|
1. Textus expositio. Audivimus, et quodam modo
vidimus in lectione praesenti, navicellam periclitantem,
Christum periclitantibus subvenientem, Petrum venienti
Christo occurrentem. In quibus omnibus miraculum
exspectavimus; mysterium requiramus. Quando enim
possumus de divinis operibus quae leguntur, ipso aspirante
qui facit, intellectum alicujus mysticae significationis
exsculpere, quasi de abstrusis favorum cellis mella
producimus: vel Christi discipulos imitantes, spicas
manibus confricamus (Luc. VI, 1); ut ad latentia
grana perveniamus, et in eis vitam inveniamus. Ascendit
ergo Dominus noster Jesus Christus, ut lectum est, in
montem solus orare. Mons altitudo est: quid enim in hoc
mundo altius coelo? Quis vero in coelum ascendit, novit
optime fides vestra. Cur autem solus ascendit? Quia
nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit,
Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III,
13). Quamvis et in fine cum venerit, et nos omnes sua
membra collegerit, ac levaverit in coelum, etiam tunc
solus ascendet: quia caput cum corpore suo unus est
Christus. Nunc autem solum caput ascendit, mediator
Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II,
5): ipse ascendit solus orare; quia ipse ascendit ad
Patrem pro nobis interpellare.
2. Navicella, Ecclesia: mare, saeculum: antenna,
crux. Persecutio Ecclesiam dilatavit; orbem ditavit.
Verumtamen, charissimi, dum ille orat in excelso,
navicula turbatur fluctibus in profundo. Quia insurgunt
fluctus, potest ipsa navicula turbari: sed quia Christus
orat, non potest mergi. Navicellam quippe istam,
fratres, Ecclesiam cogitate; turbulentum mare, hoc
saeculum. Quando aliquis impiae voluntatis, maximae
potestatis, persecutionem indicit Ecclesiae, et quantum
in ipso est, christianum nomen conatur exstinguere, super
naviculam Christi grandis unda consurgit. Sed in his
tentationibus erigatur antenna, ut suspensa arbori crucem
Christi figuret; hanc christianus respiciat, et non
deficiat: quia sicut dicit apostolus Petrus, Christus
pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut
sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Dicit
etiam beatus Joannes, Sicut enim Christus pro nobis
animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus
animas ponere (I Joan. III, 16). Huic ergo
antennae, id est, cruci Christi, simplex conversatio et
pura confessio tanquam candentia vela religentur. Et haec
vela nostra fluctibus abluantur, vestisque tendatur, ut
sine macula et ruga inveniatur. Quantumlibet mare
saeviat, ventus incumbat, inter flatus et fluctus navis
ista turbetur: tantum non mergatur, et currit. Denique
posteaquam navis haec aedificata est in Jerusalem, atque
inde in medio pelagi hujus frementis emissa est,
aestuantium volumina undarum, et furentiam flabra
ventorum, dum eam huc atque illuc circumferunt, omnium
gentium littoribus appulerunt, peregrinas merces quocumque
venit, advexit. Quid enim tam peregrinum in terra
nostra, quam per poenitentiam remissio peccatorum,
regnumque coelorum? Et tamen oportebat Christum pati,
et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine
ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes
gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV,
46). Ab ipso enim portu navis haec prima anchoram
solvit.
3. Christianus securus sit et sollicitus. Adulatores,
latentes scopuli: obtrectatores, canes marini. Cruci
adhaerentem mordere non possunt. Naviget ergo,
charissimi, naviget haec dominica navis inter procellas
saeculi Christo protegente secura, Deo donante
sollicita. Non enim quia in navi nauclerus vigilat, ideo
debet nauta dormire. Vigilat ille, de quo veraciter
scriptum est, Non dormiet, neque dormitabit, qui
custodit Israel (Psal. CXX, 4): sed etiam ipse
dicit, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem
(Matth. XXVI, 41). Unde ergo debemus esse
solliciti, et unde securi? Solliciti, quia dixit, quod
in hoc mundo pressuram habebitis; securi autem, quia mox
addidit, Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI,
33): solliciti, quia tentationes futuras praenuntiavit
nobis; securi, quia non desinit interpellare pro nobis.
Caute itaque, fratres mei, atque sollicite inter saeculi
fluctus gubernati, inite navigium in bonis actibus
vestris: nec dens obtrectatoris vos frangat, nec
adulatoris lingua decipiat. Adulatores vestros tanquam
latentes sub undis scopulos observate. Quando enim mare
tranquillum est, tunc saxa latentia non videntur: si
tribulationis procella consurgit, tunc inter undarum
montes verticem tollunt, tunc in eis apparet periculum
quod latebat. Neque enim sufficit talibus deserere
tribulantem, nisi etiam oppugnare conentur et premere.
Hoc ergo genus humanum, velut asperrimas cautes placida
superficie pelagi ventis obtectas, christianus evitet.
Haec breviter de adulatoribus dixerimus. Obtrectatores
omnino contemnendi sunt; quia canes marini sunt. De
profundo amaritudinis latrare possunt; mordere non
possunt. Sed quamdiu mordere non possunt? Quamdiu in
navi sedes. Quid est, quamdiu in navi sedes? Quamdiu
crucem Christi tenes, ab ejus navicula non recedis.
Erigamus in coelo mentem, et non curemus invidam mentem.
In hoc sane procelloso et turbulento mari etiam
diabolus aspirans bacchatur armata classe terribilis, et
circumquaque discurrens, commeatus obsidet innocentium.
Ipse est enim de quo ait apostolus Petrus: Adversarius
vester diabolus, tanquam leo rugiens, quaerens aliquem
devorare circuit. Et quia subdidit, Cui resistite firmi
in fide (I Petr. V, 8, 9), exercentur contra eum
proficientium quotidiana certamina. Bellum hoc
describebat ille maximus campi doctor, bellum hoc
describebat, quando dicebat: Non est vobis colluctatio
cum carne et sanguine; sed adversus principatus et
potestates, rectores mundi, tenebrarum harum, adversus
spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI,
12). In his ergo, fratres, in hoc labore, in hoc
certamine constitutos, illa vos apostolica sententia
consoletur: Dominus in proximo est; nihil solliciti
fueritis (Philipp. IV, 5 et 6).
4. Vigilia. Venit ergo Christus ad navim suam quarta
vigilia noctis, et visitavit eam. Quarta vigilia
noctis, extrema pars noctis est. Vigilia una tres horas
habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet, ternis
horis per singulas vigilias distributis. Quarta ergo
vigilia noctis, hoc est pene jam nocte finita. Sic
veniet in fine saeculi, iniquitatis nocte transacta, ad
judicandos vivos et mortuos. Venit enim nunc, sicut
audistis, valde mirabiliter ambulans super aquas.
Surgebant fluctus; sed calcabantur: fremens pelagus sub
Domini vestigiis murmurabat; sed tamen eum volens nolens
portabat. Quantumlibet tumores saeculi potestatesque
consurgant, premit eorum caput, nostrum Caput. Cum
vero appropinquaret naviculae, turbati sunt prae timore
discipuli, et exclamaverunt, putantes phantasma esse.
Quibus Dominus ait: Habete fiduciam; ego sum, nolite
timere. Quid est, Ego sum? Non sum phantasma quod
putatis, agnoscite quem videtis. Ad hanc vocem exsiliit
Petrus et ait: Domine, si tu es, jube me venire ad te
super aquas. Si tu es, non miror quod solidam carnem
super liquentis elementi terga suspendis. Quid enim
mirum, si Conditori suo creatura famulatur? Hoc ego non
miror: fac quod mirer, ambulet Petrus.
5. Fidei mors atque resurrectio. Fac quod mirer,
Jube me venire ad te super aquas. Scio enim quod corpus
humanum naturae lege non sinitur in fluctibus liquidis
habere fixa vestigia; sed accedat donum grotiae, et
paululum cesset lex ista naturae: Si tu es, jube me
venire ad te super aquas. Tu Deus es; ego homo sum:
voluisti de meo habere infirmitatem in carne quam portas;
habeam et ego de tuo potestatem, ut unda me portet.
Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas.
Quomodo enim mihi in mari non erit via, si tu jusseris,
qui propter nos factus es via? Et Dominus, Veni,
inquit. Nec dubitavit Petrus; audivit Domini verbum,
et mox cucurrit ad Verbum: cito credidit, quia fidelis
homo erat. Sed cum surrexisset ventus validus,
titubavit; quia homo erat. Titubatio ista, fratres,
quasi mors fidei fuit: sed ubi exclamavit, fides iterum
resurrexit. Non titubaret, nisi crederet: sed nec
clamaret, nisi crederet. Domine, inquit, salvum me
fac! Et Dominus extensa manu levavit eum; et ait illi,
Modicae fidei, quare dubitasti? Posset te ventus
elidere, quem non potuit unda sorbere? posset te ventus
evertere, quem non potuit fluctus operire? Plus erat
quod feceras; mare calcaveras, fluctus presseras, ventos
viceras; Quare dubitasti? In Petro itaque communis
omnium nostrum consideranda conditio est: ut si nos in
aliquo tentationum ventus conatur subvertere, vel unda
submergere, clamemus ad Christum. Quid est, clamemus?
Oremus. Porriget ille manum; et eruet de profundo.
Etenim manus ejus deducet nos, et continebit nos dextera
ejus, donec nos ad sempiterna sua promissa perducat.
|
|