|
1. Lectionis istius vis. Audivimus cum Evangelium
legeretur, terribilem vocem, metuendam pariter et
desiderandam Domini nostri sententiam. Terribilis est
propter illud quod dicit, Discedite a me, maledicti, in
ignem aeternum; desiderabilis propter illud quod ait,
Venite, benedicti, percipite regnum. Quis enim audita
hac voce non contremiscat simul et gaudeat? Gaudeat
quidem, quia Christus Christianis servis suis dignatus
est promittere regnum; contremiscat, quia peccatoribus
ignem minatur aeternum. Rogo vos, fratres, ut lectionem
istam attento corde et sensu semper vigilantissimo
audiatis: et quia nec laboriosa est ad parandum, semper
illam memoriter teneatis, et virtutem illius assidue
cogitetis. Qui enim lectionem istam diligenter attendit,
etiamsi reliquas Scripturas legere non potuerit, ad omne
opus bonum faciendum et ad omne malum fugiendum ista illi
lectio sola sufficere potest.
2. Salutis vel damnationis quae ratio. Attendite
ergo, fratres, et videte quid sit quod Christus illis
qui ad dexteram futuri sunt, se dicturum esse promittit:
Venite, inquit, benedicti, percipite regnum: quia
esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis
mihi bibere, et caetera quae sequuntur. Illis vero qui
ad sinistram erunt, quid dicturus est? Discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et
angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi
manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere, et
reliqua. Attendite ergo, fratres, et videte quia non
dixit, Discedite a me, maledicti; quia furtum
fecistis, quia falsum testimonium dixistis, quia
homicidium aut adulterium commisistis, quod gravius esse
non dubitatur: non hoc dixit; sed ait, Esurivi enim,
et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis
mihi bibere: et non dixit, Quia res alienas tulistis,
quod magis iniquum est; sed ait, De substantia vestra
pauperibus non dedistis: non, Quia mala opera fecistis;
sed, Quia bona facere noluistis. Ac sic et illos qui ad
dexteram futuri sunt, sola misericordia liberabit; et
illos qui in sinistra sunt, sola avaritia condemnabit.
Quod autem dictum est illis qui a dextris sunt, Venite,
benedicti, percipite regnum; non ideo hoc audituri sunt,
quia non peccaverunt: sicut illis ad sinistram non est
dicturus, Discedite a me, maledicti, quia peccastis;
sed quia peccata vestra eleemosynis redimere noluistis.
Sine peccato nullus hominum esse potest: sed tamen
peccata sua redimere eleemosynis omnis homo, auxiliante
Domino, potest.
3. Quantum plectendi sint male agentes. In ista enim
sententia Domini qua dixit, quod ille qui esurientem non
paverit et nudum non vestierit, mittetur in ignem
aeternum, possumus evidenter cognoscere quali tormento vel
quali poena damnandi sunt illi qui male faciunt; quando
illi in ignem mittuntur, qui bona non faciunt. Si enim
cum diabolo condemnatur qui pauperibus non dedit panem
suum; ubi damnandus est ille qui tulit alienum? Si in
ignem mittitur qui nudum non vestivit; putas ubi mittendus
est ille qui vestitum exspoliavit? Si in infernum
damnatur qui peregrinum non excepit in domum suam; putas
ubi damnandus est ille qui tulit domum alienam?
4. Ad opera bona exhortatio. Haec ergo, fratres
dilectissimi, fideliter cogitantes, quantum possumus,
bona opera facere studeamus, et secundum vires nostras de
pauperticula nostra peregrinis et pauperibus erogemus: ut
et peccata quae fecimus redimamus, et de ipsis bonis
operibus aeterna nobis praemia praeparemus. Audiamus
Dominum dicentem, Beati misericordes, quoniam ipsi
misericordiam consequuntur (Matth. V, 7). Audistis
enim veram Domini nostri sententiam, per quam nobis
regnum coelorum promittitur si eleemosynas facimus, si
esurientes pascimus, sitientes potamus, nudos secundum
vires nostras vestimus, peregrinos excipimus; haec omnia
si fideliter agimus, securi ante tribunal aeterni Judicis
veniemus: et tunc in memoria aeterna justi erimus, et ab
audito malo non timebimus (Psal. CXI, 7). Quid
est auditum malum, nisi illud (quod a nobis Dominus
dignetur avertere!) quod ad sinistram positi audituri
sunt impii, Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum?
5. Eleemosynae commendatio. Tenete ergo vos,
fratres, ad eleemosynam aut misericordiam; quia
eleemosyna a morte liberat, et operarium suum non
permittit ire in tenebras. Unusquisque enim pro viribus
suis, quantum praevalet, porrigat pauperi manum suam.
Qui habet aurum, det aurum; qui habet argentum,
argentum tribuat: qui vero non habet pecuniam, cum bono
animo porrigat peregrino buccellam; et si non habet
integram, ex eo quod habet frangat et tribuat. Talem
enim Dominus per prophetam dignatus est pauperibus
consolationem vel securitatem impendere, ut non diceret,
Da esurienti totum panem tuum; sed, Frange esurienti
panem tuum (Isai. LVIII, 7): et si non habes
integrum, vel particulam aliquam partiaris.
6. Hilari animo tribuendum. Lucratur qui tribuit. Et
ut scias quidquid bono animo obtuleris, quam sit
acceptabile Deo, audi Dominum in Evangelio de vidua
illa quae duos nummos obtulit, dicentem, Vidua haec
magis omnibus misit: quia reliqui qui divites erant, ex
eo quod illis abundabat dederunt aliquid; illa vero totum
quod habuit obtulit (Luc. XXI, 3 et 4): et ideo
meruit ut illam Dominus ore proprio collaudaret. Faciat
ergo, unusquisque quod praevalet, et excepto victu
rationabili et vestitu simplici, quidquid illi
superfuerit, laetus et hilaris pauperibus tribuat. Quare
laetus et hilaris? Quia dat parum, et accipit multum;
porrigit nummum, et comparat regnum; tribuit parvam
pecuniam, et accipit vitam aeternam: dat temporalia, ut
mereatur aeterna; porrigit caduca, et recipit sine fine
mansura. Ecce pro qua re hilari et bono animo dare
debemus. Si tibi homo fidelis diceret, Da mihi unum
aureum nummum, et reddo tibi solidos uareos centum:
numquid non cum gaudio dares unum, ut acciperes centum?
Quanto magis, qia dicit tibi Deus coeli et terrae, Qui
pauperi tribuit, Deo fenerat (Prov. XIX, 17);
et, Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis,
mihi fecistis; et in Psalmo, Jucundus homo qui
miseretur et commodat (Psal. CXI, 5); debes
commodare Deo in terra quod multipliciter accipias in
vitam aeternam? Ut cum in conspectu Angelorum ante
tribunal aeterni Judicis venire merueris, secura et
libera conscientia dicere possis, Da, Domine, quia
dedi; miserere, quia misericordiam feci: ego implevi
quod jussisti, tu redde quod promisisti. Iterum atque
iterum admoneo, fratres, ut semper istam evangelicam
lectionem memoriter teneatis, et totis viribus cum Dei
adjutorio laboretis: ut aeternum ignem possitis evadere,
et ad coelorum regna feliciter pervenire; ipso praestante
qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|