|
1. Judas severissimus sui judex. Retinet Sanctitas
vestra, fratres, nos vobis hoc jam proxima Dominica
praedicasse, quod Judas Iscarioth propria sententia
condemnatus, ad Pharisaeos Dominici sanguinis mercedem
reportarit, et actus poenitentia refuderit venditionis
pretium; sed conscientiae suae non resolverit scelus.
Denique post redditum pretium, laqueo se suspendit; ut
qui se multaverat pecunia, multaret et vita.
Intelligens enim quantum admiserit scelus, non suffecit
ei sacrilegii carere mercede, nisi careret et salute.
Dignum enim se morte judicat, quod Christum vitam omnium
tradidisset. Severissimus igitur Judas sui judex, vel
in ulciscendo confitetur, quem negaverat in tradendo.
Restituit ergo pecuniam Pharisaeis; sed nec Pharisaei
eam libenter accipiunt: dicunt enim illicitum sibi esse in
suis eam habere thesauris. Vide igitur quanta vis
dominicae sit pecuniae, quam inde Judas rejicit, hinc
Pharisaei in loculos non recludunt. Justi enim sanguinis
pretium pertimescit iniquitas possidere.
2. Providentia Dei in usu pretii Christi. Ager
figuli, mundus. Consilium tamen ineunt Pharisaei, ut
ex ea ager figuli comparetur, in quo peregrinorum corpora
collocentur. Quod quidem providentia Dei factum puto;
ut pretium Salvatoris non peccatoribus sumptum praebeat,
sed peregrinis requiem subministret; non sacrilegis sit ad
luxum, sed defunctis sit ad sepulcrum: ut jam exinde
Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et
mortuos pretiosa possessione suscipiat. Pretio ergo
Dominici sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in
Scripturis, quod totius generis humani salus redempta sit
sanguine Salvatoris, sicut ait apostolus Petrus: Hoc
scientes, quia non corruptibilibus auro vel argento
redempti estis de vana vestra conversatione paternae
traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati
et incontaminati Jesu Christi (I Petr. I, 18,
19). Igitur si pretium vitae nostrae sanguis est
Domini, vide ergo quia illa non tam redempta sit agri
terrena fragilitas, quam totius mundi incolumitas
sempiterna. Ait namque evangelista, Non enim venit
Christus ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per
ipsum (Joan. III, 17). Vide, inquam, ne
pecunia illa non tam comparata sit agri parva portio, quam
totius mundi copiosa possessio; sicut ait David
propheta, Postula a me, et dabo tibi Gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 8). Ager ergo iste mundus hic totus
est, in quo nos dispersi et disseminati Domino fructum
boni operis germinamus.
3. Figulus, mundi Dominus. Sed fortasse perquiras a
me, si ager mundus est, quisnam sit figulus, qui mundi
possit habere dominatum? Nisi fallor, ipse est figulus,
qui vascula corporis nostri fecit ex limo, de quo dicit
Scriptura, Et fecit Deus hominem de limo terrae
(Gen. II, 7); ipse est figulus, qui carnium
nostrarum coenosum lutum vapore sui spiritus animavit, et
materiam fluidam atque terrenam igneo calore decoxit:
ipse, inquam, est figulus, qui nos per manus suas
formavit ad vitam, per Christum suum reformavit ad
gloriam, sicut ait Apostolus, Ad eamdem imaginem
reformamur de gloria ad gloriam (II Cor. III,
18): scilicet, ut qui a priore factura propriis vitiis
corruimus, in secunda nativitate figuli hujus misericordia
reparemur; hoc est, qui per Adae transgressionem in
mortem cecidimus, per Salvatoris gratiam denuo
resurgamus. Ipse plane est figulus, de quo dicit
Apostolus, Numquid dicit figmentum ei qui se finxit,
Quare me finxisti sic? et iterum, Numquid non habet
potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem
vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX,
20, 21)? Ex eodem enim luto corporis nostri Deus,
tamen pro meritis singulorum, alios custodit ad regnum,
alios reservat ad poenam.
4. Peregrini, devoti christiani. Iis Christus est
sepultura. Istius itaque figuli ager Christi sanguine
emptus est peregrinis: peregrinis, inquam, qui erant
sine domo, sine patria, et toto orbe exsules
jactabantur, requies Christi sanguine providetur; ut
quibus non est in mundo possessio, his in Christo sit
sepultura. Istos autem peregrinos quos esse dicimus,
nisi devotissimos christianos, qui renuntiantes saeculo et
nihil possidentes in mundo, in Christi sanguine
requiescunt? Christianus enim qui mundum non possidet,
hic totum possidet Salvatorem. Ideo autem peregrinis
Christi sepultura promittitur; ut qui se a carnalibus
vitiis tanquam peregrinum et alienum custodierit, hic
Christi requiem mereatur. Sepultura enim Christi quid
est aliud, nisi requies christiani? Nos ergo peregrini
in hoc mundo sumus, et tanquam hospites in hac luce
versamur, sicut ait Apostolus dicens, Etenim dum sumus
in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V,
6). Peregrini, inquam, sumus, et nobis Salvatoris
sanguinis pretio empta est sepultura. Consepulti enim
sumus, sicut ait Apostolus, cum illo per Baptismum in
mortem (Rom. VI, 4). Baptismum igitur Christi
nobis est sepultura, in quo peccatis morimur, criminibus
sepelimur, et veteris hominis conscientia resoluta in
alteram nativitatem rediviva infantia reparamur.
Baptismum, inquam, Salvatoris nobis est sepultura:
quia ibi perdimus quod ante viximus, et ibi denuo
accipimus ut vivamus. Magna igitur sepulturae hujus est
gratia, in qua nobis et utilis mors infertur, et utilior
vita donatur. Magna, inquam, hujus gratia sepulturae,
quae et purificat peccatorem, et vivificat morientem;
adjuvante ipso, qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
|
|