|
1. Homo sine Dei gratia. Cur Deus Petrum
subdeseruit. In lectione evangelica quae nobis hesterno
die recitata est, fratres charissimi, audivimus Dominum
dixisse discipulis suis: Omnes vos scandalum patiemini in
hac nocte propter me. Cui beatus Petrus: Etiamsi omnes
scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Sed
Dominus inspector cordis respondit, et dixit: Amen dico
tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ille
autem dixit: Etiamsi me mori oportuerit pro te, non te
negabo. Videte, fratres charissimi, verus et coelestis
medicus venam cordis inspexerat, et qua hora tentationis
pondus vel infidelitatis frigus venturum esset,
praedixerat. Medicus praedicabat, et aegrotus negabat:
sed ubi ad horam ventum est, falsum fuit quod promiserat
homo, et verum apparuit quod praedixerat Deus. Quid
enim homo sine Dei gratia possit, timor beati Petri
apostoli evidenter ostendit. Per solum enim liberum
arbitrium, non addito etiam Dei adjutorio, promiserat se
pro Domino moriturum. Sed quid est homo sine gratia
Dei, nisi quod fuit Petrus cum negaret Christum; et
nisi quod ait propheta, Omnis caro fenum (Isai. XL,
6)? Et ideo beatum Petrum paululum Dominus
subdeseruit, ut in illo totum humanum genus posset
agnoscere, nihil se sine Dei gratia praevalere, et ut
Ecclesiae rectori futuro ignoscendi peccantibus quaedam
regula poneretur.
2. Petrus natura austerior. Credendae enim erant
Petro apostolo claves Ecclesiae: imo creditae sunt ei
claves regni coelorum. Credenda quoque ei erat populorum
innumera multitudo, quae esset pro suae naturae vitiis,
passionibus, culpis involuta atque peccatis. Denique sic
ad eum Salvator dicit: Tibi, inquit, dedi claves regni
coelorum. Deinde sequitur, dicens: Quaecumque
ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo
(Matth. XVI, 19): videlicet ut in clavibus
fidelis janitor, in sententiis esset clementissimus
dispensator. Erat enim revera hic Petrus paulo durior et
severus, sicut ejus austeritatem truncata ob Christi
injuriam servi principis sacerdotum declarat auricula.
Hic igitur tam durus tamque severus, si donum non
peccandi a Domino fuisset indeptus, quae venia commissis
populis donaretur? Sed idcirco divinae providentiae
secretum ita temperavit atque permisit, ut primus ipse
laberetur ac rueret in peccatum, quo erga peccantes
duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret.
Quantum igitur divini muneris erga salutem hominum,
quantum curae quantumque sollicitudinis impendatur,
advertite. Totius corporis morbum in ipso capite curat
Ecclesiae, et in ipso vertice componit membrorum omnium
sanitatem, in ipsa confessionis Christi crepidine, in
ipso immobilis fidei fundamento, in Petro scilicet illo
qui dixerat, Etiamsi me oporteat mori tecum, non te
negabo.
3. Petri lapsus et poenitentia. Hic est Petrus, qui
divina revelatione prior omnium veritatem meruit
confiteri, dicens: Tues Christus Filius Dei
(Matth. XVI, 16). Hic tantus et talis venit ad
illam noctem, in qua Dominus tradebatur, et cum se
calefacere vellet ad prunas, accessit ad eum puella, et
dicit ei: Et tu hesterno die cum homine hoc eras. At
ille mox respondit: Nescio hominem istum. Quid agis, o
Petre, futurae rector Ecclesiae? quid loqueris?
Intuere quid sis interrogatus, vel quid interroganti
responderis. Vox tua repente mutata est: hoc est omne
illud quod cito, sed non cauto sermone promiseras? Hoc
est totum quod etiam omnibus negantibus te usque ad mortem
perseverare juraveras? Nondum fidem tuam aliquis tentavit
atque discussit, nondum te ob Christi negationem
adversarius traxit ad publicum, nondum es apud reges et
praesides propter nomen ejus exhibitus: non tibi
flagella, nondum sunt admota tormenta. Quis porro est
qui te interrogat, quod tam cito negasti? Non est
servus, non liber, non pharisaeus, non scriba, non
sacerdos, non miles, non centurio, non spiculator;
nullus postremo eorum qui auctoritate sua posset formidinem
incutere confitenti: mulier te simplici voce interrogat,
et fortasse nec proditura confessum; nec vero tantum
mulier, sed puella; et non solum puella, sed ostiaria,
vile procul dubio abjectumque mancipium. O res stupenda!
Puella accedens fidem Petri discussit, et mirum si
soliditatem Petri non turbo, non imber, sed roris
levissima gutta transfixit. Petrus labia puellae non
sustulit ; sed ubi locuta est, ille turbatur. Processit
sermo puellae et immobilis columna concussa est.
Verumtamen instabat illa interrogans, et dicebat: Et tu
hesterno die cum homine hoc eras? Petrus autem eo magis
oppressus formidine, hominem se scire negavit. Quem
respiciens Christus, suorum fecit recordari sermonum.
At ille intelligens factum, conversus ad poenitentiam
amarissime flevit. Agnovit enim sibi ut homini peccati
irrepsisse perniciem, quod totum hactenus, ut memini,
divinitus procuratum est.
4. Petri lapsus nostri causa permissus. Videte ergo,
fratres charissimi, quemadmodum exiguae culpae permittitur
subjacere tantus apostolus: ut emendatus elationis vitio
atque correctus, integro vestiatur moderationis et
clementiae indumento. Jam enim eruditus es et edoctus in
Petro, quemadmodum eum Dominus tui causa patitur
circumscribi delicto, quemadmodum illum fidei pietatisque
signiferum, et generis humani columnam permiserit metu
dominante quassari; ut populorum doctoribus et magistris
esset exemplum, a Deo sibi non peccandi gratiam minime
condonatam, sicut dicit apostolus Paulus, Considerans
te, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Cum forte
quis fuerit in Ecclesia delicto praeventus, non statim
abjiciat, condemnet; sed compatiatur ac lugeat,
consoletur et revocet, commodet jacenti affectum,
porrigat manum, erigat lapsum, spem ei divinae clementiae
repromittens, sub qua etiam servire exemplo tantorum
comprobat magistrorum. Haec autem nos, ut supra
memoravimus, non justos culpando, sed peccatores ad spem
erigendo protulimus; et primo quidem virtutes ejus
extulimus, ut et justis formam cautelae, et peccatoribus
salutis monstraremus exemplum.
|
|