|
1. Orandi Dei incitamenta. Pius et dives Deus.
Facilis accessus. Angeli prompti ad nuntiandum Domino
quis januam pulsaverit. Oratio sit instans et
perseverans. Suavis Dominus et mitis, fratres
charissimi, habet januam pietatis, nec repellit inde
pulsantes, sed culpat potius negligentes. Neque enim
aliquid petitur quod non habeat, ut cum non dederit,
erubescat. Dives est et pius, affluens et benignus; dat
et non improperat: imo tunc thesauri domus ejus tristitiam
patiuntur, quando desunt delectabilia fastidia
petitionum. Ipse Dominus dicit, Usque modo nihil
petistis; Petite, et accipietis, pulsate, et aperietur
vobis. Ego sum ostium et janua. Quare trepidat pulsando
manus vestra, et dormitat in mendicitate conscientia
vestra? Ego sum janua vitae, non horresco sordidum
pulsatorem, non pauperem repudio petitorem: tantum nemo
suam negligat paupertatem. Pulsate, et aperietur.
Stant Angeli ad januam; ut introducant, non ut
repellant; ut suggerant, non ut terreant. Nulla est
pompa in janua mea. Ego sum janua, qui sustinui crucis
ignominiam. Quare timeant petentes egentiam, cum nulli
aliquando denegavit misericordiam? Quis speravit in
Domino, et confusus est? Si pulsant qui desiderant
castitatem, dat eis continuo gratiam et sanctitatem, et
dicit eis, Nolite ambulare polluti, nolite incedere
maculosi. Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit.
XIX, 2). Si accedat pupillus parva manu pulsare
januam paternam, nuntiant eum Angeli Domino: Pupillus
pulsat, defensionis pietatem exspectat, responde illi,
Domine: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu
eris adjutor (Psal. X, 14, secundum Hebraeos).
Respondet illi qui dives est, misericordia plenus, qui
miseris pater est: Ego sum judex viduarum, et pater
orphanorum. Nemo laedat quos ego suscipio, nemo
exspoliet quos ego defendo. Et qui accesserint ad ipsam
januam, quamvis dividant vocem disparis precis, tamen ab
unius divitis patrisfamilias domo omnes accipiunt
pietatem. Hoc amat janua Salvatoris, ut pulsatoribus
semper abundet opportunis, importunis. Propterea ipse
Dominus videns januam suam a petitorum voce, a pulsantium
clamore silere, invitat omnes ad orationem, omnibus
paratus tribuere pietatem. Petite; et si non
acceperitis, adhuc petite, et perseverate pulsare.
Nolite deficere; quia non necat Deus fame animam justi.
Qui tamen voluerit esse dulciter humilis et benignus,
securus tanquam in tutissimo portu consistit.
2. Trinitatis mysterium. Opponit ergo parabolam
cujusdam hominis, cujus hospes improvisus advenit, et
hospes hospitem excepit: passus est verecundiam, abiit
continuo ad domum divitis magnam; non sine sacramento tres
petit panes; quia unus hospes erat gratia pietatis, sed
substantia Trinitatis. Nonne unus hospes erat in
tribus, qui venit ad patrem Abraham? Hospes et amicus,
pransor et mansor; et omnia illi in trinitate sunt
exhibita humanitatis obsequia, quia Trinitatis gloria
refulget. Trimum attulit vitulum pater, tres mensuras
similaginis conspersit futura mater, paritura filium pro
quo pater mactaret agnum, et ipsa corpus Christi in
trinitate jam fecerat sacramentum. Ita et iste amicus,
veniente hospite; pergit ad domum divitis, et trium panum
allegat necessitatem: pulsat, et nullus respondet de
janitoribus, quia omnes tenuerat somnus; non Angeli,
non Archangeli, non Prophetae, non ministri. Et ille
pulsat, quamvis nemo respondeat.
3. Pulsandum quandoque ad importunitatem, ut aperiat
Paterfamilias. Quandoque Paterfamilias ad
importunitatem pulsantis respondit illi de interioribus
sacris, de throno quietis: Quid pulsas sine tempore,
qui piger fuisti cum tempore? Dies fuit, et in lumine
non ambulasti; nox supervenit, et pulsare coepisti.
Excusat tempus quod improbus quaerit affectus: jam pueri
quiescunt, et non est dignum ut propter te injuriam
patiantur: antequam venires, diutius vigilaverunt: modo
pro tempore quieverunt, non est qui possit tibi dare
responsum. Et ille: Domine, a te peto, ad te pulso,
imo te pulso: tu es janua, tu surge, da mihi
misericordiam, qui non es dedignatus de luto limi formare
viscera mea. Ministerio non indiges, quia omnia potes.
Sed si pueri tui dormiunt, tu non dormis, qui custodis
Israel. Gratis peto, sub gratia mendico, non sub Lege
praesumo. Sed si Lex et Prophetae usque ad Joannem;
sed tua gratia non habet finem. Quo devenerunt pueri
tui, Prophetae tui, et ego novi: sed tu, Domine, qui
es initium et finis, primus et novissimus (Apoc.
XXII, 13), noli ad me taediare novissima hora
noctis petentem, qui nocte media captivam duxisti
captivitatem. Quid faciet Paterfamilias tanti
perseveratoris voce constrictus? Non excitat prophetam,
non immittit angelum, non archangelum: ipse surget, et
dabit illi quantum desiderat. Bene pertinax ille petitor
et nocturnus mendicator ad hospitem proprium repedavit,
dives factus refecit; nec hospes ab hospite irrefectus
discessit.
4. Hospes in nocte, gratia in ignorantia. Hospes de
coelo, bona cogitatio. Christus. Quis est iste
hospes, rogo vos, fratres, qui in nocte venit, et
imparatum hospitem invenit: imo ideo nocte venit hospes in
perpetua et deficiente paupertate? In nocte venit
hospes, gratia in summa ignorantia, in magna egentia:
immittit tristitiam, quando dicit nocturnus petitor, In
tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in
latitudine (Psal. CXVII, 5): et iterum,
Multae tribulationes justorum, et de omnibus his
liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20),
quoniam proximus est. Ideo hospes supervenit improvisus
subito, cum quispiam taedio afficitur pressurarum.
Supervenit illi orandi desiderium, flendi arripiens
votum. Illa hora hospes venit gratia: ut compungat
conscientiam, ne in sua moriatur egentia: sed eat et
petat ad divitem, non suis meritis, sed meritis hospitis
venientis, et accipiat tres panes: ut in Patre et Filio
et sancto Spiritu possit et ipse pascere caeteros
indigentes. Quidquid boni cogitaverit homo subito corde
percussus, sciat quia hospes ille venit de coelo. Et
bene venit, qui nocte venit: in tribulatione subvenit,
non ingerens taedium, sed affectum. Et quia Dominus
Christus ad discipulos suos clausis ostiis in tribulatione
venit, non speratus, sed optatus, salutavit in pace, et
hospes hospites suos refecit in pace (Joan. XX,
19): nonne est iste hospes qui dicit, Ecce sto et
pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo et coenabo cum
illo, ego et Pater meus (Apoc. III, 20)? Quam
bona domus, ubi Pater et Filius ingreditur hospes
amicus, qui et Spiritus sanctus! Ipse ibi exhibet in
domo pauperis, in hospitio puritatis diversa pulmentaria;
propter coenam Dominicam. Quae sunt ista pulmentaria?
Gaudium, longanimitas, continentia, fides, castitas.
Tantummodo non pigeat hospitem suscipere Dominum: ipse
secum portat dulcedines deliciarum, ut pascat ibi
laetantes exercitus Angelorum. Cum illo hospite pax est
et jucunditas: qui venit ad hospitem suum, non torquere,
sed pascere; non exspoliare, sed vestire; non
percutere, sed sanare. Ipsum hospitem semper apertis
cordis nostris januis suscipiamus, et nunquam nobis
dominetur tyrannus inimicus, et in omnibus, Christo
donante, ejus mandata servemus.
|
|