|
1. Inimicus, in figura homo dictus est. Dominus ac
Redemptor noster in Evangelio suo loquitur, dicens:
Cum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit
zizania. Inimicus, in figura homo dictus est. Audi
Apostolum dicentem, Fuistis aliquando tenebrae; nunc
autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Audi, homo:
non enim ille dedit tibi tenebras, qui dedit tibi lucem.
Quo vadis, homo? quo traheris? Quid concupiscentias
carnales sectaris; quando audis, Spiritu ambulate, et
concupiscentias carnis nolite perficere (Galat. V,
16)? Audi potius Dominum dicentem, Convertimini ad
me, et convertar ad vos (Zach. I, 3). Accedite ad
eum, et illuminamini; et facies vestrae non erubescent
(Psal. XXXIII, 6). Audi, homo; si
recesseris a Deo, non effugies manum ejus: si autem ad
eum accesseris, illico habebis eum, quia nusquam
recedit. Audi prophetam dicentem, Si ascendero in
coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades
(Psal. CXXXVIII, 8). Ubi ergo non est Deus
quem tu fugis? Malus es tu, qui bonum fugis; mors es
tu, qui vitam fugis. Involvere te vis tenebris, ubi te
abscondas: sed illum latere non potes, cujus oculi omnia
vident. Ait autem Apostolus: Quem fructum habuistis
tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI,
21)? Sequitur vox judicis, dicens: Ite,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et
angelis ejus (Matth. XXV, 41). Ergo qui fugit
Dominum, et recedit a Deo, ille confunditur, et perit
in sua impietate. Ut ergo non pereat tunc, nunc
revertatur ad Dominum; et illuminabitur, et vultus ejus
non erubescet.
2. Zizania in Ecclesia qui sint. Amor Christi super
omnia. Dicam tamen, fratres mei, quod sentio: et quod
dixero, intelligite. Inter vos segetes Dei mixta sunt
zizania, id est, amatores mundi, amatores pecuniae,
amatores deliciarum, consultores nugarum, omnes
quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi. In
Ecclesia Christi ficte intrantes, promittentes et non
facientes, voventes et non reddentes, renuntiantes malo
et iterum idem facientes; haec amantes, zizania sunt.
Non amant illi Christum, qui aliquid plus amant quam
Christum. Audi, homo, vocem Domini Dei tui: Qui
diligit, inquit, patrem, aut matrem, aut uxorem, aut
filios, aut filias, aut fratres, aut agros super me,
non est me dignus (Id. X, 37). Si vis tenere quod
non habes, dimitte quod habes; ut amor Christi sit in
corde tuo.
3. Qui vult quae Dei sunt, sua dimittat. Ecce petis
a Deo, et dicis: Domine, da mihi. Quid tibi dabit,
qui aliunde manus tuas videt occupatas? Ecce Dominus
vult dare quae sua sunt, et non habet ubi ponat. Vide
ergo, dimitte quod tenes; et accipis quod quaeris:
dimitte temporalia et caduca; et accipies aeternam et
perpetuam vitam: dimitte terrena; et accipis coelestia.
Ait autem quidam ad Jesum: Magister bone, quid boni
faciam, ut habeam vitam aeternam? Utique qui dicebat,
Quid boni faciam, vitam aeternam desiderabat: sed plus
amabat quod tenebat. Vidit Dominus occupatas manus.
Dare vult; et non habet ubi ponat: occupatae sunt manus
accipientium. Dicit enim tibi Dominus, Vade, vende
omnia, et da pauperibus (Id. XIX, 16, 21),
et pone illa in coelo; quia in terra impediunt.
4. Non perduntur quae pauperibus dantur. Quid times,
o homo, dare pauperibus? Non perdes ea; sed servantur
tibi in coelo. Non ut perdas jussi, dicit Dominus; sed
ubi ponas suggessi. Post haec habebis, homo, thesaurum
non in terra periturum, sed in coelo permansurum.
Aliquando venit homini tribulatio, venit timor damni.
Times, o homo, ut non pecuniam tuam perdas, times ne
argentum tuum perdas, times ne possessionem tuam perdas;
et non times ne tu ipse totus pereas? Pro hoc dicis
falsum testimonium, pro hoc mentiris et rapis aliena, pro
hoc juras et perjuras, quod omnino lex vetat. Nonne cum
haec omnia facis, totus fenum es, totus stipula, totus
palea; et non times ne totus ardeas? Semper turbata est
anima tua amoribus saeculi. Dic, Quare tristis es,
anima mea? et quare conturbas me (Psal. XLI, 6)?
5. Aurum in terra, et ex terra, et terra est. Avarus
pro auro suo habet tristitiam, patitur tribulationem,
habet pericula servorum, pericula latronum. Avarus amat
aurum plus quam animam suam: tu, christiane, ama
Christum plus quam omnia tua. Ille fervet in amore
auri: tu, christiane, ferve in amore Christi; et eris
beatus in regno Christi. Audi, o homo, aurum in terra
est, et ex terra est, et terra est, et pars terrae est.
Impius dum diligit creaturam, offendit Creatorem; et
amittit eum, qui creavit ex nihilo omnia. Audi, o
homo, non tu perdis Deum; sed ipse peris a Deo. Ille
est redemptor animae, quem vis amittere. Quid enim
proderit tibi, si totum mundum lucreris; animae vero tuae
detrimentum patiaris (Matth. XVI, 26)?
6. Cur Deus vocet alium, et alium non vocet.
Expergiscere aliquando, o homo, et ama Christum. Haec
est enim sapientia vera, id est, amare Christum. Multi
enim dicunt, et scire volunt, quare illum vocat ad se
Dominus, et illum non vocat; uni subvenit, et uni non;
hunc dignum habet, et illum indignum; istum honorat, et
illum cruciat et affligit. Audi, o homo. Hunc dignum
habet pro bonis operibus suis; illum habet indignum pro
operibus suis malis: quia debitor est Dominus, et reddet
bonis bona, et malis mala. Dicturus es forsitan, Quare
ille sic? Respondet tibi Dominus Deus tuus, Quia
bonum non denegavi: sed dixi prius, Lavamini, mundi
estote (Isai. I, 16). Quid volebas? quid
quaerebas? quid cupiebas? Gratiam Dei. Ergo si
gratiam Dei quaeris, aufer primum nequitiam ab anima tua
et a conspectu oculorum meorum; jam cessa a malo, et fac
bonum; inquire pacem, et sequere eam totis viribus tuis
(Psal. XXXIII, 15): et cum haec feceris, et
gratiam meam percipies, et oculi mei super te erunt, et
aures meae ad preces tuas, et priusquam me inquisieris,
dicam, Adsum.
7. Bona hic providenda. Misericordiae spes non est
nisi misericordibus. Inimicus sibi fit, qui non indulget
inimico. Rogandum pro eo antequam roget. Qualis debeat
esse laus Dei. Faciamus bona, fratres charissimi, ut
mereamur in futuro saeculo invenire requiem, quam nobis
Dominus noster promisit, dicens: Beati misericordes,
quia ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7).
Et cum propheta a Domino exsultantes dicamus,
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal.
C, 1). Misericordiam inveniunt, qui sunt
misericordes. Judicium timeant contemptores, qui nec
sibi parcunt, nec miserentur aliis: qui dicunt,
Peccemus, et parcet nobis Deus, quia misericors est et
bonus. Omnino misericors et bonus est Deus: sed quimodo
parcit, in futuro non parcet. Judicium paratum habent
sine misericordia impii. Intelligamus, fratres, et
videamus ubi spem nostram ponere debeamus. Misericordia
illi qui fecit misericordiam. Beati misericordes; quia
ipsis miserebitur Deus. Spes est in misericordia, si ab
opere misericordiae nos non fuerimus aridi. O homo, quid
quaeris a Deo misericordiam, si ipse non es misericors?
Quid quaeris a Deo indulgentiam peccatorum tuorum; cum
ipse tibi simili non indulges? Audi, homo, audi vocem
Domini Dei tui, ubi dicit ipse, Date, et dabitur
vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI,
37, 38). Audi iterum ubi ipse dicis, Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Si enim tu non dimiseris adversario tuo, ipse
tibi prius eris adversarius. Ille te laesit auferendo
pecuniam tuam, in te laedis non indulgendo adversario
tuo. Forsitan dicturus es: Non illi parcam; quia me
laesit multum, et sanguinem meum quaesivit. Tu si non
illi indulges, perditionem animae tuae habebis: insuper
adhuc dicis, Non illi parcam, quia adversarius mihi
fuit. Crede mihi, homo, pejor tibi eris adversarius,
si non illi parcas. Dicis tu, Ille me non rogat. Si
te ille non rogat, tu pro illo roga; ut ei a Domino
dimittatur, quod in te deliquit. Nam si tu dicis, Non
illi parcam; litigare vis, non dimittere. Et qua fronte
aut qua fiducia dicturus es Domino tuo, Dimitte, quia
ego dimisi? Considera, o homo, et vide aliam legem in
membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem
te in lege peccati (Rom. VII, 21). Jam ipse
captivus traheris; et exspoliatori irasceris? Nemo nobis
imputet, fratres mei, si per vos dominicam pecuniam
duplicare non potuerimus. Mali servi erimus, si non
fecerimus quod nobis praeceptum est: si autem fecerimus,
boni servi erimus, et cum Domino sine fine laetabimur.
Illum omnes amemus, per quem facti sumus; illum
diligamus, per quem redempti sumus. Pro illo nos invicem
diligamus in hoc saeculo, ut cum eo gaudere mereamur
pariter in futuro: quoniam sic placuit Domino Deo nostro
de nobis, ut hic constituti cum vestra Charitate cantemus
ei. Laudemus Dominum, fratres, lingua, corde, ore et
voce. Sic enim sibi vult dici laudem, ut non sit inter
nos discordia: sed vult esse in nobis concordiam vocibus
et moribus. O felix laus in coelo, ubi templum Dei
Angeli sunt! Ibi est concordia summa laudantium, ubi
nulla lex in membris nostris repugnat; ibi non est rixa,
nec ulla cupiditas. Hic ergo cantemus Domino laudem
solliciti, ut illic possimus esse securi.
8. Hic non securitas, sed sollicitudo debet esse.
Corpus, carcer. Quare autem hic simus solliciti,
fratres mei? Audite quare: quia tentatio est vita humana
(Job VII, 1). Sic namque nos Dominus exhortatur
suo eloquio, dicens, Vigilate et orate, ut non intretis
in tentationem (Matth. XXVI, 41). Non vis esse
sollicitus, quando videris dicere, Dimitte nobis debita
nostra? Quomodo es securus, qui quotidie videris petere
remissionem peccatorum? Quomodo es securus, quando adhuc
dicis, Dimitte mihi peccata mea; et iterum dicis, Et
ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo
(Id. VI, 12, 13)? Quomodo ergo videris
clamare, Libera nos a malo, si securus es? Audi,
homo, audi. Tu es malus, quando te Deus liberat a te
ipso malo. Vides aliam legem in membris tuis repugnantem
legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati.
Audi quid sumus nos, quid nobiscum portamus. Quamdiu in
corpore mortis hujus continemur, vitium nobiscum
portamus. Audi iterum prophetam dicentem, Domine, educ
de carcere animam meam (Psal. CXLI, 8). Carcer
meus est, usquedum in corpore mortis fuero. Nam quando
fuero de hoc corpore liberatus, terra terrae redditur,
spiritus coelo recipitur. Vado ergo, dimitto terram;
quia quamdiu hic sum, mente servio legi Dei, carne autem
legi peccati.
9. Qui in resurrectione totus homo spiritualis. Dicet
aliquis perfidorum: Ergo cum fueris ab hac carne
liberatus, jam non eris tu nisi spiritus. Audi ergo,
haeretice. Carnem quam dico, non in aeternum pono, sed
hic depono. Respondet incredulus: Ergo rediturus es ad
corpus mortis? Et unde tam piam vocem clamasti, Educ de
carcere animam meam? Audi, imperite, et contra
quotidianas lectiones surde. Redeo ad corpus non mortis
hujus; quia corruptibile hoc induetur incorruptione, et
mortale hoc induetur immortalitate. Modo est animale,
tunc erit spirituale. Nemo potest accipere aeternale,
nisi prius temporale dimiserit. Ergo dimitte temporale
hoc malum, ut accipias aeternale illud bonum.
10. Terra viventium et terra morientium. Audite,
fratres, et cavete. Hic enim iter agimus, et in itinere
positi sumus; nondum in patriam pervenimus. Caveamus eos
qui in itinere nobis insidiantur: quia hic agunt adversus
nos, ne ad patriam nostram, id est, ad paradisum
revertamur. Terra autem ista morientium est; illa vero
viventium est, de qua propheta dicebat, Credo videre
bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI,
13). In illa autem terra semper vivetur, et nunquam
morietur. Lucet terra illa plus quam species argenti,
ubi cives justorum Angeli sunt. Illi in terra illa
gaudent; nos in terra ista lugeamus, ut ad illorum gaudia
pervenire mereamur. Videte, fratres: ecce hic in
itinere positi sumus; insidiator noster diabolus
adversatur in via, nobis quaerit nocere, ne in terram
viventium revertamur. Duo enim sunt praecepta,
dilectissimi, quae nobis omnino sunt observanda: id est,
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota
mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum.
In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae
(Matth. XXII, 37-40). Quicumque enim in his
duobus praeceptis ambulaverit, festinet in via; et
perveniet ad patriam paradisi, ubi laetantur omnes sancti
in gloria Redemptoris sui, et laudem dicunt nomini sancto
ejus, qui erepti sunt de hac peregrinationis aerumna, et
vivunt semper in laetitia sempiterna.
|
|