|
NUM. 1. Conditio nulla excusat peccatorem.
Stipendia. Militia christiani prima. Nonnulli
fratres, qui aut militiae cingulo detinentur, aut in actu
sunt publico constituti, cum peccant graviter, hac solent
a peccatis suis prima se voce excusare, quod militant; et
ne bene aliquando faciant, occupatos se malis actibus
conqueruntur: perinde quasi militia hominum, non voluntas
in culpa sit; ita quod ipsi gerunt, officiis suis
adscribunt. Non enim militare, delictum est; sed
propter praedam militare, peccatum est. Nec rempublicam
gerere, criminosum est; sed ideo agere rempublicam, ut
rem familiarem potius augeas, videtur esse damnabile.
Propterea enim providentia quadam militantibus sunt
stipendia constituta; ne dum sumptus quaeritur, praedo
grassetur. Illud autem quale est quod cum ob errorem
aliquem a senioribus arguuntur, et imputatur alicui de
illis cur ebrius fuerit, cur res alienas pervaserit,
caedem cur turbulentus admiserit; statim respondeat,
Quid habebam facere, homo saecularis et miles? Numquid
monachum sum professus, aut clericum? Quasi omnis qui
clericus non est aut monachus, possit ei licere quod non
licet. Cunctis igitur officiis, sacris in Litteris,
praescribitur norma vivendi, omnis ad bene vivendum
provocatur sexus, aetas et dignitas. Igitur nemo se
excuset publicis actibus, nemo de occupatione militiae
conqueratur. Apud omnem christianum prima honestatis
debet esse militia.
2. Vectigalia justa. Praedones publici. Nam ut id
quod dicimus, auctoritate evangelica comprobemus,
videamus lectionem, quae paulo ante decursa est: ait enim
Evangelium, Venerunt autem et Publicani ad Joannem,
ut baptizarentur ab eo; et dixerunt ad eum: Magister,
quid faciemus? At ille dixit: Nihil amplius exigatis,
quam quod constitutum est vobis. Honesta plane
Publicanorum interrogatio, ac sancti Prophetae justa
responsio. Illi enim sollicite interrogant, ne aut
ignorantes plus exigendo peccatum incidant, aut cessantes
publicam decipiant functionem: hic autem moderate
praecipit, ut et iniquitas locum non habeat, et
constitutum habeat vectigal effectum. Non enim dixit,
Nihil exigatis; sed, nihil amplius exigatis. Unde
intelligimus quod apud Deum non tam exactio, quam exactio
iniqua damnetur: dicit enim ipse Dominus, Reddite quae
Dei sunt, Deo; et quae Caesaris, Caesari (Matth.
XXII, 21). Igitur quod Caesar praecipit,
ferendum est; quod Imperator indicit, tolerandum est:
sed fit intolerabile, dum illud praeda exactionis
accumulat. Hoc autem quale est, quod iidem ipsi qui
hujus modi necessitates procurant, peccatis suis peccata
congeminant: hoc est, quod fraudes suas ac rapinas
commodum vocant, cum ipsa praeda inferatur incommodum?
Illud autem addunt sceleribus suis, ut quos indefensos
viderint, ipsos potius persequantur; et putant se
necessitates decepisse publicas, nisi domos deceperint
orphanorum: ita quorum pater ante biduum forsitan fuerit
amicus, collega, vel frater, interveniente morte,
ejusdem liberi habeantur tanquam ignoti, viles et miseri.
Vidua autem si qua fuerit, aut sic injuriis exagitatur ut
nubat; aut si voluerit in castitatis permanere proposito,
dando munera in facultate vix permanet. Cum his ergo
fraudibus repleverint sacculos suos, videas illos laetos
et accuratos ad ecclesiam properare, et Deo gratias
agere, quasi ab ipso illis haec pecunia conferatur; illud
quoque peccantes, quod rapinarum suarum Deum volunt esse
participem.
3. Militantium nomen ad plures extenditur. Dicit enim
sanctum Evangelium, Interrogaverunt illum et milites,
Quid faciemus et nos? Ait illis Joannes: Neminem
concutiatis, neque calumniam faciatis; sed contenti
estote stipendiis vestris. Hic jam cognoscere se debet
omnis homo qui militat. Non enim tantum de his
militantibus Scriptura loquitur, qui armata militia
detinentur; sed quisque militiae suae cingulo utitur,
dignitatis suae miles adscribitur: atque ideo haec
sententia potest dici, verbi gratia, militibus,
protectoribus, cunctisque rectoribus. Quicumque
stipendia sibi publice decreta consequitur, si amplius
quaerit, tanquam calumniator et concussor, Joannis
sententia condemnatur. Usque adeo autem hoc inolevit
malum, ut jam quasi ex consuetudine vendantur leges,
corrumpantur jura, sententia ipsa venalis sit, et nulla
jam causa possit esse sine causa.
4. Clerici, milites. Cingulus eorum. Stipendium.
Clericus non clericus. Haec autem divina sententia quae
ad milites loquitur, potest etiam ad clericos retorqueri:
quia etiamsi non militare videamur saeculo; tamen Deo et
Domino militamus, sicut ait Apostolus, Nemo militans
Deo, obligat se negotiis saecularibus (II Tim.
II, 4): videmur, inquam, non militare remissis ac
fluentibus tunicis: sed habemus militiae nostrae
cingulum, quo castimoniae interiora constringimus; de quo
cingulo dominus ait ad Apostolos suos, Sint lumbi vestri
praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris
(Luc. XII, 35). Milites igitur Christi sumus,
et stipendium ab ipso donativumque percepimus, sicut
dicit beatus Apostolus, Qui dedit nobis pignus
Spiritus: hoc est qui Spiritus sancti nos remuneratione
ditavit. Si quis ergo Christianorum hoc donativo
contentus forte non fuerit, et quaerit amplius, incipit
hoc ipso carere quod meruit. Quod specialiter contingit
haereticis Arianis: dum enim nescio quid amplius
quaerunt, invenientes erroris spiritum, gratiam sancti
Spiritus perdiderunt. Nam et catholicus clericus hac
sententia retinetur. Si enim non contentus stipendiis
fuerit, quae de altario, Domino jubente, consequitur;
sed exercet mercimonia, intercessiones vendit, viduarum
munera libenter amplectitur: hic negotiator magis potest
videri, quam clericus. Nec dicere possumus, Nemo nos
invasores arguit, violentiae nullus accusat: quasi non
interdum majorem praedam a viduis blandimenta eliciant,
quam tormenta. Nec interest apud Deum utrum vi an
circumventione quis res alienas occupet, dummodo quoquo
pacto teneat alienum.
|
|