|
1. Liberum arbitrium. Audistis, fratres
dilectissimi, cum Evangelium legeretur, duas Dominum
commemorasse vias: unam metuendam atque terribilem,
alteram ambiendam et multum desiderabilem; unam per quam
post parvum laborem justi eriguntur in coelum, alteram per
quam post brevem dulcedinem amatores mundi pertrahuntur in
tartarum. Intrate, inquit, per angustam portam; quia
lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad
perditionem; et multi sunt, qui intrant per eam. Quam
arcta, inquit, porta et angusta via est, quae ducit ad
vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam! Ecce, fratres
dilectissimi, proposuit Deus in conspectu totius generis
humani, quid debeamus expiare, quid vitare, quid
desiderare, quid fugere, quid timere, quid in toto corde
diligere; et sicut per prophetam ipse praedixerat, Ante
hominem, inquit, vita et mors, quod placuerit, dabitur
illi (Eccli. XV, 18): et iterum, Ecce habes
ignem et aquam, mortem et vitam; elige vitam, ut vivas
(Deut. XXX, 19). Hoc totum quod supra diximus,
id est, bonum et malum, in istis duabus continetur viis.
Proponitur enim nobis in eis infernum et regnum,
Christus et diabolus, altitudo et profundum. Dei enim
per gratiam in potestate habet unusquisque quid diligat,
et ad quod placuerit porrigat manum.
2. Viae arctae Christus latae praeest diabolus.
Utraque via non carnis, sed cordis oculis dijudicanda.
Viae enim arctae et angustae praesidet Christus: viae
latae et spatiosae praeest diabolus. Christus invitat ad
regnum; ille sollicitat ad infernum: ille levat in
altum; ille deprimit in profundum. Diabolus ostentat
falsas dulcedines, ut trahat ad veram amaritudinem:
Christus invitat ad brevem asperitatem, ut perducat ad
longam beatitudinem. Si solum oculus corporis aperitur,
decipit nos lata et spatiosa: si vero oculis cordis
attendimus, securos nos reddit dura et aspera.
3. Christus et peregrinantium via, et Angelorum
patria. Invicem ergo nos, charissimi, admoneamus,
invicem nos cum vera charitate jugiter invitemus, ut magis
brevem et angustam debeamus eligere viam, per quam
mereamur ad paradisi latitudinem pervenire. Illam vero
viam, quae post brevem latitudinem consuevit amatores suos
in inferni profunda demergere, quantum possumus, Deo
auxiliante, debemus repudiare atque contemnere. Sinamus
ergo sinistram viam, cujus finis introducit in gehennam;
et sequamur dexteram, quae ad vitam ducit aeternam. Ad
illum pervenire debemus, qui est via, et vita, et
veritas (Joan. XIV, 6). Nec mirum, si ad illum
fideliter pervenimus, per quem fideliter ambulamus. Nam
quia ipse est via, per ipsum currimus: quia vero ipse est
patria, consummato cursu ad ipsum pervenimus. Cum enim
secundum divinitatem sit requies et patria Angelorum,
secundum humanitatem factus est via peregrinantium. Quia
est requies et patria Angelorum vel omnium fidelium, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum: quia est via peregrinantium, Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 1,
14).
4. Beneficium redemptionis. Quando de paradiso post
peccatum primi hominis in hunc mundum, quasi in convallem
lacrymarum projecti sumus, et viam perdidimus simul et
patriam, ambulavimus solitudi nes difficiles; viam autem
Domini ignoravimus (Sap. V, 7). Sed pius et
misericors rex patriae nostrae non solum servos suos ad nos
frequenter studuit mittere: sed etiam dignatus est ipse
descendere, et viam, per quam reverteremur ad patriam,
praeparare. O homo, si piger eras, ut quaereres viam;
ipsa te via dignata est quaerere: si piger eras venire ad
viam; ipsa ad te via venit. Surge et ambula; fuge viam
saeculi latam et spatiosam, quae te ad tempus delectat,
et in aeternum cruciat: curre per viam Christi, in qua
parvissimo tempore laborabis, et postea cum Angelis sine
fine gaudebis.
5. Duo pedes ad currendum in via Christi, charitas
duplex. Forte dicis, Per viam Christi quomodo debeo
currere? Si ambos pedes sanos habes, feliciter curres.
Qui sunt isti duo pedes? Si diligis Dominum, et
diligis proximum. In his duobus praeceptis, sicut
Apostolus dicit, universa Lex pendet, et Prophetae
(Matth. XXII, 37-40, et Galat. V,
14). Si diligis Dominum, et non diligis proximum;
unum tantummodo pedem habes, non potes currere: si
diligis proximum, et non diligis Dominum; claudus et
inutilis remansisti. Curre ergo per viam Christi: ipsa
est enim via. Per istam viam dilectionis etiam ipse
Dominus in cruce pendens cucurrit, quando pro inimicis
oravit, dicens: Pater, dimitte illis; quia nesciunt
quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Per istam viam
etiam beatus Stephanus ita studuit viriliter currere, ut
coelum apertum, et Christum quasi in occursum suum vel
adjutorium stantem, mereretur aspicere (Act. VII,
55).
6. Humilitas sit charitatis comes. Sed quia humiliter
debes currere, si vis celeriter pervenire, vide quia in
illum, et per illum, et ad illum curris, qui dixit:
Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth.
XI, 29). Quidquid boni operis, sive in
eleemosynis, sive in jejuniis, sive in orationibus Deo
offerre volueris, totum perdis, si cum vera charitate
mitis et humilis corde esse nolueris. Et ideo sicut jam
suggessi, inter reliqua opera bona, humilitatem et
charitatem praecipue tenere contendite: ut istis duobus
sanctis et spiritualibus pedibus possitis fideliter
currere, et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire;
per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|