|
1. Poenitentia omnibus agenda est. A quibus praecipue
jejunandum. Jam dies jejunii, fratres charissimi, dies
obsecrationis, et, ut manifestius dicam, poenitentiae
nobis tempus advenit. Omnes debemus agere poenitentiam;
quia omnes erravimus. Nam si Scripturae testimonio nec
unius diei infans mundus est (Job XIV, 5, sec.
LXX); quis se immunem audebit profiteri, poenitentiae
remedia refutare, quae etiam sanctis intelligit
profuisse? Dies jejunii, dies reconciliationis sunt.
Nam per escam in Adae peccatum incidimus; et per
jejunium Deo reconciliati sumus in Christo, sicut
Apostolus ait: Deus erat in Christo mundum reconcilians
sibi (II Cor. V, 19). Exigit a nobis Deus
jejunium; ut gulae laqueus, quo Adam strangulatus
fuerat, dissolvatur: et non solum nos a cibis vult
abstinere, verum et a vitiis et malitiis. Denique per
prophetam clamat Dominus dicens, Desinite a malis
vestris, discite bonum facere (Isai. I, 16 et
17). Quid enim prodest abstinere a carnibus, et
carnalia opera non deponere, dicente Domino Jesu, Non
coinquinat hominem quod intrat in ore, sed quod exit de
ore (Matth. XV, 11)? Hinc enim Deus jejunia
Judaeorum reprobavit; quia ab escis, non a peccatis
abstinendum esse dixerunt. Unde et increpat eos dicens,
In diebus enim jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates
vestrae, et omnes debitores vestros repetitis (Isai.
LVIII, 3). Absit hoc a populo Christiano, qui
jejunii tempore nihil aliud novit, nisi misericordiam,
qua ipse servatus est. Et ideo quia jejunii tempus
instat, accedamus ad mensam Domini, et reficiamur
convivio Christi; ut quemadmodum Elias, in virtute
illius escae longa possimus jejunia tolerare.
2. Mulier peccatrix, Ecclesia. Audistis in
Evangelio quod recumbente Domino in domo Pharisaei,
Venit mulier quae erat in civitate peccatrix, deferens
secum alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes ejus
lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui
tergebat, et unguento ungebat. Non mediocre sit hoc
mysterium. Cernimus quod in domo Pharisaei, hoc est,
in Synagoga Dominus recumbebat; non requiescebat.
Quemadmodum autem in Synagoga requiescere poterat, in
qua humilem et quietum, super quem requiesceret, invenire
non poterat? Ecce mulier peccatrix. Quae est ista
mulier, nisi Ecclesia ex Gentibus, quae peccatrix
erat, quamdiu non advenerat remissio peccatorum? At ubi
venit Dominus, accessit ad Baptismum; et facta est sine
macula, sine ruga. Agnum etenim immaculatum sequendo
deposuit omnes maculas peccatorum. Accessit peccatrix
secus pedes Christi. Peccator ad pedes accedit; justus
ad caput: peccator lacrymis lavat pedes Domini; justus
autem omne corpus ejus pretioso perfundit unguento. Sed
ignarus mysterii Pharisaeus dicebat intra se, Hic si
esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier
quae tangit eum. Male iste incredulus aestimabat Dominum
a se debere peccatores expellere: qui enim venerat non
vocare justos, sed peccatores, quomodo poterat peccatorum
consortia declinare? Non coinquinatur a peccatoribus,
qui tactu corporis sui peccatores emundat. Fons aeternus
non potest sordidari, sed inundatione sua abluit
universos.
3. Os, manus, scapulae, et pedes Christi. Ideo
conversus ad mulierem dixit Simoni: Vides hanc
mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non
dedisti; haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et
capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec
autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
Propter quod tibi dico, remittuntur ei peccata multa,
quia dilexit multum. Ingressus Dominus domum
Pharisaei, aquam pedibus suis non quaesivit; quia eos
peccatorum lacrymis reservabat: osculum Pharisaei non
desideravit; quia dignius peccatorum osculum judicabat:
imo caput suum et unguento noluit perungi, ne
impinguaretur oleo peccatoris. Omnes enim in Christo
unum corpus sumus, sed diversa membra, alia infirmiora,
alia fortiora (Rom. XII, 4 et 5). Os ejus erat
beatus apostolus Paulus, qui dicebat, An experimentum
quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor.
XIII, 3)? Manus ejus sunt Apostoli venerabiles,
per quas multas sanitates et innumera operatus est
mirabilia. Scapulae ejus sunt martyres sancti, in quibus
est a diversis persecutoribus flagellatus; denique per
prophetam ait, Posui scapulas meas in flagella (Isai.
L, 6, juxta LXX). Si enim superiora ejus membra
sunt sancti, pedes Domini quos alios nisi peccatores
possumus aestimare, quos Ecclesia sancta suis lacrymis
delinit, et pretioso misericordiae fovet unguento? Noli
hos spernere peccatores, quia pedes Christi sunt; sed
require eos diligentius, require in carcere, require in
custodiis, require pauperem et egenum; et cum inveneris,
misericordiae his oleum praebe, mitte in pedes Christi
unguentum: ut et de te dicatur, Dimissa sunt ei peccata
multa, quia dilexit multum: cui enim minus dimittitur,
minus diligit. Et ideo, fratres, plus diligamus; quia
plus dimissum est nobis, et plura praestemus, a Domino
misericordiam consecuturi: cui est gloria in saecula
saeculorum. Amen.
|
|