|
1. Novum praecepti genus est, homini legem sceleris
dare; et religiosum habere, si impium voluerit
perpetrare. Abraham si parricidium fecerit, justus est;
si non fecerit, indevotus est. Quid sit ergo, quod
nunquam Deum nisi pietate placamus? Cupit sibi vota
offerri, non crudeliter coli. Ecce inter pietatem patris
et devotionem Dei, filium est quidem scelus occidere;
sed Deum scelestius non audire. In angusto posita est
perfecta justitia. Parricidium juberis ut facias, tuis
te manibus orbaturus. Quid hoc est? Imperat
parricidium, qui prohibet homicidium? Jubetur, inquit,
filium victimare, solatium paternae senectutis, et unicum
pignus posteritatis: qui quanto serior, tanto dulcior;
quanto solus aut unicus, tanto charior et dilectus. In
utroque senes creandae prolis desperatio retinebat; utpote
post tempus quod natura fraudaverat, aetas in sene patre,
sterilitas in anicula matre. Jam enim Sara actus suae
vulvae perdiderat, et senem patrem vis generandi
lassaverat; quia fructum sterilis non habebat. Ecce
subito frigens vulva materna non instinctu libidinis, sed
fomite virtutis incaluit, redivivo successit flore
juventutis. Moerentis jam artus corporis viruerunt,
marcida membra et annosae aetatis tabe pallentia,
pueritiae rubore viruerunt, et insuccido tepore
veterascens jam corpus, non tanquam concubitus, sed
promissio vegetabat. Canis jam togatum caput albebat, et
rugas suas vulva in ventre tendebat. Tumebat uterus
gravidae, tremebat gressus in poplite. Gestabat onustum
uterum, quae corpus jam non regebat incurvum. Novissimis
annis feta et fessa mulier, quae non noverat in juventute
concipere, discit in senectute lactare. Discite
conjugati vacare effectum seminis, ubi non fuerit munus
auctoris, ipso dicente: Priusquam te formarem in utero,
novi te (Jerem. I, 5).
2. Accipe, inquit, filium tuum, et offer mihi illum
in unum de montibus quem demonstravero tibi (Gen.
XXII, 2). Senex pater et unici mater, novi
parentes, et veteres genitores, ad tam acerbum non
moventur imperium. Hilaris accingebatur, qui nec timorem
facinoris formidavit, nec implere quod jussus est degener
animus dubitavit. Spes illa futura tot gentium paterna
manu jubetur occidi. Devotus pater eo voto suscepit
parricidium, quo susceperat filium: nec refert utrum
impendat aut perdat; dum quoquo modo quod acceperat,
reddat. O Domine piissime, quem scis patri dilectum,
quid imperas victimandum? Nunc nuper senem sterilem
fecundasti; et tam cito quod donaveras, repetisti? Ubi
est quod senibus praestitisti? Ergo iratus potes
laedere, sicut propitius imperas orbitatem? Absit a
nobis ista incredulitas. Deus pro nobis filium suum
jussit occidi, non nostros mactari. Ideo jubetur filium
occidere, ut manifestetur mundo, qui jam notus fuerat
Deo. Nam quomodo innocentis desiderat sanguinem, qui
reum damnat pro sanguine? Demonstrare cunctis hominibus
devotionem voluit, qui parricidium ut fieret, imperavit.
Paret illico imperiis, praeceptis obtemperat, pergit
percussor paratus; imo filius cum patre proficiscitur
moriturus: atque utinam tantummodo moriturus, non insuper
et patris gladio obiturus.
3. Venerunt ergo ad locum, quem dixerat Deus; ambo
pariter aram construunt sacerdotes; ligna arae imponit,
filium alligavit, et extento gladio, angelus, Ne
percutias puerum, exclamavit: oculis respice, et vide
arietem in vepre. Videte, fratres, Abraham patientia
fortem, devotione constantem; non cum aliqua fera
luctantem, sed cum natura pugnantem. Devotio dicebat,
Percute: pietas clamabat, Parce. Illa revocabat;
ista provocabat. Filius tunc moriturus jacebat: erigit
dexteram feriturus, et locum quo libens percutiebat,
aucupat. Parce, inquit, Abraham. Qui jusserat ut
feriret, modo vociferatur ut parceret. Sciebat enim
probatum patrem et in devotione ferventem gladium
temperare, et filium non perimere; sed nec cremare.
Parce, inquit, devote pater; parricida sine crimine,
parce. Tuum sacrificium quod paraveras intendi, ego quod
jusseram ut obtulisses accepi; in voto probavi, quod in
facto renui; acceptavi votum, nec repuli sacrificium;
laudo fidem, nec reprobo pietatem, nec tibi patior
inferri orbitatem. Perfecta sunt omnia, et salva sunt
universa. Vincitur innocens hostia; ne offerentis
devotio putaret se minus aliquid exhibere, si impatientia
doloris victima calcitraret. Ecce spirituali praesagio
meum praevenisti consilium. Quod enim paravi pro toto
mundo, tu jam deliberasti in filio tuo. Quod in
Unigenito meo disposui, tu in tuo unico perfecisti: unde
benedicentur in te omnes gentes. Amen.
|
|