|
1. Quid Scripturae hic promittant. Scire et
intelligere debemus, fratres charissimi, quia
Christianis, dum in hoc corpore vivent, tribulatio
deesse non poterit. Sic enim nos, sicut audistis,
contestatur Apostolus dicens: Omnes qui volunt pie
vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim.
III, 12); et iterum, Per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV,
21). Venturi sunt dies tribulationis et malarum
tribulationum; venturi sunt, sicut dicit Scriptura: et
quantum accedunt dies, augentur tribulationes. Nemo sibi
promittat quod Evangelium non promittit. Quomodo enim
appropinquante fine mundi, sicut dicit Evangelium,
abundabit iniquitas, refrigescet charitas (Matth.
XXIV, 12); sic propter ipsas iniquitates nunquam
deerit adversitas. Opus est ut animum nostrum non solum
ad poenitentiam, sed etiam ad patientiam praeparemus.
Fratres mei, obsecro vos, attendite Scripturas
sanctas, si aliquid fefellerunt; si aliquid dixerunt, et
aliter accidit quam dixerunt: necesse est ut usque in
finem sic fiat, quemadmodum dixerunt. Non nobis
promittunt Scripturae nostrae in hoc saeculo, nisi
tribulationes, pressuras, angustias, augmenta dolorum,
abundantiam tentationum. Sicut et ipse Dominus in
Evangelio dicit, In mundo pressuram habebitis: et
iterum, Mundus gaudebit, et vos tristes eritis; sed
tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI,
33, 20). Ad ista praecipue nos paremus, ne
imparati deficiamus.
2. Praegnantes et nutrientes. Avari artes. De ipsis
enim tribulationibus cum Evangelium legeretur, audistis,
Vae praegnantibus et nutrientibus. Praegnantes sunt,
qui in spe intumescunt: nutrientes autem, id est
lactantes, qui jam adepti sunt quod concupierant. Etenim
mulier praegnans in spe tumet filii, nondum videt filium:
quae autem jam lactat, amplectitur quod sperabat.
Praegnans est, qui res alienas concupiscit; nutriens
est, qui jam rapuit quod concupierat. Et ut hoc apertius
etiam simplices intelligere possint, aliquam similitudinem
proponamus. Concupiscit aliquis villam alienam, et
dicit: Bona est ista villa vicini mei: o si mea esset!
o si adjungerem illam, et facerem de isto fundo et de illo
unitatem! Amat et avaritia unitatem: quod amat bonum
est; sed ubi amandum sit, nescit. Forte dives est
vicinus ille qui habet villam bonam, et suspicatur quod
illam non possit tollere; quia potens homo est, et
praevalet se contra illum defendere: nec concupiscit, nec
impraegnatur; nihil sperans non concipit, non est
praegnans animo. Si vero juxta aliquis vicinus sit
pauper, qui vel in necessitate positus est, ut possit
vendere; vel potest opprimi, ut cogatur vendere;
injicitur oculus, sperat se posse tollere aut villam aut
coloniam vicini pauperis, et immittit illi aliquas
tribulationes. Verbi gratia agit secretius apud eos qui
possunt, ut illum exactores aut afflictum affligant, aut
in aliqua publica administratione constringant: ex quibus
contractis debitis multis necesse habeat infelix vendere
casellam, unde aut ipse, aut filii sui sustentabantur.
Necessitate ergo compulsus venit ad illum, per cujus
nequitiam premitur et affligitur: et nesciens quod ipsius
immissione hoc patitur, dicit ad eum: Da mihi, domine,
rogo te, paucos solidos; patior necessitatem, urgeor a
creditore. Et ille: Non habeo modo in manibus. Ideo
se dicit in manibus non habere, ut ille oppressus
calumnia, necesse habeat vendere. Denique cum ei
dixerit, quod pro nimia afflictione sua compellatur
distrahere, statim ille respondet: Etsi non habeo
pecuniam propriam, undecumque studeo mutuare, ut tibi
amico meo subveniam; et si ita necesse est, etiam
argentum meum distraho, ne tu injuriam patiaris. Quando
beneficium petebat, professus est penitus non habere: at
ubi dixit quod possessionem suam venderet, quasi amico se
subvenire dixit: et cum eum ad hanc necessitatem
adduxerit, dicit illi ut venditionem facere debeat; et
pro casella, pro qua prius, verbi gratia, forte centum
solidos offerebat, ut eum opprimi viderit, nec medietatem
pretii dare acquiescit. Istis enim talibus, sicut jam
supra dictum est, Evangelista proclamat. Vae
praegnantibus et nutrientibus: istis enim vae erit in die
judicii, et ab auditu malo non poterunt liberari; sed
audituri sunt, Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus: quia
esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non
dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 41 et 42).
Hoc loco diligenter attendat Charitas vestra. Si in
ignem mittitur qui non dedit rem propriam; putas ubi
mittendus est qui invasit alienam? Si cum diabolo ardere
habet, qui nudum non vestivit; putas ubi arsurus est,
qui exspoliavit?
3. Istud, Vae praegnantibus, non est ad litteram
intelligendum. Omnis homo concipit; alius de Christo,
alius de diabolo. Et ideo quotiescumque vobis evangelica
lectio recitata fuerit, in qua dicit, Vae praegnantibus
et nutrientibus, non hoc de mulieribus legitimos viros
habentibus credite. Quid enim mali fecit mulier, quae de
proprio marito concepit? quare illi in die judicii male
erit, quae hoc fecit quod Deus jussit? Non ergo de
mulieribus quae juste concipiunt et pariunt, hoc credendum
est; sed de illis, quos supra diximus, qui injuste
concupiscendo rem alienam, impraegnati esse videntur: de
quibus scriptum legimus, Concepit dolorem, et peperit
iniquitatem (Psal. VII, 15). Omnis enim homo
concipit, nec ullus potest esse sine conceptu: sed alii
concipiunt de Christo, alii de diabolo. Sicut enim de
illis qui a diabolo concipiunt, dicitur, Concepit
dolorem, et peperit iniquitatem; ita et de illis qui a
Spiritu sancto concipiunt, scriptum est, A timore tuo
in utero concepimus, et peperimus spiritum salutis tuae
(Isai. XXVI, 18).
4. Sursum cor. Haec enim quae diximus, fratres
charissimi, qui diligenter attendit, ut supra dicta mala
aut fuisse in se, aut forsitan adhuc esse cognoscit, cito
se corrigat. Non enim nocent mala praeterita, si non
placent; adhuc enim est poenitendi et corrigendi locus.
Nondum facta est illa disjunctio aliorum ad dexteram,
aliorum ad sinistram (Matth. XXV, 33); nondum
apud inferos sumus, ubi est dives ille sitiens, et
stillam desiderans (Luc. XVI, 22). Audiamus dum
vivimus, corrigamur: non concupiscamus res alienas, et
impraegnati tumeamus; nec velimus pervenire ad illas, et
eas adipiscendo tanquam filios osculemur. Quando enim
concupiscit aliquis rem alienam, sicut jam dictum est,
anima sua quasi concepisse videtur: si vero quod
concupiscit, per aliquam calliditatem aut nequitiam
potuerit obtinere, quasi natum filium osculari ac nutrire
cognoscitur. Non ergo sic amemus ista terrena, fratres,
ut perdamus coelestia. Mutandum est cor, levandum est
cor, non hic habitemus jam corde. Mala regio est amor
mundi: sufficiat quod hic adhuc in carne esse videmur.
Audiamus Apostolum dicentem: Si surrexistis cum
Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt
quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1,
2). Non apparet quod vobis promissum est: jam enim
paratum est; sed non videtur. Concupiscendo impraegnari
vis? Hinc impraegnare: concupisce vitam aeternam; ad
quam vitam te invitat Deus, ipsa sit spes tua: certus
erit partus tuus, non erit aborsus. Non temporaliter
amplecteris quod pepereris; sed in aeternum possidebis.
5. Promissorum in Scripturis certitudo. Quod enim
promissum est, sine dubio dandum est, sed adhuc retro
est: non dabitur modo, sed dabitur postea. Videte jam
quanta data sint, fratres: quis illa vel numerare
praevalet? De omnibus enim rebus quae nobis in
Scripturis divinis promissae sunt, una tantummodo
remansit. Deus enim qui in tantis rebus verum dixit, in
una nos fallit? Scriptum est de Ecclesia quia erit; et
videtur quia est. Scriptum est de idolis quia non erunt;
et videtur quia non sunt. Scriptum est quia perdituri
erant Judaei regnum; et videtur. Scriptum est de
haereticis quia futuri erant; et videtur. Scriptum est
de die judicii, scriptum est et de praemiis bonorum, et
de poena malorum: nemo se circumveniat, fratres; quomodo
illa omnia venerunt quae promissa sunt, sic et dies
judicii, et malorum poena, et justorum praemia sine ulla
dubitatione ventura sunt. Et ideo unusquisque nostrum,
dum licet, et cum Dei adjutorio in potestate nostra
consistit, et peccata vitare, et quod bonum est exercere
contendat; ut cum ille dies terribilis et metuendus
advenerit, non cum impiis et peccatoribus perenni incendio
concremetur; sed cum justis et Deum timentibus pervenire
ad aeternum praemium mereatur: quod ipse praestare
dignetur, cui est honor et imperium in saecula, etc.
|
|