|
1. Amore sunt simul, qui absunt corpore. Sermo nobis
ad vos est, fratres charissimi, de eo quod in Evangelio
audistis, Arcta et angusta via est, quae ducit ad
vitam; et spatiosa, quae ducit ad mortem: sive de
peregrinatione Christianorum. Si temporis necessitas
permitteret, fratres charissimi, non solum semel in
anno, sed etiam secundo vel tertio vos visitare
volebamus: ut et nostra simul et vestra desideria de
conspectu vestro satiare possemus. Sed voluntas cupit,
temporis necessitas non permittit: nihil tamen nobis vel
vobis impedit, quod nos corporaliter tardius videmus;
quando amore et charitate semper pariter sumus. In ista
enim peregrinatione mundi hujus, etiamsi in una civitate
esse possemus, simul esse non poteramus. Est enim alia
civitas, ubi Christiani boni nunquam sunt ab invicem
separati.
2. Duae sunt civitates, mundus et coelum. In saeculo
peregrinus sit, qui vult civis esse coeli. Christianorum
patria, civitas, cives, parentes, rex. Duae sunt
civitates, fratres charissimi: una est civitas mundi;
alia est civitas paradisi. In civitate mundi bonus
christianus semper peregrinatur; in civitate paradisi
civis esse cognoscitur. Ista est civitas laboriosa, illa
quieta; ista misera, illa beata: in ista laboratur, in
illa laetatur et quiescitur: qui in ista male vivit, ad
illam pervenire non poterit. Peregrini esse debemus in
hoc saeculo, ut cives esse mereamur in coelo. Qui amat
mundum, et civis esse vult in mundo, partem non habet in
coelo. In hoc enim probamus quod peregrini sumus, si
coelestem patriam desideramus. Nemo se circumveniat,
fratres dilectissimi, Christianorum patria vel civitas
non est hic: Christianorum beatitudo vera et aeterna
felicitas non est hic. Qui felicitatem quaerit in mundo,
non illam habebit in coelo. Patria nostra paradisus est,
civitas nostra Jerusalem est illa coelestis; cives nostri
Angeli sunt, parentes nostri Patriarchae sunt et
Prophetae, Apostoli et martyres; rex noster Christus
est. Sic ergo in ista peregrinatione vivamus, ut illam
talem patriam, quamdiu hic sumus, desiderare possimus.
Qui enim male voluerit vivere, patriam illam desiderare
non potest.
3. Sanctorum gaudium de bona nostra vita, tristitia de
mala. Jam ad illam patriam nos praecessit multorum
Patriarcharum et Prophetarum, etiam Apostolorum et
martyrum gloriosus exercitus, et multa millia confessorum
et virginum, et non parvus numerus fidelium populorum:
qui omnes jam in beata requie constituti, nos quotidie
expansis brachiis charitatis exspectant, desiderantes
pariter et orantes, ut de arena mundi istius, in qua
contra diabolum nobis pugnare necesse est, victores nos
cum triumpho et exsultatione in illa patria paradisi
suscipiant. Si enim bene agimus, si diabolica peccata et
mortiferas delectationes contemnimus in hoc mundo, omnibus
illis gaudia generamus in coelo: si vero Deum
contemnimus, et mundum diligimus, crimina et peccata
complectimur; illos quidem omnes, ut supra diximus,
Angelos, Apostolos et martyres contristamus in coelo,
et nobis aeternum praeparamus incendium.
4 Christus spectat et adjuvat pro se certantes. Diversa
Christi et diaboli promissa. Ecce exspectat nos
Christus in coelo cum Angelis suis, qualiter contra
diabolum et angelos ejus repugnemus. Non timeamus,
fratres, quia non solum nos Christus exspectat, sed
etiam adjuvat. Nolite timere, nolite desperare: saevit
quidem diabolus; sed consolationem porriget Christus.
Exspectat te pugnantem, adjuvat te laborantem, coronat
te vincentem: noli desperare, noli succumbere. Talem
Imperatorem super te habes, et times? Considera quid
sit quod tibi promittit diabolus, et quid sit quod tibi
daturus est Christus. Diabolus promittit falsam
dulcedinem, Christus veram beatitudinem: diabolus
ingerit vana gaudia mundi, Christus veram beatitudinem
paradisi. Diabolus per adulterium providet unius horae
libidinis delectationem, ut occidat animam immortalem:
Christus tibi commendat castitatem paucorum dierum,
quibus vivis in mundo, ut tibi similitudinem Angelorum
reddat in coelo. Diabolus pro lata et spatiosa luxuriae
via sollicitat in infernum: Christus pro arcta et angusta
castitatis et misericordiae via invitat in coelum.
5. Libertas eligendi viam dextram aut sinistram. Viae
latae dulcedo brevis et falsa, sed poena longa: arctae e
contrario. Ecce, homo, habes aquam et ignem, vitam et
mortem; habes ante te bonum et malum, habes infernum et
regnum, habes falsam dulcedinem mundi, et veram
beatitudinem paradisi. Data est tibi potestas per gratiam
Christi, ad quod volueris porrige manum: elige vitam,
ut vivas (Deut. XXX, 19); relinque sinistram et
spatiosam viam, quae trahit ad mortem, et tene dexteram
et angustam, quae te feliciter ducit ad vitam. Non te
teneat, non te delectet sinistra. Illius latitudo ampla
quidem est et plana, et diversis floribus ornata: sed
flores illius cito marcescunt, et inter ipsos flores
serpentes venenosi se frequenter abscondunt; ut dum tu ad
falsa gaudia curris, veneno mortifero feriaris. Ampla
est, sed non longa. Attendis per qualem viam vadis; et
non attendis ad qualem patriam pervenis. Si mihi non
credis, ad mortem te subtrahis: imo si in Christo non
credis, in inferno peribis. Sic enim ipse Dominus in
Evangelio dixit. Lata et spatiosa via est quae ducit ad
mortem; et multi sunt qui intrant per eam. Delectat
quidem; sed decipit. E contrario dextera via non te
contristet aut terreat: arcta quidem est, sed non longa.
Nec in illa lata diu gaudetur, nec in ista angusta diu
laboratur. Illa post brevem latitudinem ad aeternas
angustias trahit; ista post breves angustias ad aeternam
beatitudinem ducit.
6. Laborandum, ut bonis operibus gaudium in coelo nobis
comparemus. Sic ergo cum Dei adjutorio laborare
conemur, fratres, et peccata repudiantes, bonis nos
operibus exornemus: ut nos rex noster Christus, cives
nostri Angeli, parentes nostri Patriarchae,
Prophetae, Apostoli, martyres, confessores et
virgines, qui nos jam in civitatem nostram Jerusalem
coelestem feliciter praecesserunt, cum gaudio et
exsultatione suscipiant. Sic ergo agamus, fratres, ut
per bona opera nostra gaudium fiat in coelo super unum
peccatorem poenitentiam agentem; sicut ipse Dominus antea
dignatus est praedicare (Luc. XV, 7). Si ergo in
coelo gaudium facimus, quando poenitentiam agimus; utique
tristitiam generamus, quando ad peccatorum nostrorum
voluptatem recurrimus.
7. Charitas integra. Ideo, fratres charissimi, ut
possimus omnia peccata, Deo adjuvante, evadere;
studeamus charitatem integram custodire, et non solum
amicos, sed etiam inimicos diligere, et omnes supplicare
velle, pro cunctis hominibus orare. Si enim omnibus
hominibus feceris hoc, quod tibi ipsi volueris; ad
integrum peccatorum januam claudis. Non enim erit unde ad
animam tuam possit intrare, si non solum amicos, sed
etiam inimicos volueris toto corde diligere.
8. Ad eleemosynam exhortatio. Rogo vos, fratres, sic
in hoc mundo vivamus, quasi hospites et peregrini.
Quidquid de aliquo labore, de quocumque justo negotio,
de qualibet justa militia acquirimus, per eleemosynam in
aeternam patriam reponamus, excepto victu quotidiano et
vestitu simplici. Nec in ista peregrinatione nos consumat
luxuria; sed ad patriam nostram transmittat misericordia.
Iter agimus, fratres, ad patriam tendimus: non
luxuriemur in itinere vitae hujus, nunquam simus securi;
sed semper sollicite atque caute vigilantes, non nobis
delicias praeparemus in via: ut qui quidem melius ad
patriam portare possimus, si in ista patria pro luxuria,
pro gula, pro ebrietate, quidquid possumus laborare,
consumimus; qualiter ad illam aeternam veniemus? Qua
fronte inter Angelos et Archangelos bonis operibus nudi,
peccatorum pannis sordentibus involuti, et malis actibus
vulnerati, intrare possimus? Quidquid perditura erat
gula, reponat eleemosyna; quidquid in terra avaritia
obruit, misericordia in coelum transmittat: ut quando de
hoc corpore anima egreditur, splendidis vestibus, et
castitatis, misericordiae ac patientiae, humilitatis et
concordiae margaritis ornetur; ut audire mereamur a
Domino, Euge, serve bone et fidelis, et reliqua.
Ista, fratres, desiderare debemus, et illam aliam
sententiam expavescere, quam auditura est anima bonis
operibus nuda et vitiorum sordibus involuta. Sic enim de
tali anima Dominus in Evangelio loquitur, dicens:
Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?
et illo obmutescente, dicit ministris: Ligate illi manus
et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores, ubi
erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 12,
13) Avertat a nobis Deus istam sententiam, quam
audituri sunt, quicumque modo pro nulla eleemosyna aut
nihil aut parum in coelum reponunt. De talibus dicit
Apostolus, Anima quae in deliciis est, vivens mortua
est (I Tim. V, 6). Isti tales cum exierint de
corpore suo, non cum Lazaro ab Angelis in Abrahae
gremio sublevantur; sed cum divite purpurato ad inferni
profunda merguntur. Haec ergo considerantes, quantum
possumus, contringamus victum et vestitum nostrum, dum
sumus in hoc mundo: ut post obitum nostrum de
eleemosynarum nostrarum pretiosissimis et splendidis
vestibus ornari mereamur in coelo, et illam desiderabilem
vocem audire, Euge, serve bone et fidelis, quia super
pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in
gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21); ad quod
gaudium nos Dominus sub sua protectione perducat, qui
vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto, in
Trinitate unus Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
|
|