|
1. Christi divinitas et humanitas in multis elucet.
Eutychetis error refellitur. Altitudinem divinitatis
suae et misericordiam humanitatis multis et variis modis in
Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus
ostendit, quemadmodum solet in mysteriis et sacramentis;
ut et petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et
pulsantibus aperiatur. Omnia enim quae in hoc mundo sub
fragilitate nostra exhibuit miracula, nobis proficiunt.
Non utique sine causa faciebat ea Dominus, vel quasi
frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non
solum sonis, sed etiam factis loquitur hominibus. Hoc
enim etiam quod hodie de sancto Evangelio lectum est,
quaerit intellectorem: et cum fuerit intellectum,
spirituale facit gaudium. Et in hac lectione simul
consideranda est in uno eodemque Redemptore nostro
disjuncta operatio divinitatis et humanitatis, atque
omnimodis detestandus error Eutychetis, qui unam tantum
in Christo dogmatizare praesumit operationem. In
alterutra enim parte vel qui solum hominem fuisse dixerit,
gloriam negabit Conditoris; vel qui solum Deum, negabit
misericordiam Redemptoris. Nempe quod super turbam
miseretur Dominus, ne vel inedia, vel longioris viae
deficiat labore, noverimus affectum esse atque
compassionem humanae fragilitatis: quod autem de septem
panibus et paucis piscibus satiavit quatuor millia
hominum, credimus divinae opus esse virtutis.
2. Turbae, Gentes. Cibus quo carebant, Lex
Moysi. Attendat ergo Sanctitas vestra, quia hoc nobis
propositum est, quod cum vestra charitate tractemus, quid
sibi velit hujus rei tantum mysterium, quod eo modo se
Deum discipulis demonstrasse sancta testatur Scriptura,
quomodo Evangelium narrat. Ait enim Evangelista in
hodierna lectione: Cum multa turba esset cum Jesu, nec
haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait
illis: Misereor turbae huic. Sed requiramus quod ait
superius, In illis diebus cum turba multa esset.
Superius enim accesserunt Judaei ad Salvatorem,
accusantes discipulos ejus, eo quod non lotis manibus
manducarent. Quos Dominus redarguit, quia quae de corde
mala procedunt, ea potius hominem coinquinarent. Et
relictis illis, venit in finibus Gentium, ubi mulier
Chananaea, quae est mater gentilium, pro filia sua, id
est, Ecclesia, Dominum deprecatur: quae tamdiu
postulavit, donec acciperet quod petebat. Post haec
iterum curavit mutum et surdum (Marc. VII). Ergo
in his diebus cum multitudo populi concurrisset, nec
haberent quod manducarent: turbas enim hic omnes gentis
significare creaturas intelligimus, pro quibus ipse
Dominus misericordia commovetur, quod non haberent quod
manducareut: hic spiritualiter debemus intelligere; quod
ideo non habebant quod manducarent: quia Gentes Legem
non habebant, id est, quinque libros Moysi, non
Prophetas, non praedicationem sancti Joannis; quia
Gentes non per Legem, sed per fidem venerunt ad
Redemptorem. Ideo triduo perseverant, hoc est, in
nativitate, in passione, in resurrectione Domini; sive
in Patre, et in Filio, et in Spiritu sancto.
Perseverare enim, permanere est in confessione, sicut
ipse Dominus ait: Qui autem perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Dicit
ergo Dominus, Non habent quod manducent: quia Legem
non habent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant
in via; ut qui per fidem Christi crediderunt, per fidem
Christi salvarentur. Quidam autem ex his de longe
venerunt. Longe enim erant Gentes a Deo, errando per
idola. Et modo omnis qui peccat, longe est a Deo.
3. Increduli Apostoli, donec revelentur
mysteria.---Dicunt discipuli ejus: Unde istos quis
poterit saturare panibus in solitudine? Adhuc Apostolos
tenebat incredulitas, donec mysteria revelarentur: nec
recordabantur quod fecerat de quinque panibus et duobus
piscibus. Et interrogavit eos Jesus quot panes
haberent. Qui dixerunt, Septem. Et praecepit turbae,
ut discumberent super terram. Et accipiens panes gratias
egit, et dedit discipulis suis ut apponerent. Et pisces
similiter benedixit, et posuit ante illos. Et
manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt septem
sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt quasi
quatuor millia, extra mulieres et infantes. Et virtutes
quidem Domini manifestissime credimus esse factas in
praesenti: sed quid lateat in mysterio, ipsius gratia
donante requiramus.
4. Duplicis panum multiplicationis collatio. Prima
gudaeos, altera Gentes exhibet. In superiori enim
lectione de quinque panibus et duobus piscibus quinque
millia hominum satiavit: hic septem panibus saturavit
quatuor millia hominum. Ibi discipuli suggerunt Domino,
dicentes, Locus desertus est, et hora praeteriit;
dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas
(Marc. VI, 31-44): hic penitus tacent
discipuli; sed ipse Dominus pro eis sollicitus est.
Videamus quare tacent. Quia necdum missi fuerant
praedicare Gentibus, sed potius ad oves perditas domus
Israel. Prior ergo illa parabola pertinet ad Judaeos;
ista vero ad Gentes. Ibi quinque panes fuerant, hoc
est, quinque libri Moysi: hic vero septem panes, qui
sunt septiformis Spiritus dona, sicut ait sanctus Isaias
propheta, Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis;
et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI,
2 et 3). Ibi duodecim cophini pleni Spiritu sancto:
hic septem ecclesiae, sive septem candelabra aurea. Ibi
duo pisces, qui sunt duo Testamenta, sive unus liber
omnium Prophetarum, vel sancti Joannis praedicatio: hic
indefinitus numerus ponitur, quae sunt dona gratiarum,
sicut ait Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo
sapientiae, alii sermo scientiae, alii prophetia, alii
genera linguarum, alii interpretatio sermonum: omnia vero
haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor.
XII, 8-11). Ibi super fenum recumbunt; et hic
super terram. Utrimque una conversatio, una gratia, una
virtus, una deitas. Ibi super fenum discumbunt, hoc
est, mortificata opera carnis; quia, Omnis caro fenum,
ait propheta (Isai. XL, 6): hic super terram
discumbunt, id est, opera terrena conculcant. Ibi
quinque millia refecti, qui numerus pertinet ad Judaeos;
nam post ascensionem Domini, loquente sancto Petro,
quinque millia sunt baptizati (Act. IV, 4): hic
autem quatuor millia, hoc est de tota terra omnes Gentes
a quatuor cardinibus coeli, de septiformi sancti Spiritus
gratia esse repletas in vitam aeternam.
5. Adhortatio. Et ideo, dilectissimi, nos qui non
per Legem, sed per fidem credimus in Domino nostro Jesu
Christo; qui non ex operibus, sed ipsa gratia sumus
redempti; qui non ex quinque panibus, id est, ex quinque
libris Moysi, sed ex septiformi gratia Spiritus sancti
sumus repleti, sicut beatus Isaias prophetaverat,
dicens, Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis;
et replebit illum spiritus timoris Domini: in hac ergo
septiformi Spiritus sancti gratia maneamus, in qua vocati
sumus, repleti dono Spiritus sancti, per Dominum
nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in unitate
ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
|
|