|
1. Avari caecitas.---Hominis cujusdam divitis
uberes attulit possessio fructus, et cogitavit apud se,
dicens: Quid faciam, quoniam non habeo quo colligam
fructus meos? Et dixit: Hoc faciam; destruam apothecas
meas et horrea, et majora aedificabo: ut illuc congregem
fructus meos; et dicam animae meae, Habes multa bona
reposita, gaude et jucundare. Dixit autem illi Deus:
Stulte, hac nocte exposcitur a te anima tua: ea quae
congregasti, cujus erunt? O caecitas avari, fratres
dilectissimi! Una nox ei superabat, et de multorum
annorum vita satagebat. Gaudebat, quia multum sibi
nascendum videbat; et non noverat quia nihil secum
tollebat, sed hic omnia dimittebat. Nox ei vitam fugabat
; et de crastino cogitabat. Quod in aliis exspectabat,
in se non sperabat. Utique viderat et ille morientes,
viderat possidentes; viderat neminem secum tollere
terram. Quanti sunt et modo qui sic dicunt: Tantum
habeo, tantum facio, tantum valeo! Quibus respondendum
est, Stulte, hac nocte anima tua aufertur a te: quae
congregasti, cujus erunt? Laetatur dives stultus, nocte
moriturus. Quantumcumque cupiditas radices suas ubique
distendat, quantumcumque rapiat, necesse est in una hora
totum dimittat.
2. Avarus filios non amat. Filiorum cura Deo
committenda. Sed dicturus es: Habeo filios quibus
laborem, habeo quibus prospiciam, habeo quibus curam
maximam geram. Quam curam geris filiorum, ut eos obruas
lacrymis miserorum? Non est hoc filios amare, sed potius
jugulare. Nescis quia arbor in fruge dignoscitur?
Nescis quia quod in radice celatur, in ramis declaratur;
et quod latet in foliis, enitescit in pomo ? Nolo te
talem patrem sentiant liberi tui: nolo sic provideas, ut
magis invideas. O quanti pauperes nascuntur, et
postmodum divites efficiuntur! quanti quibus magna
haereditas dimittitur, et postmodum ad penuriam
rediguntur! Si ergo Dei est pauperem facere, Dei est
ditare; cur providus filiorum existis? Cur rapis, quae
post te si forte maneant nescis; et tibi perpetuam poenam
nutris, et filiis tuis dolorem dimittis? Dicit enim
sapientissimus ille Salomon, Qui congregat aliena,
relinquit filiis dolorem (Eccli. XIV, 15). Et
rursum dicitur in Psalmis, Verumtamen in imagine Dei
perambulat homo, vane conturbatur. Thesaurizat, et
nescit cui congregat ea (Psal. XXXVIII, 7).
Quid thesaurizas, avare, quod nescis? Quid auri
argentique pondere delectaris, et condis? Quid imaginem
regis sculptam servas in solidis; et imaginem Conditoris
in hominibus detestaris.
3. Decimae eleemosynae largiendae. Excusatio ab
eleemosyna propter filios.---Redde, dictum est,
Caesari, quae sunt Caesaris; et Deo, quae sunt Dei
(Matth. XXII, 21). Majores nostri ideo copiis
omnibus abundabant, quia Deo decimas dabant, et Caesari
censum reddebant. Modo autem quia discessit devotio
Dei, accessit indictio fisci. Noluimus partiri cum
Domino decimas; modo autem totum tollitur. Hoc tollit
fiscus, quod non accipit Christus: hoc magis datur,
quod pauperibus non erogatur. Noli, inquit Salomon,
parcere thesauris tuis (Eccli. XXIX, 13).
Tribuendae sunt eleemosynae pro modo et quantitate, sicut
scriptum est, Prout habueris, fili, fac eleemosynam:
si exiguum habueris, ex ipso exiguo communica esurienti
(Tob. IV, 8 et 9). Absconde eleemosynam in corde
pauperis: et haec pro te exorabit ad Dominum (Eccli.
XXIX, 15). Sed dixisti, Habeo quibus dimittam.
Pone quia habebunt filii tui quod dimittis; tu nihil
habebis, quia nihil ante te misisti: de filiis curam
gessisti; tibi autem prodesse noluisti. Ecce post te
peregrini transeunt et isti; sine causa cucurristi, cum
Apostolus dicat, Nihil intulimus in hunc mundum, verum
nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7); quia
Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal.
XXIII, 1). Audis, Sursum corda; et curas
dicere, Habemus ad Dominum. Si aliquid illuc
misisti, habes quod ibi quaeras: si nihil misisti
sursum, non habes quod ibi quaeras. In terra ubi
posuisti, ibi quaere: quia scriptum est, Ubi est
thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI,
21).
4. Fenus licitum. Debitores non nimium urgendi. Et
Deus tibi audi quid dicat. Quid? Vis fenerare, minus
dare et plus accipere? Ecce mihi da, dicit Dominus:
ego accipio minus, et dabo plus. Quando quaeris unde
crescat pecunia, hominem quaeris, qui quando accipit,
gaudet; quando reddit, plangit: ut accipiat, precatur;
ne reddat, calumniatur. Da quidem homini, et noli
avertere faciem tuam ab eo qui mutuo petit; sed accipe
quantum dedisti: nam et beneficium perdidisti, et si hoc
ipsum quod daturus es, exigatur. Forte ad manum non
habet unde reddat: pertulisti petentem, exspecta non
habentem. Noli clamare et dicere, Numquid fenus
quaero? Tantum peto, quantum dedi; hoc recipiam. Non
es mentitus, verum dicis, non es fenerator; et vis cui
dedisti, quaerat feneratorem, ut tibi reddat. Sed si
propterea fenus non exigis, ne te feneratorem judicet
Deus, premis, suffocas, exigis: si tantum exigis,
quantum dedisti; suffocando tamen et in angustiis
retinendo, beneficium non praestitisti, sed majores
angustias intulisti. Sed forte dicis, Habet unde
reddere possit: habet possessionem; vendat: habet
domum; vendat: habet familiam; vendat. Frater tuus
quando a te petiit, ideo te petiit ne venderet; propterea
non faciat, quia subvenisti, ne fieret. Hoc vult
Deus, hoc jubet Deus. Sed si avarus es, modo audi
quid ipse Dominus in Evangelio dicat, Stulte, hac
nocte expostulatur anima tua a te: ea quae praeparasti,
cujus erunt? Sic est omnis qui sibi thesaurizat, et non
est in Deum dives.
|
|