|
(Admonitio ista continet qualiter per peccatum primi
hominis de paradiso in infernum mundi hujus projecti
sumus, ut ad inferiorem infernum non mereamur peccatorum
pondere venire, sed bonis operibus velut quibusdam
gradibus ad superiorem ac principalem patriam totis viribus
conemur ascendere.)
1. Inferni duo. Adam post lapsum inter paradisum et
infernum inferiorem. Scio, fratres charissimi, quod non
possit ignorare sancta Charitas vestra, Adam patrem
nostrum inter paradisi delicias fuisse collocatum; sed,
persuadente diabolo, Dei praecepta contemnens in istius
mundi miserias, velut de superiori loco ad inferiorem,
fuisse dejectum. Supernum ergo est paradisus, infernum
est hic mundus. Aliud infernum est, in quo post mortem
peccatores et impii demerguntur. Nam quod duo sunt
inferni, propheta hoc evidenter ostendit dicens: Deus,
qui eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psal.
LXXXV, 13). Non enim diceret inferiorem
infernum, nisi esse et superiorem sciret. Deus autem
noster miserator et misericors, patiens et multum
misericors, quando nos in Adam patre nostro de altitudine
paradisi justo judicio suo in infernum mundi istius
deposuit, pro ineffabili pietate ad inferiorem infernum
nos ruina pervenire noluit; sed quodam modo inter
paradisum et inferiorem infernum velut in medio
collocavit: ut si poenitentiam vellemus agere, ad
altitudinem principalis patriae mereremur ascendere; si
vero in illa tyrannide superbiae, per quam suadente
diabolo cecidimus, velimus jugiter permanere, ad
inferioris inferni profunda, unde jam reditus esse non
possit, peccati pondere premeremur.
2. Lata via ad infernum inferiorem, arcta ad paradisum
ducit. Haec ergo, fratres charissimi, non transitorie,
sed cum grandi timore ac tremore considerantes,
intelligamus nos in isto superiori inferno per Dei
misericordiam positos, ut magis ad illum qui nos creavit,
desideremus bonorum operum gradibus remeare, quam cum illo
qui nos decepit, ad inferioris inferni profunda
descendere. Et quia positi sumus tanquam inter aquam et
ignem, velut inter summum bonum et summum malum, quasi
inter ruinam inferioris inferni et altitudinem paradisi,
audiamus Dominum in Scripturis cum admirabili pietate
clamantem: Posui te, inquit, inter mortem et vitam;
elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 19). De
istis duabus viis nos Dominus in Evangelio admonuit,
quando dixit, Lata et spatiosa est via, quae ducit ad
mortem; et multi sunt qui intrant per eam: arcta et
angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui
inveniunt eam. Et quia per arctam et angustam reditur ad
paradisum, et per illam latam in illum inferiorem infernum
descenditur; dum adhuc cum Dei adjutorio possumus et in
potestate nostra consistit, sicut jam supra suggessimus,
magis conemur per arctam et angustam ad paradisum
conscendere, quam per illam latam et spatiosam ad inferni
supplicia pervenire.
3. Qui per latam, qui per arctam viam incedant.
Brevis utriusque viae aut labor aut laetitia. Sed forte
aliquis dicit: Vellem scire qui sint illi, qui cum
periculoso gaudio per latam descendunt; qui autem sint
illi, qui per arctam et angustam cum labore conscendunt.
Omnes enim amatores mundi, superbi, avari, raptores,
invidi, ebriosi, et adulteria committentes, stateras
dolosas et mensuras duplices habentes, odium in corde
reservantes, malum pro malo reddentes, spectacula vel
cruenta et furiosa vel turpia diligentes, per latam et
spatiosam descendere comprobantur: casti vero et sobrii,
misericordes, justitiam tenentes, secundum vires suas
eleemosynas prompto et hilari animo facientes, contra
nullum hominem odium in corde servantes, per arctam et
angustam viam ad superna ascendunt. Et licet adhuc hic in
corpore habitare videantur in terris, tamen secundum
Apostolum conversatio illorum in coelis est (Philipp.
III, 20): ut sacerdote dicente, Sursum corda;
securi respondeant se habere ad Dominum. Considerate,
rogo, fratres; et non solum cum dolore, sed etiam cum
timore, eos qui per viam latam et spatiosam
praecipitantur, arguite, dicentes et contestantes eis,
quod post breve gaudium habituri sunt sine fine
supplicium. Illis vero qui per arctam et angustam
conantur ascendere, congaudete, et eis vos fideliter
sociate, et cum ipsis ad altitudinem vel beatitudinem
aeternae vitae pervenire contendite. Ne timeatis quia
laborem habituri estis in via: sed gaudete, quia magnum
praemium invenietis in patria. Unde iterum atque iterum
rogo vos, fratres charissimi, ut et justorum post parvum
laborem aeternum gaudium consideremus, et peccatorum post
transitoriam laetitiam sine ullo fine supplicium timeamus;
considerantes quia nec illi, qui per arctam et angustam
cum labore videntur ascendere, longo tempore laborare
videntur. Nam quomodo illi qui cum infelici gaudio
avaritiae vel luxuriae serviunt, consumpto itinere viae
latae cum diabolo arsuri sunt in inferno: ita e contrario
illi qui falsa gaudia viae latae vel vitae luxuriosae
despiciunt, ubi cursum viae angustae compleverint, ad
Angelorum consortium pervenire merebuntur in coelo.
4. Aeger sanitatem cupiens jungat se medico, non
morbo. Et quia de superiori paradiso, loco ubi est vera
beatitudo, et de duobus infernis locuti sumus, et quid
fugere vel quid desiderare debeamus, secundum
possibilitatem quam Deus dedit, breviter demonstravimus;
sunt alia tria ad eamdem rem pertinentia, quae Charitati
vestrae cupimus intimare. Tria enim sunt, de quibus
utiliter ac fideliter cogitare et possumus et debemus: et
ista tria in conversatione humana fieri etiam corporalibus
oculis frequenter agnoscimus. Est enim medicus,
aegrotus, et morbus. Si se junxerit aegrotus cum
medico; duo sunt, vincitur morbus. Si se aegrotus magis
morbo quam medico voluerit jungere; et ibi, quia duo
sunt, vincitur medicus: nam si medico consentiret,
pereunte morbo aegrotus evaderet; quia duos contra se
pugnantes vincere nullatenus posset. Quare istam
similitudinem posuerim, diligenter attendite. Medicus,
Deus est: aegrotus, homo est; peccatum, morbus est.
Si se jungit peccator cum Deo, qui est verus medicus,
statim perit morbus. Si vero infelix peccator diligit
morbum suum, ut magis se peccatis suis, tanquam
mortiferis morbis, velit jungere, quam coelesti medico
adhaerere; morbum, id est, peccatum suum, non solum
accusare non acquiescit, sed etiam fronte impudentissima
defensare contendit: dum se peccatis suis vult jungere,
quasi videtur coelestem medicum vincere; sed per istam
infelicem victoriam, tanquam per latam et spatiosam viam
descendit in gehennam. Quia si medico consentire
voluisset, pereunte peccato, tanquam crudelissimo morbo,
per arctam et angustam viam ascendere meruisset in coelum.
5. Adhortatio ad eleemosynas, orationes et jejunia.
Haec ergo, fratres charissimi, fideliter cogitantes,
dum adhuc cum Dei adjutorio in nostra potestate
consistit, peccatorum nostrorum vulnera quasi venena
mortifera horrescentes, eleemosynis, orationibus,
jejuniis insistentes, et praecipue per charitatem, quae
non solum amicos, sed etiam ipsos diligit inimicos,
tanquam per medicamenta spiritualia, pro recipienda
sanitate animarum nostrarum ad illius coelestis medici
misericordiam recurramus. Ipse enim dixit, Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat; et iterum, cum
conversus ingemueris, salvus eris (Ezech.
XXXIII, 11). Ad quam salutem nos pro sua
pietate perducat, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit
et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|