|
1. Juramentum per femur Abrahae. Paulo ante cum
divina lectio legeretur, audivimus quod beatus Abraham
vocaverit puerum suum, et dixerit ei, Pone manum tuam
sub femur meum, ut adjurem te per Deum coeli et terrae,
ut non accipias uxorem filio meo de filiabus regionis hujus
(Gen. XXIV, 2, etc.); et quod ille obediens
posuerit manum sub femore, et juraverit ei. Haec enim
omnia, fratres, quae in Testamento Veteri recitantur,
si tantum secundum litteram voluerimus accipere, aut
parvum, aut nullum lucrum animae consequemur. Quid enim
nobis prodest, qui ad ecclesiam ad audiendum Dei verbum
fideliter convenimus, si nobis dicatur, quod Abraham
miserit puerum suum, ut de regione longinqua adduceret
uxorem filio suo, cum et in istis regionibus hoc
frequenter videamus fieri? Nos vero, fratres, sequentes
beatum apostolum Paulum, credamus quia omnia quae scripta
sunt, Judaeis in figura contingebant, nobis autem in
veritate completa sunt (I Cor. X, 11). Dixit
ergo Abraham ad puerum suum, Mitte manum tuam sub femur
meum, et jura per Deum coeli et terrae. Quid est hoc,
fratres? Sic dixit beatus Abraham, Mitte manum tuam
sub femur meum: tanquam diceret, Mitte manum tuam ad
altare: aut diceret, Mitte manum tuam ad arcam
Testamenti: aut, Extende manum ad templum Dei: et
jura mihi. Femur tangebat, et per Deum coeli et terrae
jurabat. Non enim errabat beatus Abraham, quando hoc
fieri imperabat: sed quia prophetiae spiritu repletus,
noverat de semine suo Christum coeli et terrae Dominum
nasciturum. Ideo quando servus suus femur illius
contingebat, non per carnale membrum, sed per Deum vivum
et verum juramenta praestabat. Quia Abraham genuit
Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam: de
cujus semine Christus Dominus natus est (Matth. I,
2-16).
2. Servo Abrahae occurrit Rebecca, quam ille, habito
parentum fratrisque et ipsius consensu, Isaac domino suo
uxorem accipit.---Et stetit juxta fontem, et dixit in
corde suo: Domine Deus domini mei, si fecisti
misericordiam cum domino meo, ecce sto ad puteum, et
puella quae venerit haurire aquam, si ei dixero, Da mihi
bibere, et illa responderit mihi, Et tu bibe, et
camelis tuis hauriam aquam; ipsa est quam praeparasti
domino meo Isaac. Necdum puer in corde suo verba
compleverat, et ecce apparuit Rebecca, habens hydriam in
scapula. Et dixit ad eam puer: Da mihi bibere. At
illa cito deposuit hydriam, et dixit: Et tu bibe,
domine, et camelis tuis hauriam aquam. Et cum
interrogasset cujus esset filia, respondit ei, quod filia
esset Bathuelis, et soror Laban. Et incurvavit se
homo, et adoravit Deum, eo quod agnoverat quod ipsi
essent parentes domini sui Abrahae, et protulit inaures
ad ornandam faciem suam, et armillas posuit in manibus
ejus. At illa vadens nuntiavit parentibus suis, qui
exeuntes benedixerunt Deum, et cum gaudio et honore
susceperunt puerum Abrahae. At ille locutus est ad eos
de Rebecca, ut eam darent domino suo Isaac. Illi autem
dixerunt: Clamemus puellae, et quaeramus illius
voluntatem. Cumque vocata esset, dixerunt ad eam: Vis
ire cum homine isto? At illa respondens dixit: Vadam.
3. Abraham et servus ipsius, quorum figurae. Rebecca
desponsata Isaac figura Ecclesiae. Nunc, fratres
charissimi, quantum possumus, breviter quid ista
significent, videamus. Beatus Abraham, quod puerum
dirigebat, ut acciperet uxorem filio suo, typum habebat
Dei Patris, sicut et quando eum in holocausto obtulit,
Dei Patris imaginem figurabat: puer autem ejus verbum
propheticum designabat. Misit ergo Abraham puerum suum
in regionem longinquam, ut inde acciperet uxorem filio
suo: quia miserat Deus Pater propheticum verbum per
universam terram, ut quaereret Ecclesiam catholicam
sponsam Unigenito suo. Et quomodo per puerum Abrahae
beato Isaac sponsa adducitur; ita per verbum propheticum
Ecclesia Gentium ad verum sponsum Christum de longinquis
regionibus invitatur. Ubi tamen invenitur sponsa illa,
quae Christo socianda erat? Ubi, nisi ad aquam? Verum
est, charissimi, nisi Ecclesia ad aquam Baptismi
venisset, Christo sociata non esset. Rebecca ergo
Abrahae puerum invenit ad puteum, et Ecclesia invenit
Christum ad Baptismi sacramentum. Quid tamen post haec
factum est? Protulit puer inaures aureas, et dextralia
aurea, et dedit ea Rebeccae. In illis inauribus aureis
significabantur verba divina: in illis armillis aureis,
opera sancta; quia in manibus opera designantur.
Videamus quomodo haec dederit Christus Ecclesiae. Puer
ergo obtulit inaures aureas ad ornandam faciem Rebeccae,
et Christus verba divina margaritis omnibus pretiosiora
dedit Ecclesiae: et armillas posuit in manibus
Rebeccae, et Christus dedit opera sancta in manus
Ecclesiae. Considerate, fratres charissimi, et
gaudete, et Deo gratias agite, quia quod in illis
figuratum est, in nobis Christo donante impletum est: et
quomodo Rebecca nec inaures habere potuit, nec armillas
in manibus, nisi Isaac per servum suum transmitteret;
ita et Ecclesia nec verba divina in auribus, nec opera
sancta habere potuisset in manibus, nisi haec illi
Christus per suam gratiam et per suos Apostolos
contulisset. Quod autem interrogata puella a parentibus,
utrum vellet ire cum puero, respondit, Vado: aperte hoc
in Ecclesia videmus impleri. Ibi interrogatur voluntas
Rebeccae, hic requiritur voluntas Ecclesiae. Rebeccae
dicitur, Vis ire cum homine isto? et respondet, Vado.
Ecclesiae dicitur, Credis in Christum? et respondet,
Credo. Rebecca non duceretur ad Isaac nisi diceret,
Volo: nec Ecclesia Christo jungeretur, nisi diceret,
Credo.
4. Isaac veniens in agrum, figura Christi in mundum
venturi. Accepit ergo puer Rebeccam, et exhibuit
Isaac. Videamus tamen ubi eum invenerit. Invenit eum
ad puteum Juramenti. Videte, fratres, puer Isaac
Rebeccam ad puteum invenit, et iterum ipsum Isaac
Rebecca ad puteum invenit. Verum est: nec Christus
Ecclesiam, nec Ecclesia Christum invenit, nisi ad
Baptismi sacramentum. Exierat ergo, sicut dicit
Scriptura, beatus Isaac ad vesperum in agrum ad
meditandum. Ager ille mundi figuram habebat. Exierat
Isaac in agrum, quia Christus venturus erat in mundum:
Isaac ad vesperum diei, Christus in fine mundi. Isaac
ergo ad meditandum in agrum processit: quia Christus in
mundum pugnaturus contra diabolum venit, ut eum vinceret
juste, dum ab eo occideretur injuste; ut moriendo mortem
destrueret, et resurgendo vitam credentibus condonaret.
Et quomodo Isaac corporaliter Rebecca, sic Christo
spiritualiter jungeretur Ecclesia, accipiens in praesenti
pretiosam arrham sanguinem sponsi sui, acceptura dotem
postmodum regni sui. Quam rem beatus Petrus apostolus
evidenter enuntiat, dicens: Non enim inquit, redempti
estis auro et argento, sed pretioso sanguine tanquam agni
immaculati (I Petr. I, 18, 19).
5. Synagoga per Saram, Ecclesia per Rebeccam
adumbrata.---Accepit ergo Isaac Rebeccam, et
intromisit eam in tabernaculum matris suae: accepit
Christus Ecclesiam, et eam in loco constituit
Synagogae. Per infidelitatem enim Synagoga a Deo
separata et mortua est, et per fidem Ecclesia Christo
conjuncta et vivificata est. Accepit ergo Isaac
Rebeccam, et in tantum dilexit, ut dolorem qui ex morte
matris acciderat, temperaret. Mors enim Sarae
infidelitatem significat Synagogae. Moritur ergo Sara,
et in loco ejus Rebecca ducitur: Synagoga repudiatur,
ut introducatur Ecclesia. Accepit ergo Isaac
Rebeccam, et in tantum dilexit, ut tristitiam quae de
matris morte acciderat temperaret: accepit Christus
Ecclesiam, et in tantum dilexit, ut dolorem qui de
perditione matris Synagogae acciderat, amore Ecclesiae
mitigaret. Nam sicut infidelitas Synagogae Christo
tristitiam fecit; ita illi fides Ecclesiae laetitiam
generavit: et quomodo per malitiam Synagogae unam gentem
Judaeorum, nec ipsam tamen totam, perdidit; ita totum
mundum per fidem Ecclesiae Christus Dominus acquisivit.
Et quia de nobis, fratres charissimi, sponsam sibi
spiritualem, Christus Dominus praeparavit, quam etiam,
sicut dixi, sanguine pretioso redemit: ita, ipso
adjuvante, unusquisque beneficia in se munere divino
collata, non solum custodiat, sed etiam augere
contendat, ut nihil in eum aut per luxuriam sordidum, aut
per superbiam tumidum, aut per iracundiam combustum, aut
per avaritiam obscurum, aut per invidiam vipereo veneno
percussum appareat. Quia justum est ut sponsus ille
speciosus forma prae filiis hominum, nihil in nobis de
supra dictis peccatis inveniat, quod oculos suae
majestatis offendat: cui est honor et imperium cum Patre
et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
|
|