|
1. Sanctum Evangelium cum legeretur, fratres,
audivimus Dominum Jesum exsultasse in Spiritu, et
dixisse, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et
terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis. Huc usque interim
verba Domini. Si digne, si diligenter, si, quod
primum est, pie consideremus, invenimus primitus, etc.
2. Postremo aperit coeleste mysterium, quod sic
placuerit Deo, ut parvulis magis quam prudentibus istius
mundi gratiam suam revelaret. Quod apostolus Paulus
stilo pleniore digessit, dicens: Nonne stultam fecit
Deus sapientiam hujus mundi? Nam quoniam in Dei
sapientia non cognovit hic mundus per sapientiam Deum,
placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere
credentes (I Cor. I, 20 et 21). Ait ergo,
Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.
Coelestium enim verborum arcana atque virtutes sapientibus
absconduntur, et parvulis revelantur: parvulis malitia,
non sensu; sapientibus vero stultitiae praesumptione, non
prudentiae causis. Factique hujus aequitatem Dominus
paternae voluntatis judicio confirmat; ut qui dedignantur
parvuli in Deum fieri, stulti deinceps in sapientia sua
fiant. Vides quam terribilis in consiliis Dominus.
Disce verae humilitatis exempla, nec temere discutias
supernae dispensationis consilia. Cum enim intulisset
utrumque, scilicet quod aliis adventus sui sacramenta
revelaverit, ab aliis vero absconderit; non mox rationem
reddidit, sed sic Deo placitum dixit: hoc ostendens
manifeste, quia injustum esse non potest, quod placuit
justo. Ac ne quid in illo minus quam quod in Deo est,
aestimaretur, statim subdidit: Omnia mihi tradita sunt a
Patre meo. Pulcherrimus connectitur de fide locus,
quando omnia sibi tradita dicit a Patre suo. Cum omnia
legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non
degenerem Patris. Cum tradita legis, Filium
confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae jure
sunt propria, non dono collata per gratiam. Tradita
autem sibi dicit omnia, non solum et terram vel caetera
quae ipse condidit ac fecit elementa; sed hos qui per
Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles
Deo, postea per fidem sentire coeperunt: unde et alio
loco dicit, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet
(Joan. VI, 37). Et nemo novit Filium, nisi
Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui
voluerit Filius revelare. Cum diceret, Nemo novit
Filium, nisi Pater; non dixit, Et cui voluerit Pater
revelare: quemadmodum cum dixerit, Nemo novit Patrem,
nisi Filius; addidit, Et cui voluerit Filius
revelare. Quod non ita intelligendum est, quasi a nullo
possit cognosci, nisi a solo Patre: Pater autem non
solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit
Filius. Sic enim potius dictum est, ut intelligamus et
Patrem et ipsum Filium per Filium revelari: quia ipse
est mentis nostrae lumen; ut quod postea intulit, et cui
voluerit Filius revelare, non Patrem tantum, sed etiam
Filium accipias: ad totum enim quod dixit, illatum est.
Verbo enim suo se Pater declarat. Verbum enim non solum
id quod per verbum declaratur, sed etiam se ipsum
declarat. Ut scias autem quia sicut Filius Patrem
quibus vult revelat ipsum, audi dicentem ipsum Dominum
Jesum, cum laudaret Petrum, quod eum Filium Dei esse
confessus sit: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro
et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in
coelis (Matth. XVI, 17). Audiamus ergo eum qui
sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis
et onerati estis.
3. Mirum quibusdam videtur, fratres charissimi, cum
audiunt Dominum dicentem, Venite ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite
jugum meum super vos, et discite a me, quoniam mitis sum
et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Jugum meum lene est, et sarcina mea levis: considerant
eos qui jugum ipsum, etc.
|
|