|
1. Lectio sacra frequenter usurpanda. Deus invitus
vindicat. Modo cum Evangelium legeretur, fratres
charissimi, audivimus dicentem Dominum, Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi. Ut ergo istam vocem desiderabilem
audire, et ab auditu malo possitis evadere; totis
viribus, Deo auxiliante, attendite et hanc lectionem
divinam in domibus vestris vel in ecclesia libenter et
obedienter, frequenter legere, et audire facite. Sicut
enim vox illa desiderabilis est, per quam dicitur
misericordibus, Venite, benedicti, percipite regnum;
ita e contrario sceleratis et immisericordibus metuenda est
et valde terribilis, quam audituri sunt, quibus dicendum
est, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.
Avertat a nobis hoc Deus, fratres charissimi, et ab
auditu malo nos liberare dignetur; ut in nobis impleatur
illud quod scriptum est, In memoria aeterna erit justus,
ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7): hoc
enim erit auditum malum, quod audituri sunt impii,
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.
Irrevocabilis enim sententia erit, quae a piissimo Deo
ideo multo ante praedicitur, ut a nobis totis viribus
caveatur. Si enim nos Deus noster vellet punire, non
nos ante tot saecula commoneret. Invitus quodam modo
vindicat, qui quomodo evadere possimus, multo ante
demonstrat. Non enim te vult percutere qui tibi clamat,
Observa.
2. Coelum nobis praedestinatum, non gehenna.
Considerate tamen quid dicturus est ad dexteram positis:
Venite, inquit, benedicti, percipite regnum quod vobis
paratum est ab origine mundi. Advertite, fratres
charissimi, quia regnum coelorum nobis praedestinatum
est? gehenna autem, non nobis, sed diabolo praeparata
est. Denique sic audituri sunt ad sinistram positi,
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui
paratus est: non dixit, Vobis; sed, diabolo et angelis
ejus.
3. Eleemosynae faciendae necessitas. Rogo tamen vos,
fratres, fideliter et diligenter attendite et illam
sententiam quam audituri sunt impii, et illam quam
audituri sunt sancti. Venite, inquit, benedicti,
percipite regnum. Quare? Quia esurivi, et dedistis
mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, et
reliqua. Peccatoribus autem, Esurivi enim, inquit, et
non dedistis mihi manducare. Ergo nec illi qui ad
dexteram erunt, ideo accepturi sunt, quia nunquam
peccaverunt; sed quia peccata sua mundare eleemosynis
studuerunt: et illi qui ad sinistram erunt, non ideo
mittentur in ignem aeternum, quia peccatores fuerunt; sed
quia peccata sua eleemosynis redimere noluerunt. Ac sic
et illos largitas sola glorificabit, et istos sola
sterilitas condemnabit: quia sicut impossibile est ut
ullus homo esse possit sine peccato; sic per Dei
misericordiam possibile est ut bonis operibus, et
praecipue eleemosynis se unusquisque redimat a peccato: ut
non in eo illud impleatur quod scriptum est, Judicium
sine misericordia illi qui non fecit misericordiam
(Jacobi II, 13); sed magis ad eum sententia illa
pertineat, Beati misericordes, quoniam misericordiam
consequentur (Matth. V, 7); et illud, Dispersit,
dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi
(Psal. CXI, 9).
4. Sterilitas sola damnationis rea. Ad judicium qui
non veniant. Et hoc considerate, fratres, pro qua re
mittentur in ignem aeternum. Non enim illis dicendum
est, Quia homicidium fecistis, quia adulterium
commisistis, quia alienam substantiam rapuistis: sed hoc
solum audituri sunt, Quia esurivi, et non dedistis mihi
manducare. Rogo vos, fratres charissimi, nolite haec
transitorie cogitare, [nec credatis quod hoc de Judaeis
tantum aut Paganis vel haereticis fuerit dictum: sed
definitissime credite, quia hoc Christiani et
Catholici, qui in malo opere perseverare voluerint,
audituri sunt. Ad judicium enim non veniunt nec Pagani,
nec haeretici, nec Judaei: quia de ipsis scriptum est,
Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III,
18). Et ideo inter illos qui ad sinistram mittendi
sunt, non solum laici erunt; sed et multi episcopi, quod
pejus est; clerici mali, vel monachi cupidi vel superbi,
simul et sanctimoniales et viduae iracundae, superbae,
vel cupidae: et si eis fructuosa poenitentia non
subvenerit, audituri sunt illam metuendam et irrevocabilem
vocem, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.]
Sententia ista, si eam fideliter et cum ingenti tremore
voluerimus audire, ab omni opere malo nos poterit
revocare.
5. Raptorum qualia tormenta: qualia male agentium.
Diligenter ergo attendite quid Veritas dixerit,
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; quia
esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si in ignem
mittitur, qui esurienti non dedit panem suum; putas ubi
mittendus est, qui tulit alienum? Si in ignem mittitur,
qui nudum non vestivit; ubi mittendus est, qui vestitum
exspoliavit? Si cum diabolo damnatur, qui hospitibus non
praebuit domum suam; putas ubi mittendus est, qui tulit
alienam? Si periturus est qui in carcere non visitavit ;
quid de illo fiet, qui forte injuste in carcerem misit?
Rogo vos, fratres, hic attendite: quam spem habere
possunt qui mala faciunt; quando illi perituri sunt qui
bona non faciunt? Denique et alio loco Dominus
terribiliter nos admonet, dicens: Omnis arbor quae non
facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur
(Matth. VII, 19). Non dixit, Quae facit
fructum malum; sed, quae non facit fructum bonum. Hinc
ergo possumus evidenter agnoscere quas poenas arbor spinosa
in die judicii patietur; quando illa quae fructum non
dederit, excidetur et in ignem mittetur.
6. Fides sine operibus Christiano nil prodest. Nemo
se decipiat, fratres charissimi, nemo se falsa spe
circumveniat; christiani nominis non facit sola dignitas
christianum. Nihil prodest quod aliquis christianus
vocatur ex nomine, si hoc non ostendit in opere.
Scriptum est enim, Fides sine operibus mortua est. Qui
enim credit, et opera bona non exercet, clamat illi
Scriptura divina, Tu, inquit, credis quia Deus unus
est; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt
(Jacobi II, 17, 19). Ac sic qui credunt, et
opera bona non faciunt, fidem daemonum videntur habere.
Qui vero non credunt, pejores daemonibus comprobantur.
Et illud diligenter considerandum est quod Dominus
dicit, Qui audit verba mea et facit ea, ipse est qui
diligit me: et iterum, Si quis diligit me, mandata mea
custodit (Joan. XIV, 21, 23). Et sine dubio
qui non custodit, non diligit. Sed et illud valde
timendum est, quod iterum Dominus dicit: Quid prodest
quod dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico
(Matth VII, 21, et Luc. VI, 46)? Scire
debemus, fratres charissimi, quia nihil prodest verbis
proferre fidem, et factis deserere veritatem. Sicut
enim nobis non placet, si servi nostri verbis se
profiteantur nostra esse mancipia, et tamen non velint
implere opera sua: ita nec Deo placet, si se quisque
christianum verbis tantummodo esse pronuntiat; et opera
quae fieri jussit Christus, implere dissimulet. Denique
beatus Apostolus, cum de reddenda ratione in die judicii
loqueretur, ita pronuntiavit, dicens: Oportet nos,
inquit, omnes stare ante tribunal Christi, ut referat
unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum,
sive malum (II Cor. V, 10); et Dominus in
Evangelio, Tunc, inquit, reddet unicuique secundum
opera sua (Matth. XVI, 27). Non dixit,
Secundum fidem suam; sed, Unicuique secundum opera
sua: quia, sicut jam supra dixi, Jacobus apostolus
clamat, Fides sine operibus mortua est. Nos ergo,
fratres charissimi, si poenam evadere et ad aeternam
beatitudinem volumus pervenire; non solum credamus in
Deum, sed etiam toto corde diligamus, et quantum
possumus, ipso adjuvante, bona opera facere studeamus:
ut cum, ipso auxiliante, fecerimus quae praecepit, ipso
remunerante mereamur recipere quae promittit, per Dominum
nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu
sancto, unus Deus in Trinitate, vivit et regnat per
omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|