|
1. Per hanc vocem, Pater noster, bonitatem Dei et
gratiam protestamur. Quoniam Domino subveniente atque
gubernante, jam estis in regia constituti, et prope est
dies quo ad coelestis regis veluti consistorium veniatis,
moneo vos, charissimi, ut precem legitimam Patri et Deo
offerendam ante discatis. Nam quia fastidiosa mens
hominum et ignara coelestium, nec scire nec invenire
poterat, quemadmodum Deum digne precaretur; ipse verus
Dominus et magister ostendit et docuit, per se quidem
sanctos Apostolos, per illos autem nos, quomodo debeamus
orare. Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es
in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum
tuum: fiat voluntas tua, etc. O vere coelestis oratio,
quae tota est oratio! Nam singula verba si prout sunt,
latius tractare voluerimus, dies ante quam sermo
deficiet. Attamen breviter percurramus. Dicimus,
Pater noster, qui es in coelis. Sic incipiendo,
bonitatem Dei et gratiam protestamur. Nam quando nos
terrestres et miseri, imbecilles et inutiles servi,
auderemus vultum levantes ad coelum dicere, Pater
noster; nisi ipse per suum nobis Unigenitum hanc fiduciam
praestitisset? Sicut scriptum est, Quotquot autem
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12).
Accepta igitur potestate Patrem vocamus Deum: quia per
fidem spiritum adoptionis accepimus, ut nos factos Dei
filios gratulemur.
2. Decet gratias agere, qui gratiam meruerunt. Quid
significent haec verba, Adveniat regnum tuum. Semper ad
Dei, non ad nostram voluntatem debemus respicere.
Deinde dicimus, Sanctificetur nomen tuum. Hoc actio
gratiarum est, velut si dicatur, Sanctum sit et
benedictum nomen tuum. Decet enim gratias agere, qui
gratiam meruerunt. Adveniat regnum tuum. Non utique ut
incipiat ille regnare, cujus regnum est omnium
saeculorum: sed hoc optamus, ut finem nostris faciat
malis, et veniens de coelo nos assumat in regnum. Hoc
enim dicto admonemur, ubi vitam nostram et substantiam et
regnum sperare debeamus. Similiter dicimus, Fiat
voluntas tua, sicut in coelo et interra. Quis enim
obstat Deo, quominus fiat voluntasejus ubique ? Sed hoc
oramus, ut sicut in coelo fit voluntas Dei, ubi nullus
offendit; ita virtutem nostris animis tribuat, ut ejus
voluntatem nos qui sumus in terra, facere et implere
possimus. Vel certe cum dicimus, Fiat voluntas tua,
docemur semper ad Dei, non ad nostram respicere
voluntatem: quia in nostra voluntate aliquoties contraria
sunt; in Domini autem voluntate vita est semper et
bonitas.
3. Avaritiae extirpatio, et mortis recordatio in voce,
hodie. Consequenter jam post coelestia, etiam terrestria
postulamus, sed tamen necessaria. Nam dicimus, Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie. O sapientia vera et
divina providentia, quae docuit et panem solum petere, et
hodie nominare. Hoc enim dicto et aviditas cum avaritia
tollitur, et humanae vitae insinuatur incertum: secundum
illud, Nolite solliciti esse in crastinum (Matth.
VI, 34). Vere enim inconveniens esset, eum in
multos annos et tempora, vel certe in alium diem
necessaria postulare, cui forte sub nocte esset vita
finienda. Sic enim et ille avarissimus dives, qui
restructis horreis et repletis dixerut ad animam suam,
Habes multa bona in annos multos, epulare; audivit a
Domino, Stulte, hac nocte repetunt animam tuam : quae
praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 19 et
20)? Competenter ergo oramus, panem nostrum
quotidianum hodie nobis dari: quia crastinus dies quid
pariat, ignoramus.
4. Fratri tuo dimittendum, ut tibi dimittat Pater.
Dicimus deinde, Dimitte nobis debita nostra. Debita,
fratres, peccata intelliguntur. Nam debitum
contrahitur, quotiescumque delinquitur: quod debitum
quandoque solvi in gehenna necesse est. Et quia humanae
fragilitati non deest quotidie unde delinquat; ideo
petimus ut debita nobis, dum sumus in corpore,
dimittantur, ne usque ad novissimum quadrantem desudemus.
Bene autem adjungitur, Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vides,
charissime, quanta nos conditione divinus sermo
praestringat. Dimitte ergo, ut dimittatur tibi. Habes
aliquem debitorem qui in te peccavit, qui forte injuriam
fecit; dimitte illi roganti, indulge poscenti, parce
poenitenti: ne dum denegas pietatem fratri, tibi claudas
indulgentiam Patris.
5. Cur tentet Deus. Jam vero utilissimo fine oratio
sacra completur orando contra tentationem et malum.
Dicimus enim, Et ne nos inducas in tentationem, sed
libera nos a malo. Inducit Deus in tentationem hominem,
cum tentari permittit, ut probet, non perimat. Tentat
autem non quasi mentium nescius humanarum; sed ut suos
fideles faciat in saeculo manifestos, sicut scriptum est,
Vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio
tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Sic Abraham
tentavit in filio, et honoravit (Gen XXII): sic
Job dando in tentationes varias probavit (Job I et
II): sic sanctos Apostolos, sic beatissimos martyres
per ignem quoque et gladios coronavit. Ex quo apparet, a
Deo tentationes hujusmodi provenire; et diabolum nihil
sine Dei permissione valere. Ergo Deus solus adorandus
est, qui potest educere de tentatione. Educit vero, cum
liberat a malo: a malo autem liberat, quando super id
quod possumus, non nos permittit tentari.
6. Orationis Dominicae summa. Habetis, fratres,
ostensum, et quem debeatis orare, et cui gratias agere,
et cujus cupere regnum, vel exspectare voluntatem.
Deinde contra tentationes et malum, cujus sit auxilium
praestolandum. Ecce in paucis omnia et in brevitate
completa. Quia ergo non difficile discitur, imo facile
retinetur, omnes hortor tam viros quam feminas, discite
retinere: ut cum fueritis gratiam Domini quam cupitis,
consecuti, inter omnes sanctos hanc precem ore consono
proferre possitis, et corde mundo diligere; ut Christus
sedens ad dexteram Patris in ore vestro verba sua videns,
et in corde vestro sua praecepta, et hic vos custodiat,
et futuro aevo dignos efficiat. Ipsi gloria in saecula
saeculorum. Amen.
|
|