|
1. Aperta mala judicanda; non autem quae ignota aut
dubia. Praestat de malis bene quam de bonis male
suspicari. Mala aperta possunt et debent judicari, sed
cum charitate. Audivimus evangelistam dicentem, fratres
charissimi, Nolite judicare, ut non judicemini. Quid
est hoc, fratres, cum ipse Dominus in alio loco
Evangelii dixerit, Nolite secundum faciem judicare; sed
justum judicium judicate (Joan. VII, 24): et
alibi dicatur, Judicium verum judicate (Zach. VII,
9)? Non enim sibi divina lectio contraria esse potest;
sed intellectum sobrium quaerit. In conversatione enim
humana, dilectissimi, sunt aliqua, quae rationabiliter
reprehenduntur: sunt vero quaedam, quae non sine peccato
judicantur. Aperta enim mala et judicari et argui
debent: illa vero quae aut ignoramus, aut utrum bono an
malo animo fiant, scire non possumus, judicare penitus
non debemus. Verbi gratia, vides hominem frequentius
jejunare; congaude, et noli nimis laudare; quia potest
hoc pro humana gloria fieri: sed et noli vituperare; quia
potest et pro Deo et pro animae remedio jejunare.
Vidisti alium indicto publico jejunio velle prandere; cum
dilectione admone. Si dixerit se pro stomachi lassitudine
jejunare non posse, crede et noli judicare: quia utrumque
potest fieri, ut pro gula vel luxuria prandere velit, et
prae infirmitate jejunare non possit. Vidisti alterum
subditis suis cum severitate disciplinam imponere, et
indulgentiam tardius dare; noli judicare crudelem: quia
forsitan non hoc facit morbo iracundiae, sed zelo
disciplinae et amore justitiae; propter illud quod
scriptum est, Zelus domus tuae comedit me (Psal.
LXVIII, 10). Forte aliquis vicinus aut amicus
tuus, dum animum suum habet in rebus satis sibi
necessariis occupatum, tardius te salutaverit, aut
tardius occurrerit, quam debuit; noli eum superbum
judicare, noli malignum credere, sed magis hoc aut per
oblivionem aut per negligentiam, quam per despectum vel
superbiam factum crede: quia forte et tibi hoc, ut est
humana fragilitas, frequenter evenit, ut rebus aliis
nimis intentus, aliquid minus caute aut minus sollicite
fecisse videaris; et tamen noluisti te pro hac re malo
animo judicari. In istis ergo et in his similibus, quae
utrum bono an malo animo fiant, scire non possumus,
melius est ut ad partem dexteram nostrum animum
declinemus: quia tolerabilius est nos in hoc praevenire,
ut eos qui mali sunt, bonos esse credamus, quam ut
consuetudine judicandi, etiam de bonis quod malum est
suspicemur. De istis ergo rebus quae sunt Deo notae et
nobis incognitae, periculose nostros proximos judicamus.
De ipsis enim Dominus dixit, Nolite judicare, ut non
judicemini. De illis vero quae aperta sunt et publica
mala, judicare et redarguere, cum charitate tamen et
amore, et possumus et debemus; odio habentes non
hominem, sed peccatum, non vitiosum, sed vitium;
detestantes morbum potius, quam aegrotum. Nam publicus
adulter, raptor, assidue ebriosus, proditor et
superbus, si judicati vel castigati non fuerint,
implebitur in eis illud quod beatus martyr Cyprianus de
talibus dixit: Qui peccantem verbis adulantibus palpat,
peccati fomitem subministrat.
2. Ira subitanea festuca est; inveterata, trabes.
Cordis oculum turbat ira, odium excaecat. Ad hanc rem
pertinet, fratres charissimi, etiam illud, quod in hac
ipsa evangelica lectione audivimus: Quid enim vides
festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non
vides? Vidisti enim hominem subito irasci; noli continuo
judicare, sed exspecta paululum: forsitan quam velociter
irascitur, tam celeriter mitigatur. Quid tamen festuca,
quid trabes significet videamus. Subita enim iracundia
festuca est: illa vero quae in longum tempus protrahitur,
trabes efficitur. Ut ergo irasci, et cito placari,
festuca est; ita iracundia diu in corde servata, trabes
est. Ergo ira inveterata convertitur in trabem. Et qua
fronte ille qui odium servat in corde, illum judicare
praesumit, in cujus oculo non trabem, sed festucam esse
cognoscit? Nam cordis oculum festuca turbat, trabes
excaecat. Quod dixi, fratres, Scripturarum debeo
testimoniis approbare. Quomodo ira cordis oculum turbat,
audi Psalmistam dicentem, Turbatus est prae ira oculus
meus (Psal. VI, 8). Quomodo autem odium oculum
cordis excaecat, Joannes evangelista testatur: Qui,
inquit, odit fratrem suum, in tenebris est, et in
tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae
obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 9, 11).
Secundum haec ergo per subitaneam iracundiam cordis oculus
turbatur; per odium lumen charitatis exstinguitur.
3. Recapitulatio. Judicium temerarium non parvum
peccatum. Ergo, fratres charissimi, capitula vobis
quaedam et indicula, qualiter haec intelligere et accipere
debeatis, insinuo. Nam vos Deo propitio, melius haec
capere et observare potestis. Ut haec quae dixi,
tenacius vestris cordibus inserantur, breviter repeto quod
suggessi. In his ergo rebus, sicut jam supra dixi,
periculose alios judicamus quae dubium est utrum bono an
malo animo fiant; id est, jejunare, vigilare,
eleemosynas facere, a vino et a carnibus vel abstinere vel
non abstinere, et reliqua his similia, quae pro Deo et
pro humana gloria fieri possunt. Et quia ignoramus quo
animo fiant, judicare penitus non debemus. Propterea
haec dixit Dominus, Nolite judicare, ut non
judicemini. Propter apertam vero iniquitatem dictum est,
Argue, obsecra, increpa, cum omni patientia et doctrina
(II Tim. IV, 2). Et illud quod jam supra
memoravimus, Justum judicium judicate. Haec enim,
fratres, si diligenter, sicut credimus, considerare, et
cum grandi sollicitudine, Deo donante, observare
volumus, non de parvo peccato cum Dei adjutorio
liberamur. Maxima enim pars generis humani indiscreto
judicio ad reprehendum prompta et parata esse probatur;
cum tamen non ita se velit ab aliis judicari, quomodo vult
alios judicare. Propter hoc Scriptura divina admonet,
dicens: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam; et
cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. XI, 7).
Omnis homo prius se vult interrogari; et postea, si reus
est, patienter tolerat reprehendi. Et quia omnes hoc
nobis volumus ab aliis fieri, justum est ut hoc in aliis
studeamus implere. Prius cum patientia interrogemus, et
solliciti simus; et cum aliquid certius agnoverimus, tunc
aut si mala sunt, reprehendere, aut si bona, defensare
velimus: propter illud quod scriptum est, Omnia
quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite
illis similiter. Haec est enim Lex et Prophetae
(Matth. VII, 12). Et ideo conversi ad
Dominum, ejus imploremus auxilium, ut ipse nobis et
veram discretionem et perfectam charitatem praestare pro
sua pietate dignetur; cui est gloria et imperium cum
Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
|
|