|
1. Pater familias Deus est. Audivimus ex parabola
evangelica quemdam patremfamilias nuptias filio suo
fecisse, et ad eas plurimos invitasse. Inter quos cum
ingressus esset quidam non habens habitum nuptialem, visus
a patrefamilias jussus est non tantum excludi a nuptiis,
sed in tenebras exteriores retrudi. Haec parabola
insensatos homines hujus temporis evidenter redarguit,
quamvis altiori discussione aliquid secretius et sacratius
possit intelligi. Prius ergo quaeramus, quis sit iste
paterfamilias, quis sit iste filius, quae sint istae
nuptiae. Quibus perspectis, facilius intelligere
poterimus, cur ille ab his nuptiis exclusus sit, qui ad
eas cum adulterina veste accessit. Intelligimus itaque
hunc patremfamilias, Deum Patrem omnipotentem, cui
famulantur universae familiae Gentium, qui coaeternum et
coaequalem sibi genuit Filium in coelis sine matre, in
terris sine patre: cui nuptias fecit, quando ei
Ecclesiam ex omni genere hominum sociavit. Ad hanc
Christi et Ecclesiae societatem convocati sunt nobiles et
ignobiles, divites et pauperes, omnis conditio, omnis
sexus, omnis aetas.
2. Reprobi multi unus. Inter hos accessit unus qui
solus excludi meruit, quia habitum talium nuptiarum
sanctitati congruentem non habuit. Attendite, fratres,
iste unus multi sunt; et tamen haec tota multitudo
unitatis nomine comprehenditur. Multi enim sunt quantum
ad numerum personalis discretionis; sed unus sunt per
consonantiam unius pravitatis. Sicut enim Ecclesia una
est per fidem sub capite Christo; ita tota reproborum
multitudo, sive pateat sive lateat, unum corpus est sub
principe diabolo. Qui ergo per infidelitatem manifeste a
Deo recedit, ad has nuptias non accedit: qui vero
fidelis est, accedit corpore, recedit mente, nobiscum
intrat ecclesiam, communicat nobiscum Christi mensam.
Boni et mali pisces adhuc latent intra retia, donec
dividantur in littore. Adhuc toleratur palea, donec
ventiletur area-Tunc manifeste apparebit, quia multi
vocati, pauci electi.
3. Habitus impudicus corporis in viris: in mulieribus.
Habitus adulterinus Creatori injuriosus. Tunc iste
adulterator habitus nuptialis, jussu patrisfamilias et
manifeste excludetur, et in carcerem retrudetur. Interim
tamen amici sponsi talem simulatorem non ignorant; quia
habitus impudicus corporis, nuntius est adulterini
cordis. Impudicus autem habitus corporis sui in viris,
superflua et inordinata capillatura, vestimentorumque
muliebrium affectata similitudo, calceamentorum quoque
metas necessitatis excedens simulata longitudo: in
mulieribus, facies fucata, virilium vestimentorum
imitatio, capillorum nativi coloris adulteratio. Hic
habitus in utroque sexu adulterinus est, et sanctarum
nuptiarum societate indignus, et a conspectu tanti sponsi
et tantae sponsae prorsus amovendus. Nec silentio
praeterire hoc debent amici sponsi, diligentes decorem
domus Dei. Debent hujuscemodi adulteris publice
oblatrare: ne dicatur de eis, Canes muti latrare non
valentes (Isai. LVI, 10). Qui enim quantitatem
vel formam, quam omnipotens et prudentissimus plasmator
finxit, in aliam transfigurare contendit, nonne evidenter
dicere ei videtur qui se finxit, Cur me fecisti sic?
Improba temeritas, Conditoris plasma ita vilificare; ut
quantitatem suam et formam, quantum in se est, in aliud
transfiguret, quod si a natura haberet, incomparabiliter
se habere doleret.
4. A Patribus damnatur. Diaboli opus, naturae
mutatio. Nec ista dicimus a nobis tanquam ex nobis.
Habemus patres nostros doctores egregios, qui ante nos
contra ista scripserunt, et irrefragabili auctoritate
damnaverunt. Audiamus Paulum doctorem Gentium, de
superflua capillatura dicentem Corinthiis, Vir si comam
nutriat, ignominia est illi (I Cor. XI, 14).
Cum enim vir ex Dei ordinatione primatum habeat supra
mulierem, qui contra honorem sui sexus superfluitate
capillorum caput velat, primatum suum sibi abjudicat; ut
merito de eo dicatur, Homo cum in honore esset, non
intellexit, comparatus est, ut vera dicamus, non tantum
mulieribus, sed etiam jumentis insipientibus (Psal.
XLVIII, 21). Judicio enim legum jure ab obtenta
dignitate dejicitur, qui privilegio sibi concesso
abutitur. Audiamus et beatum Cyprianum egregium
martyrem, et suavissimum doctorem, de adulterino habitu
disputantem. Dicit enim in epistola quam scribit, de
Habitu Virginum: Opus Dei et factura ejus et plasma
ejus nullo modo adulterari debet in habitu, flavo colore
vel nigro, vel quolibet denique lineamenta nativa
corrumpente medicamine: dicit enim Deus,
|
“Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I,
26)”
|
|
et audet quisquam mutare et convertere quod fecit
Deus? Manus Deum offendunt, quando id quod ille
formavit, reformare et transfigurare contendunt: scientes
quod opus Dei est omne quod nascitur; diaboli,
quodcumque mutatur. Si quis pingendi artifex vultum
alicujus et speciem et corporis qualitatem aemulo colore
signasset, et signato jam consummatoque simulacro, manus
alius afferret, ut et jam formata, jam picta quasi
peritior reformaret; gravis prioris artificis injuria et
justa indignatio videretur. Et in sequentibus: Non
metuis, ne cum resurrectionis dies venerit, artifex tuus
non te recognoscat, et ad sua praemia et promissa
venientem removeat et excludat, increpans vigore censoris
et judicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago haec
nostra est, cum te flavo medicamine polluisti, cum
formam quam dederam tibi, mendacio deformasti; facies
corrupta est, membra aliena sunt: Deum videre non
poteris; quoniam oculi tibi non sunt quos Deus fecit,
sed quos diabolus infecit?
5. Deum in corpore quis portet.---Audite me itaque
ut parentem; audite, quaeso, vos docentem pariter ac
monentem; audite utilitatibus vestris et commodis
fideliter consulentem. Estote tales, quales vos Deus
artifex fecit: estote tales quales vos manus Patris
instituit. Maneat in vobis facies incorrupta, cervix
pura, forma sincera, a calceamentis superfluis pedes
liberi, crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo
Deum digni. Apostoli vox est, quem Dominus vas
electionis appellavit: dicit enim, Primus homo de
terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis.
Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus îmaginem
coelestis (I Cor. XV, 47 et 49). Hanc
imaginem portat virginitas, portat integritas, portat
sanctitas, portat et veritas; portant disciplinae Dei
memores, justitiam cum religione retinentes, stabiles in
fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad
sustinendam injuriam mites, ad faciendam misericordiam
faciles, fraterna pace unanimes atque concordes (De
Habitu Virginum capp. 2, 4): quae omnia observare,
diligere et implere debemus, ut Apostoli praeceptum
adimpleamus. Empti estis pretio magno; glorificate et
portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20).
Deum enim in corpore nostro portamus, cum imaginem ejus
per immundas et profanas adinventiones non deformamus, cum
per omnia servitutis obsequia redemptoris imperio parere
studemus. Ita enim imaginem suam in nobis recognoscet,
et nuptiali veste ornatos a suo sanctorumque consortio non
excludet: quod nobis misericorditer praestare dignetur,
qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
Amen.
|
|