|
1. Fides christiana, regnum Dei. Vigoris illius
symbolum, sinapi.---Cui simile est regnum coelorum?
et cui simile aestimabo illud, ait Dominus: Simile est
grano sinapis, et caetera. Multa perstrinximus, quibus
probaremus regnum Dei grano sinapis non immerito
comparari, et distantiam in sola esse aestimatione
verborum, non in collatione virtutum: siquidem christiana
fides, quae regnum Dei est, eumdem vigorem obtinet,
quem sinapis natura depromit. Nam sicut cum sinapis
succum sumimus, vultu contristamur, fronte contrahimur,
ad lacrymas permovemur, et ipsam salubritatem corporis
nostri cum quodam fletu austeritatis accipimus; illinc
enim amaritudo nos exasperat, acrimonia penetrat, hinc
calor ignei saporis accendit; et toto perturbati corpore
tunc magis sani efficimur, cum amplius deploramus: ita et
cum fidei christianae mandata percipimus, contristamur
animo, affligimur corpore, ad lacrymas permovemur, et
ipsam salutem nostram cum quodam fletu ac moerore
consequimur. Inde enim jejunia nos exasperant, illinc
peccatorum conscientia macerat; hinc patrimonii jactura
perturbat: et toto contristati habitu magis salutem
consequimur, si amplius defleamus, secundum quod ait
Dominus, Vos plorabitis et flebitis; saeculum autem
gaudebit (Joan. XVI, 20). Sicut autem cum
sinapi caput forte curandum est, jubemur abrasos capillos
demere, impedimenta cutis universa deponere, ut nudo
corpori perfectius medicina perveniat: ita et cum anima
per fidem curanda est, praecipimur a nobis substantiam
auferre saeculi, impedimenta auri argentique deponere, ut
et nudae et soli animae congruentius spiritualis medicina
conveniat. Quisquis enim rebus mundi et divitiis saeculi
obvolutus est, huic fidei medicina non proderit. Ergo
quod succus sinapis in corpore, hoc fides christiana
operatur in anima.
2. Christus humilis, granum sinapis. Gloriosus fit
arbor: rami illius, sancti. Sed quoniam in eadem
dominica sententia scriptum est, Quod acceptum homo misit
in hortum suum; et crevit, et facta est arbor, et
volucres requieverunt in ramis ejus; diligentius
requiramus quis iste sit, cui haec cuncta conveniant.
Diximus superius sanctis martyribus, qui diversis attriti
sunt passionibus, naturam sinapis posse congruere. Sed
quoniam dicit Scriptura, Et crevit, et facta est
arbor, et volucres requieverunt in ramis ejus: arbitror
hoc ipsi Christo Domino rectius comparari, qui nascendo
in homine humiliatus ut granum est; ascendendo ad coelum
exaltatus ut arbor est. Granum plane Christus est, dum
patitur; arbor est, cum resurgit. Granum, inquam,
est, cum famem esuriens sustinet; arbor est, cum quinque
millia virorum quinque panibus saturat: ibi sterilitatem
humana conditione patitur, hic satietatem propria
divinitate largitur. Granum autem dixerim Dominum, cum
caeditur, contemnitur, increpatur: arborem autem, cum
caecos illuminat, mortuos resuscitat, peccata condonat.
Ramos autem hujus arboris si requiras, invenies quia
ramus est Petrus, ramus est Paulus, ramus est beatus
Laurentius, cujus hodie natalitia celebramus; rami sunt
omnes Apostoli vel martyres; ad quos si quis se fortiter
tenere voluerit, fluctibus saeculi minime submergetur:
quin potius sub umbra illorum latitans, gehennae non
patietur ardorem, securus et de diabolicae tempestatis
procella, et de judicii exurentis incendio; ipso
adjuvante qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti
Deus, etc.
|
|