundo et
tertio loco: ut primas partes in omni intentione nostrae
orationis, amor animae et desiderium vitae aeternae
obtineat. Oremus ergo pro corpore; sed sine ulla
comparatione amplius pro anima supplicemus. Et ideo,
charissimi, quoties vobis ista evangelica lectio legitur,
ordine quo supra suggessimus, intellectum ejus debetis
accipere: ut sive in eleemosynis, sive in jejuniis, seu
in orationibus, sive in dextera vel in sinistra, hoc
servare studeamus, ut quidquid agimus, non pro vanitate
vel cupiditate saeculi, sed pro amore aeternae
beatitudinis faciamus. Quod ipse praestare dignetur, qui
cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula
saeculorum Amen.
|
|