SERMO LXXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 20, Hoc genus in nullo ejicitur, nisi oratione et jejunio.

1. Jejunii effectus. Adversus daemonum nequitiam, quae nobis Dominus arma ostendit, debemus utique retinere. Hoc, ait, genus in nullo ejicitur, nisi oratione et jejunio. Haec cum plena fide exercentur, pietas est. Pietas autem ad omnia utilis est, professionem habens vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8). Inspiciamus ergo utiliter orationis fructus et jejunii; quia ipsa sunt arma adversus improbas cogitationes. Jejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit. Jejunium cor facit contribulatum et humiliatum, quod Deus non spernit. Jejunium concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores exstinguit, castitatis verum lumen accendit. Jejunium verbositatem non amat, divitiarum superfluitatem judicat, superbiam spernit, humilitatem commendat, praestat homini se ipsum intelligere, quod est, infirmum et fragilem; atque dum ita se intelligit imbecillem, aptius virtute Dei adjutorium quaerit et accipit: quaerit autem per frequentes orationes et obsecrationes.

2. Oratio, jejunii refectio. Ipsa quid sit. Oratio quidem refectio est jejuniorum, et advocat gratiam Spiritus sancti. Oratio duritiam cordis mollit, austeritatem temperat, jejunium dulcificat. Sicut enim sine potu non est plena refectio; sic et jejunium sine oratione non potest animam perfecte nutrire. Quid est autem oratio, nisi ascensio animae de terrestribus ad coelestia, inquisitio supernorum, invisibilium desiderium? Abeat dissensio saecularium morum, quibus premitur mens humana quotidie. Oratio conjunctio est Spiritui sancto: si tamen in oratione intentus sit animus; sicut clamat Propheta, Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea. Quid autem sitiendum est, sequitur: Ut videat virtutem tuam. Credite mihi si ad videndam plenam virtutem Dei plene sitiat anima humanae substantiae, nec fastidio victa dissimulet, replebitur adipe et pinguedine spirituali: et sitiens illam Dei visitationem, sensu proprio cum fide clamabit, Adhaesit anima mea post te, suscepit me dextera tua (Psal. LXII, 2, 3, 9). Jejunium tollit inertiam, de animo impedimenta carnalia aufert. Oratio vero perseverans jungit Deo; atque ita gaudens assistere se Domino gloriatur. Adhaerens autem anima Domino, incipit securitatem habere et libertatem; nec pavores sustinet nec timores. Suscepto autem tanto patrocinio dexterae Dei, quomodo poterit noceri ab aliqua potestate? sicut scriptum est, quod nemo illud rapit de manu Patris (Joan. X, 29); hoc praestat jejunium, hoc praestat oratio.