|
1. Deus Christi specialis Pater, noster in communi.
Coelum, ubi abest culpa. Apostoli sancti dicebant ad
Dominum Jesum, Domine, doce nos orare, sicut Joannes
docuit discipulos suos. Tunc ait Dominus orationem,
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen
tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut
in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis
hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Et ne patiaris nos induci
in tentationem, quam ferre non possumus: sed libera nos a
malo. Vides quam brevis oratio, et omnium plena
virtutum? Primus sermo, quantae gratiae? O homo,
faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos
in terram dirigebas; et subito accepisti gratiam
Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt: ex malo
servo, factus es bonus filius: ideo praesume non de
operatione tua, sed de Christi gratia; Gratia enim
salvati estis (Ephes. II, 8), Apostolus ait.
Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod
acceperis, non est superbia, sed devotio. Ergo attolle
oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, ad Patrem
qui per Filium te redemit, et dic, Pater noster. Bona
praesumptio, sed moderata. Patrem dicis, quia filius;
sed noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius
Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune
est Pater: quia illum solum genuit, nos creavit. Dic
ergo et tu per gratiam, Pater noster, ut filius esse
merearis; Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse
commenda. Pater noster, qui es in coelis. Quid est,
in coelis? Audi Scripturam dicentem, Excelsus super
omnes coelos Dominus (Psal. CXII, 4). Et
ubique habes quod super coelos coelorum Dominus sit:
quasi non in coelis et Angeli, quasi non in coelis et
Dominationes; sed in coelis illis, de quibus dictum
est, Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII,
2). Coelum est ibi, ubi culpa cessavit. Coelum est
ibi, ubi flagitia non sunt. Coelum est ibi, ubi nullum
mortis est vulnus.
2. Regnum Dei gratia.---Pater noster, qui es in
coelis, sanctificetur nomen sanctum tuum in nobis. Quid
est, sanctificetur? Quasi optemus, ut sanctificetur
ille qui ait, Estote sancti, quia et ego sanctus sum
(Levit. XIX, 2): quasi aliquid ei ex nostra
precatione sanctificationis accedat? Non: sed
sanctificetur in nobis, ut ad nos possit ejus
sanctificatio pervenire. Pater noster, qui es in
coelis, sanctificetur nomen sanctum tuum in nobis.
Adveniat regnum tuum. Quasi non sempiternum sit Dei
regnum. Ipse Dominus dicit, Ego in hoc natus sum
(Joan. XVIII, 37); et tu dicis, Pater,
veniat regnum tuum: quasi non venerit? Sed tunc venit
regnum Dei, quando estis gratiam ejus consecuti: ipse
enim ait, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII,
21). Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut
in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da
nobis hodie. Sanguine Christi pacificata sunt omnia,
vel in coelo, vel in terra (Coloss. I, 20);
sanctificatum est coelum, dejectus est diabolus. Ibi
versatur, ubi et homo quem ille decepit. Fiat voluntas
tua, sicut in coelo, et in terra: hoc est, sit pax in
terra, quemadmodum in coelo.
3. Consecratio corporis Christi. Graecis communio
rara. Quotidiana suadetur.---Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie. Memini sermonis mei, cum de
Sacramentis tractarem: dixi vobis, quod ante verba
Christi, quod offertur, panis dicatur; ubi Christi
verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed
corpus appellatur. Quare ergo in Oratione dominica,
quae postea sequitur, ait, Panem nostrum? Panem quidem
dixit, sed EPIOYSION dixit, hoc est,
supersubstantialem. Non iste panis qui vadit in corpus,
sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae
substantiam fulcit. Ideo ergo graece EPIOYSION
dicitur: latinus autem hunc panem quotidianum dixit: quia
Graeci dicunt advenientem diem. Ergo quod latinus dixit
et graecus, utrumque utile videtur: graecus utrumque uno
sermone significavit; latinus quotidianum dixit. Si
quotidianus est panis, cur post annum illum sumis,
quemadmodum Graeci in Oriente facere consueverunt?
Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit: sic vive,
ut quotidie merearis accipere. Qui non meretur quotidie
accipere, non meretur post annum accipere. Quomodo
sanctus Job quotidie pro filiis offerebat sacrificium, ne
forte aliquid vel in corde vel in sermone peccassent.
Ergo tu audis, quod quotiescumque offertur sacrificium,
mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini
significetur, et remissio peccatorum, et panem istum
vitae nostrae quotidianum non assumis? Qui vulnus habet,
medicinam requirit. Vulnus est, quia sub peccato sumus:
medicina est coeleste et venerabile Sacramentum. Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidie si accipis,
quotidie tibi hodie est. Tibi hodie est Christus, tibi
quotidie resurgit. Quomodo? Filius meus es tu, ego
hodie genui te (Psal. II, 7). Hodie est, quando
Christus resurgit. Heri et hodie ipse est (Hebr.
XIII, 8), Paulus apostolus ait. Sed et alibi
dicit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit
(Rom. XIII, 12). Nox hesterna praecessit,
dies hodiernus appropinquavit.
4. Aliis dimittendum, ut nobis dimittat Deus. Qui se
Deo commitit in tentationibus, diabolum non timet.
Sequitur, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Debitum quid est, nisi
peccatum? Ergo si non accepisses alieni fenoris
pecuniam, non egeres: et ideo peccatum tibi imputatur.
Habuisti pecuniam, cum qua dives nascereris. Dives
eras, ad imaginem Dei et similitudinem factus;
perdidisti quod habebas, hoc est, humilitatem: dum
arrogantiam desideras vindicare, perdidisti pecuniam.
Sicut Adam nudus es factus, accepisti a diabolo
debitum, quod non erat necessarium: et ideo qui eras
liber in Christo, debitor factus es diabolo. Cautionem
tuam tenebat inimicus: sed eam Dominus crucifixit, et
suo cruore delevit; abstulit debitum tuum, reddidit
libertatem. Bene ergo ait, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Vide quid dicas. Quomodo ego dimitto, sic et tu dimitte
mihi. Si dimiseris, bene convenit, ut dimittatur tibi:
si non dimittis, quomodo eum convenis? Et ne patiaris
nos induci in tentationem quam ferre non possumus: sed
libera nos a malo. Vide quid dicat, quam ferre non
possumus. Non dicit, Non inducas nos in tentationem;
sed quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre
possit humana conditio, et unusquisque ut a malo, hoc
est, ab inimico, et a peccato liberetur. Potens est
autem Dominus qui abstulit peccatum vestrum, et delicta
vestra donavit, tueri et custodire vos adversum diaboli
adversantis insidias; ut non vobis obrepat inimicus, qui
culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit,
diabolum non timet: si enim Deus pro nobis, quis contra
nos (Id. VIII, 31)? Ipsi ergo laus et gloria a
saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula
saeculorum. Amen.
|
|