|
1. Somnus virginum, mors. Media nox, judicii dies.
In lectione evangelica quae nobis de decem Virginibus
recitata est, fratres dilectissimi, dictum est quod omnes
virgines ornaverunt lampades suas: sed fatuae non
habuerunt oleum cum lampadibus praeparatum ; prudentes
vero sumpserunt oleum in vasis suis. Moram autem faciente
sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem
nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite
obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et
ornaverunt lampades suas. Et cum fatuarum virginum
lampades exstinguerentur, rogaverunt reliquas, in quarum
vasis erat oleum, ut eis darent de oleo suo; et illae
dixerunt: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite
potius ad vendentes et emite vobis. Dum autem irent
emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt
cum eo ad nuptias; et clausa est janua. Venerunt postea
reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi
nobis. Quibus dictum est, Nescio unde estis vos. Cum
ait, Sponso moram faciente dormitaverunt omnes et
dormierunt: somnus ille mortem significat. Denique sicut
Apostolus ait, De dormientibus autem nolumus ignorare
vos, fratres (I Thess. IV, 12). Media nox,
quando clamor factus est magnus, significat diem judicii:
propter ignorantiam dictum est media nocte ; quia nemo
scit quando aut qua hora dies judicii veniat.
2. Oleum misericordia vel charitas. Obligatio ad
largas eleemosynas. Quod autem omnes virgines ornaverunt
lampades suas, ostenditur quod et illae fatuae habuerunt
aliquid olei, sed parum fuit, ut eis sufficere omnino non
posset: denique statim exstingui coeperunt. Unde,
quantum possumus, cum Dei adjutorio, laborare debemus,
fratres charissimi, ut quia in oleo misericordia vel
charitas intelligitur, tantum reponamus in vasis animarum
nostrarum, quantum nobis sufficiat in aeternum. Nemini
sufficit parum, fratres dilectissimi, nisi qui forte prae
paupertate plus dare non praevalet. Plena animae lucerna
opus est, ut per charitatis oleum lumen nostrum luceat in
aeternum. Cui Deus dedit largiorem substantiam, quantum
potest, laxet manus ad eleemosynam, nec credat quod ei
possit sufficere parum: sed se consideret unusquisque ex
eo tempore quo sapere coepit, quantum debeat pro his quae
male cogitavit, male locutus, vel male operatus est;
attendat multitudinem peccatorum, et singulorum pretia
diligenter appendat; videat quantum debeat pro mendaciis,
pro juramentis, pro perjuriis, pro maledictis vel
detractionibus, pro ebrietate, pro gula atque luxuria,
pro cogitationibus sordidis, pro sermonibus otiosis.
Consideret unusquisque ista omnia et his similia, quae
nec numerari possunt; et tunc agnoscet quantas eum
eleemosynas oporteat exercere; qui etiamsi totum demus,
nisi praepondera verit Dei misericordia, redimere cuncta
peccata non possumus: vel humiliter, contrito et
compuncto corde, quantum possumus, faciamus; et non pro
laude humana, sed pro Dei praecepto et vitae aeternae
contemplatione faciamus.
3. Unde timor virginum sapientum. Pauperes
negotiatores. Oleum in vasis opera bona in conscientia.
Adulatores, olei venditores. Quod autem dixerunt
virgines fatuae sapientibus, Date nobis de oleo vestro;
et illae responderunt, Ne forte non sufficiat nobis et
vobis: hoc aestimo humiliter dictum ; quia tantus terror
et tanta examinatio erit in die judicii, ut etiam illi qui
oleum misericordiae se intelligunt abundantius
praeparasse, metuant ne eis possit ad omnia peccata
redimenda sufficere. Illud vero quod dictum est, Ite
potius ad vendentes, et emite vobis; potest hoc de
pauperibus intelligi. Ipsi sunt negotiatores, qui oleum
animarum lampadibus necessarium vendunt. Per ipsos enim
hoc negotium Christus exercere consuevit. In ipsis enim
accipit terrena, repensaturus aeterna. Denique sic ipse
dixit, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi
fecistis (Matth. XXV, 40). Lampades autem,
animae intelliguntur. Vasa autem illa ubi oleum
reservatur, conscientiae bonae significantur. Quid est
autem oleum in vasis habere, nisi intus in conscientia
opera bona recondere? Et quia opera bona alii faciunt pro
Dei amore, alii pro cupiditate laudis humanae, virgines
illae et quod in corpore virgines erant, et quod se
vigiliis, psalmis, lectionibus vel orationibus
exercebant, totum hoc pro laude humana, non pro Deo vel
pro aeterna beatitudine faciebant; ideo morte
interveniente, ubi ab eis cessavit laus hominum, simul
illis defecit et oleum. Nam illud quod eis dictum est,
Ite potius ad vendentes, et emite vobis, potest et sic
accipi, ut vendentes intelligantur illi qui virgines
fatuas blandis adulationibus praedicant. Unde
intelligitur quod omnes qui laudes humanas accipere
cupiunt, quod in opere Dei exercere videntur; humanis
assentationibus vendunt, accipientes vanam laudem, et
praemia aeterna perdentes. Illae autem virgines quae
oleum habuerunt in vasis suis, omne opus bonum intus in
conscientiam posuerunt; quia hoc non pro laude, sed pro
misericordia divina fecerunt.
4. Virginum exercitia, ne virginitas sit vana. Haec
ergo fideliter cogitantes, fratres dilectissimi, quia
parabola ista ad universam Ecclesiam pertinet, qui non
possunt servare virginitatem corporis, integritatem
custodiant cordis: ut si ad coronam martyrum sive virginum
non potuerint pervenire, saltem vel omnium peccatorum
indulgentiam mereantur accipere. Virgines vero quae
integritatem corporis. Deo auxiliante, custodiunt,
totis viribus, cum Dei adjutorio, laborare contendant
verbositatem fugere, detractionem vel murmurationem velut
diaboli venena respuere, invidiae superbiaeque morbum
quasi hostis gladium pertimescere, obedientiam humiliter
custodire, nunquam senioris praecepta contemnere,
lectioni et orationi insistere; si infirmitas non
prohibet, ad vigilias cum omni alacritate consurgere,
sive in oratorio, sive in alio quolibet loco; semper quod
ad obedientiam vel ad humilitatem pertinet, studeant ex
ore proferre: si tristem viderint, consolentur, si
inobedientem agnoverint, castigare non cessent.
5. Ubique adjutores Christi et diaboli. Qui ministri
diaboli in monasteriis. Et quia in omni professione et
boni inveniuntur et mali, et in Ecclesia Christi non
solum triticum, sed etiam paleae reperiuntur:
inveniuntur, quod pejus est, clerici, monachi et
sanctimoniales ita negligentes et tepidi, ut non velut
spirituales apes, dulcia animarum mella conficiant, sed
velut crudelissimae vespae venenatis linguae aculeis
fratrum corda percutiant. Isti tales non adjutores
Christi, sed defensores diaboli esse probantur. Qui si
forte viderint fratrem vel sororem contra seniorem superbos
existere, non solum student mitigare, sed magis
malignis sermonibus ad majorem eum furorem conantur
accendere, dicentes quod hoc nec possit nec debeat diutius
sustineri: hortantur etiam ut ista senioribus poeniteat,
quare eos paterna pietate admonere vel castigare
voluerint. Sed quia in omni proposito, sicut jam
diximus, non solum adjutores vel ministri diaboli ad
inobedientiam vel superbiam callida susurratione
succendunt: adjutores Christi blanda adhortatione et
sancto ac salubri consilio ad humilitatem vel mansuetudinem
revocare contendunt. Illi enim qui in clero vel in
monasterio positi et se et alios ad superbiam erigunt,
velut pharetrae sagittis diaboli plenae simplicium corda
percutere, et charitatem in eis, humilitatem vel
mansuetudinem conantur exstinguere.
6. Qui vero Christi. Sed quia Deo propitio in medio
palearum invenitur et triticum, animae sanctae, quae
velut armaria Christi spiritualibus antidotis plena esse
probantur, quidquid illi vulneraverint, coelestibus
medicamentis appositis curare non desinunt, dicentes
cuicumque superbo, Noli superbire, frater; quia
scriptum est, Superbis Deus resistit (Jacobi IV,
6): noli irasci; quia scriptum est, Ira in sinu
insipientis requiescit (Eccle. VII, 10); et
iterum, Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacobi.
I, 20). Si forte inobedientem viderint, blande et
humiliter dicunt, Noli esse inobediens, frater; quia
scriptum est, Obedientia super sacrificium (I Reg.
XV, 22); et Apostolus clamat, Obedite praepositis
vestris et subjacete eis; quia ipsi vigilant pro animabus
vestris, tanquam rationem reddituri (Hebr. XIII,
17). Istae animae Deo plenae si tepidum et
negligentem viderint, de spirituali armario, id est, de
corde bono, prolatis medicamentis ad compunctionem
conantur accendere: si detrahentem ac murmurantem
viderint, dicunt ei illud beati Apostoli, Neque
murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et
perierunt ab exterminatore (I Cor. X, 10): neque
detraxeritis, quia scriptum est, Qui detrahit fratri,
detrahit legi (Jacobi IV, 11): et alibi, Qui
detrahit fratri suo, eradicabitur. Et per hanc sanctam
admonitionem a maliloquio deterrentes, ad laudandum Deum
eos incipiunt provocare. Si verbosum vel contentiosum
agnoverint, medicamentum taciturnitatis apponunt,
dicentes illi, quod in Veteri Testamento est scriptum,
Audi, Israel, et tace; et illud quod de Domino
Salvatore prophetatum est. Sicut agnus coram tondente se
obmutescet; et sicut mutus non aperiens os suum (Isai.
LIII, 7); et illud, Omne verbum otiosum quod
locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die
judicii (Matth. XII, 36). Talibus enim et his
similibus medicamentis, quidquid vasa diaboli studuerint
vulnerare, vasa Christi contendunt et conantur ad
sanitatem reducere. Sive ergo clericus, sive monachus,
sive sanctimonialis, consideret conscientiam suam; et si
bene loquendo adjutorem Christi et defensorem justitiae se
esse cognoscit quia scriptum est, Qui detrahit fratri
suo, eradicabitur. Qui talia loquendo adjutorem et
defensorem justitiae se esse cognoscit.], gaudeat et
Deo gratias agat, et ipso auxiliante perseveret usque in
finem; quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Qui
vero per superbiam, per inobedientiam vel invidiam
adjutorem vel vicarium esse se sentit diaboli, doleat de
praeterito, caveat de futuro; et per humilitatem
construat, quod per superbiae tyrannidem destruxerat;
quod iracundia succenderat, mitiget mansuetudo; quod
malitia vel inobedientia exasperaverat, charitatis dulcedo
componat: et dum adhuc anima illa tenebrosa, quae diabolo
servire consueverat, in iste mortali corpore retinetur,
remedium sibi in die necessitatis acquirat: ut de sinistra
translatus in dexteram cum ovibus Christi audire
mereatur, Venite, benedicti, percipite regnum quod
vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV,
34). Et licet haec ita sint, fratres dilectissimi,
hoc tamen oportet ut nec boni de sanctis meritis
extollantur, nec illi qui mali fuerint, nimia
desperatione frangantur; sed illi humiliter perseverent in
bonis, et isti cito corrigantur a malis: ut cum dies
judicii venerit, et bonos coronare possit vita integra,
et malos valeat excusare correcta, praestante Domino,
etc.
|
|