|
1. Exordium. Audivimus cum Evangelium legeretur,
dicente Domino, Regnum Dei intra vos est. Et quia
sciebat quod non omnes poterant intelligere quod dicebat;
cum dixisset, Regnum Dei intra vos est, quasi ab aliquo
interrogaretur, subdidit dicens, Regnum Dei non est
esca et potus, sed justitia et pax et gaudium. Rogo ergo
vos, fratres charissimi, consideremus conscientias
nostras; videamus, si regnum intra arcellas animae
nostrae repositum habemus. Si est ibi justitia, si pax,
si gaudium, securi sumus; quia regnum Dei intra nos esse
cognoscimus. Sed quae est ista justitia, quae pax, quod
gaudium, diligenter attendite.
2. Justitia perfecta. Justitia ergo vera et perfecta,
ipsa est quae non facit aliis quod sibi non vult. Sed
dicit aliquis: Quis potest omnibus hominibus bene
facere? Potest tamen omnibus hominibus bene velle: quod
cum feceris, dicit tibi evangelista, Gloria in excelsis
Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc.
II, 14). Potest dicere aliquis, Facultatem non
habeo: numquid potest dicere, Bonam voluntatem habere
non possum? Ipsa est ergo vera justitia, quae omnibus
hominibus quod sibi vult optat; hoc quod sibi vult, illis
evenire desiderat. Ipsa est vera justitia, quae pro
amore Dei, non solum amicos, sed etiam ipsos diligit
inimicos. Sed istam veram justitiam, fratres, tunc
aliis bene impendimus, si et nos habere desideramus. Nam
quomodo quisquam aliis largitur, quod in se ipso habere
non cognoscitur? Sed forte aliquis interrogat, quomodo
in nobis justitiam servare debemus.
3. Justitia a jure dicendo inter duas partes adversas.
Jus animae, et jus carnis. Justus in alios esse
nequit, qui non est in se. Attendite, fratres,
justitia videtur mihi quod inde nomen accepit, quia intra
duas partes adversas et contrarias sibi juste judicare
consuevit. Eia, fratres, agnoscamus et in nobis duo
quaedam esse contraria. Nam caro concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V,
17). Habemus ergo et interiorem hominem, et
exteriorem: habemus carnem et animam; hoc est, habemus
dominam et ancillam. Si ergo vis ut tibi credam, quod
possis juste causam alterius judicare, in te ipso volo
primum agnoscere. Esto justus judex in te ipso : tribue
animae quod dignum est; reserva carni quod opus est:
tribue dominae quod illi sufficiat in aeternum; et hoc
tantum reserva ancillae, unde vivere possit in mundo.
Nam si domina humiliatur, et ancilla erigitur; si
dominae aut parum aut nihil reponitur in coelo, et totum
ancillae reservatur in mundo; ecce jam in nobismetipsis
justi non esse cognoscimur. Et quomodo causa alterius
directo ordine a nobis auditur, quando in nobis et in
nostra causa nihil justitiae reservatur? Hoc solum scio,
fratres, quod nunquam alterius causam juste judicare
poterit, qui inter animam et carnem suam justitiam tenere
noluerit. In anima enim et in mente ad imaginem Dei
facti sumus; secundum carnem vero de limo terrae formati
sumus. Qui ergo plus amat carnem quam animam suam,
imaginem Dei vult deponere deorsum, et terram erigere
sursum: et qui in se ipso tam injustus est; si causam
alterius audierit, sine dubio justitiam non tenebit. Et
ideo qui justitiam tenere desiderat, a se ipso incipiat;
et in se prius justitiam teneat, et inter carnem et animam
suam justus judex esse consuescat. Carni victum et
vestitum simplicem et mediocrem reservet in mundo; et quod
est melius, animam per eleemosynas ponat in coelo. Nam
si aliter fecerit, et se non emendaverit, si in hoc
perseverare voluerit, quomodo judicat in hoc saeculo, sic
judicandus est in futuro. Et hoc quidem de vera justitia
breviter dictum sit.
4. Pax vera. Multis displicet Deus. Pax perfecta
est, si cum Deo. Pax enim quae sit vera, debetis
agnoscere. Non est enim illa vera pax, quam sibi invicem
videntur praestare raptores et ebriosi, maledici et
superbi. Ista non est dicenda pax, quae de radice
charitatis non consurgit. Qui ergo pacem veram
desiderat, primum cum Deo pacem habere contendat. Sed
dicit aliquis: Quis est qui pacem cum Deo habere non
velit? Ille utique qui sic non vivit, quomodo Deus
praecepit esse vivendum. Quis est hic qui pacem cum Deo
non habeat? Cui displicet Deus. Sed dicit aliquis:
Et quis ita insanus est, ut illi displiceat Deus? Si
te ipsum discutio, forte te ipsum invenio, cui displicet
Deus. Dic mihi, rogo te, nunquam murmurasti contra
abundantiam pluviarum? nunquam ariditatem questus es
siccitatum? nunquam murmurasti contra felicitatem malorum
hominum? nunquam iratus es contra violentiam ventorum? et
ut quod est amplius dicam, nunquam blasphemasti, quando
vinearum fructus amplius non collegisti? et si in omnibus
istis te contra Deum agnoscis et intelligis non
murmurasse, scito te pacem veram cum Deo habere in
omnibus quae tibi acciderint: clama quod ille beatissimus
Job cum conscientia secura clamabat, Dominus dedit,
Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum
est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21).
Nam si quando bene tibi est, laudas Dominum, et quando
tibi male est, murmuras contra Dominum; non habes pacem
cum Deo, nec potes dicere cum Psalmista, Benedicam
Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII, 2).
Quis est qui benedicit Dominum in omni tempore? Quem
non felicitas corrumpit, nec adversitas terret. Prima
ergo et vera pax est, ut cum Deo pacifici simus. Cum
hoc factum fuerit, etiam in nobis ipsis pacem habere
poterimus. Nam qui cum Deo pacem habere noluerit, in se
ipso pacem habere non poterit. Sit ergo pacifica cum Deo
anima nostra, ut animae nostrae sit subdita caro nostra;
nam si te non regit superior, cruciat te et affligit
inferior. Inclinet sub jugo Dei cervicem suam anima
tua; ut et sub jugo animae tuae collum suum subjiciat caro
tua. Tunc erit pax vera atque perfecta, quando non solum
cum aliis, sed etiam nobiscum pacifici sumus. Sed quia
adhuc in praelio sumus, et contra diabolum pugnamus, ne
de victoria desperemus, si cum Deo pacifici sumus. Et
si Deo conjuncti sumus, quomodo potest fieri, ut
diabolum timeamus? Talem imperatorem tecum habes; et
diabolum times? Sub tali rege militas; et de victoria
dubitas? Adversatur quidem quotidie diabolus; sed
praesto est Christus. Ille vult premere, iste levare;
ille vult occidere, iste vivificare: sed securi estote,
fratres; plus valet ad erigendum Christus, quam ad
deprimendum diabolus. Si ergo, sicut supra diximus,
justitiam et pacem toto corde servemus, tunc etiam verum
gaudium habere poterimus.
5. Gaudium verum, regnum coelorum: et hoc Christus.
Justitiae atque pacis fructus est. Quod est verum
gaudium, fratres, nisi regnum coelorum? Quod regnum
coelorum, nisi Christus Dominus noster? Nam quod verum
gaudium Christus sit, in Evangelio legimus. Sic enim
angeli ad pastores dixerunt: Ecce evangelizamus vobis
gaudium magnum. Attendite, fratres, et videte quia
verum gaudium non est, nisi Christus Dominus noster.
Sic enim Angeli suo testimonio firmaverunt. Cum enim
dixissent, Evangelizamus vobis gaudium magnum quod erit
omni populo; statim subjecerunt, Quia natus est vobis
hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc.
II, 10, 11). Scio, fratres, quod verum gaudium
omnes homines habere volunt: sed ipse se circumvenit, qui
non vult agrum colere, et vult de fructu gaudere; ipse se
decipit, qui non vult arborem plantare, et vult poma
colligere. Verum gaudium non possidetur, nisi pax et
justitia teneatur. Prima est enim et quasi radix
justitia; secunda, pax; tertia, gaudium: de justitia
nascitur pax, de pace gaudium generatur. Justitia et pax
quasi bona opera esse videntur; gaudium vero fructus esse
bonorum operum intelligitur. Nunc ergo faciendo justitiam
et pacem tenendo, quasi in bono opere parvo tempore
laboramus: sed postea de fructu bonorum operum sine fine
gaudebimus. Audi Apostolum de Christo dicentem, Ipse
est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II,
14). Gaudium vero quod ipse sit Christus, jam antea
diximus: et Dominus Jesus Christus in Evangelio, cum
suis discipulis loqueretur, ita eos exhortatus est,
dicens: Iterum, inquit, videbo vos, et gaudebit cor
vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan.
XVI, 22). Quid est, Gaudium vestrum nemo tollet
a vobis; nisi, me ipsum Dominum nemo tollet a vobis ?
Attendite conscientias vestras, fratres charissimi: si
est in vobis justitia, id est, si omnibus hominibus hoc
vultis et desideratis et optatis, quod vobis ipsis; si
est in vobis pax quae non solum ad amicos, sed etiam usque
ad ipsos perveniat inimicos; scitote quia regnum
coelorum, hoc est, Christus Dominus, manet in vobis.
Qui vero ad conscientiam suam recurrens, non ibi
invenerit justitiam, sed avaritiam; non pacem, sed
discordiam: non gaudium de spe vitae aeternae, sed
carnalem laetitiam de amore luxuriae: agnoscat et
intelligat, quia non in illo regnat rex Legis Christus,
sed crudelis tyrannus. Modo, fratres, dum adhuc vivimus
in hoc corpore, possumus nos cum Dei adjutorio emendare
atque corrigere. Si vero nos multis criminibus involutos
ultimus dies invenerit, corrigendi tempus non erit. Erit
enim tunc sicut omnibus sanctis aeternum gaudium, ita
peccatoribus sine fine supplicium; sed illis hoc erit,
qui se per poenitentiam emendare noluerunt. Tunc dicturus
est Christus ad sinistram positis, Discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum: ad dexteram vero positis,
Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34).
Ad quam beatitudinem nos Dominus sub sua protectione
perducat; cui est honor et gloria et imperium cum Patre
et sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.
|
|