|
1. Sinapis granum virtute magnum. Fides christiana
specie parva, sed magna virtute. Dicit Dominus in
Evangelio: Cui simile est regnum Dei? et cui simile
illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum
homo misit in hortum suum; et crevit, et facta est
arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus.
Movet fortasse sensus vestros, quare regnum Dei tam
praeclarum atque magnificum grano sinapis exiguo
comparetur, et spei nostrae in se tam grande solatium,
rei vilissimae simile esse dicatur: praesertim cum alibi
idem Dominus discipulis suis dicat, Si habueritis fidem
sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere et
jactare in mare; et fiet (Matth. XVII, 19).
Igitur si fides tanta est, quae potest ab ipsis sedibus,
montium fundamenta transferre, necessario et granum
sinapis magnum est, ad cujus similitudinem fidem habere
compellimur. Magnum autem dixerimus, non specie, sed
virtute; et non fidei, qualitate oleris, comparandum,
sed vigore acrimoniae coaequandum. Nam si diligenter
intendamus, invenimus recte a Domino hanc similitudinem
comparatam. Sicut enim granum sinapis prima fronte
speciei suae est parvum, vile, despectum, non saporem
praestans, non odorem circumferens, non indicans
suavitatem; at ubi teri coeperit, statim odorem suum
fundit, acrimoniam exhibet, cibum flammei saporis
exhalat, et tanto fervoris calore succenditur, ut mirum
sit in tam frivolis tantum ignem fuisse conclusum: cujus
etiam seminis cibum homines, hiemis praecipue tempore,
magna pro suavitate percipiunt; quatenus repellant
frigora, humores egerant, viscerum interna calefaciant;
saepe etiam ex hoc capiti adhibent medicinam, ut si quid
invalidum, si quid aegrotum fuerit, sinapis igne
curetur: ita ergo et fides christiana prima fronte videtur
esse parva, vilis et tenuis, non potentiam suam
ostendens, non superbiam praeferens, non gratiam
subministrans; at ubi diversis tentationibus teri
coeperit, statim vigorem suum prodit, acrimoniam
indicat, calorem dominicae credulitatis aspirat, et tanto
divini ignis ardore jactatur, ut et ipsa ferveat, et
participantem sibi ardere compellat. Sicut in sancto
Evangelio duo ex discipulis dixerunt, dum cum ipsis post
passionem suam Dominus loqueretur, Nonne cor nostrum
erat ardens in nobis in via, dum aperiret nobis Dominus
Jesus Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ergo
granum sinapis membrorum viscera calefacit; fidei autem
vigor cordium peccata comburit. Et illud quidem asperum
algorem frigoris removet; haec autem delictorum diabolicum
frigus expellit. Sinapis, inquam, granum iniquos
humores decoquit corporum; fides autem libidinum fluenta
consumit. Et per illud medicina capiti procuratur; per
fidem autem spirituale caput nostrum, quod est Christus
Dominus, saepius refovetur. Sed et fidei juxta
comparationem sinapis sancto odore perfruimur, sicut ait
Apostolus beatus, Quoniam Christi bonus odor sumus Deo
(II Cor. II, 15).
2. Laurentius, granum sinapis. Igitur sanctum
martyrem Laurentium grano sinapis possumus comparare, qui
diversis attritus passionibus, per totum orbem gratia
meruit sui fragrare martyrii. Qui enim antea constitutus
in corpore, erat humilis, ignotus et vilis; posteaquam
vexatus, laceratus, exustus est, universis per totum
mundum ecclesiis odorem suae nobilitatis infudit. Recte
igitur huic comparatio copulatur: siquidem granum sinapis
cum teritur, accenditur; Laurentius cum patitur,
inflammatur: illud fervorem attritione sua movet ; hic
ignem plurima vexatione suspirat. Sinapis, inquam, in
vasculo calido decoquitur; Laurentius in craticula
flammarum igne torretur. Ardebat itaque extrinsecus
beatus Laurentius martyr tyranni saevientis incendiis;
sed major illum intrinsecus Christi amoris flamma
torrebat. Et quamvis rex improbus ligna subjiceret,
incendia majora supponeret; tamen sanctus Laurentius has
flammas fidei calore non sentit: et dum Christi praecepta
cogitat, frigidum est illi omne quod patitur. Nec enim
potest in visceribus ignium tormenta sentire, qui sensibus
paradisi refrigeria possidebat. Jaceat licet ante pedes
tyranni exusta caro, corpus exanime; nihil tamen
detrimenti patitur in terris, cujus animus demoratur in
coelis. Extenditur ergo super flammarum ignotos globos,
et saepius versatur in latera; sed quanto plus poenarum
patitur, tanto amplius Christum Dominum pertimescit.
Novo admirationis genere alius illum torquet, et alii
saevientis tormenta proficiunt. Devotiorem Laurentium
Salvatori supplicia atrociora fecerunt.
|
|