|
1. Increpantur qui ecclesiam raro adeunt aut verbum Dei
audire negligunt. Isaac, inquit Scriptura, crescebat
et confortabatur (Gen. XXI, 8): id est, gaudium
crescebat Abrahae respicienti non ad ea quae videntur,
sed ad ea quae non videntur. Non enim gaudebat de
praesentibus Abraham, nec de divitiis mundi et actibus
saeculi. Sed vis audire Abraham unde gauderet? Audi
Dominum ad Judaeos dicentem: Abraham pater vester,
inquit, desideravit ut videret diem meum; et vidit, et
gavisus est (Joan. VIII, 56). Per hoc ergo
crescebat Isaac, per quod Abrahae illa visio qua videbat
Christi diem, et spes quae in ipso erat, gaudia
cumulabat. Atque utinam efficeremini et vos Isaac, et
essetis gaudium matris vestrae Ecclesiae. Sed vereor ne
adhuc in tristitia et gemitu filios Ecclesia pariat.
Annon est ei tristitia et gemitus, cum vos non convenitis
ad audiendum Dei verbum, et vix diebus festis ad
ecclesiam proceditis; et hoc non tam desiderio verbi
Dei, quam studio solemnitatis, et publicae quodam modo
remissionis obtentu? Quid igitur ego faciam, cui
dispensatio verbi credita est? Qui licet inutilis servus
sim, accepi tamen a Deo distribuendam familiae dominicae
tritici mensuram? Sed vide quid addit: Distribuendam,
inquit, in tempore tritici mensuram. Quid ergo faciam?
Ubi, vel quando vestrum tempus inveniam? Plurimum ex
hoc, imo pene totum mundanis occupationibus teritis: in
foro aliud, aliud in negotiatione consumitis; alius
agris, alius litibus vacat: ad audiendum verbum Dei
nemo, aut pauci admodum vacant. Sed quid vos de
occupationibus culpo? Quid de absentibus conqueror?
Praesentes etiam et in ecclesia positi non estis intenti;
sed communes et ex usu fabulas teritis, et verbo Dei vel
lectionibus divinis terga convertitis. Vereor ne et vobis
dicatur illud a Domino, quod per prophetam dictum est:
Converterunt ad me dorsa sua, et non facies suas
(Jerem. XXXII, 33). Quid igitur ego faciam,
cui ministerium verbi creditum est? Quae leguntur mystica
sunt, in allegoricis exponenda sunt sacramentis.
Possumne surdis et aversis auribus ingerere margaritas
verbi Dei? Non ita egit Apostolus; vide enim quid
dicit: Qui Legem, inquit, legistis, Legem non
audistis? Abraham enim duos filios habuit, etc, quibus
addit, Quae sunt allegorica (Galat. IV,
21-24). Numquid sacramenta Legis eis aperuit, qui
neque legunt, neque intelligunt? Sed Legem legentibus
dicebat, Legem non audistis? Quomodo ergo potero
mysteria Legis, et allegorias, quas ab Apostolo edoctus
sum, aperire et prodere iis, quibus et auditio et lectio
Legis incognita est?
2. Exhortatio ad orandum. Asperior vobis fortasse
videor; sed non possum linire parietem lapsantem. Timeo
enim id quod scriptum est: Populus meus, qui beatificant
vos, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum conturbant
(Isai. III, 12). Tanquam filios meos
charissimos moneo. Miror si nondum vobis innotuit via
Christi, si nec hoc quidem audistis, quod non est lata
et spatiosa, sed arcta et angusta via est, quae ducit ad
vitam (Matth. VII, 14). Et vos ergo intrate per
angustam portam, relinquite pereuntibus latitudinem. Nox
praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII,
12), inquit Apostolus: Ut filii lucis ambulate
(Ephes. V, 8): Tempus breve est; superest ut et
qui habent, tanquam non habentes sint; et qui utuntur hoc
mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII, 29,
31). Sine intermissione orandum Apostolus praecipit
(I Thess. V, 17). Vos qui ad orationes non
convenitis, quomodo completis sine intermissione, quod
semper omittitis? Sed et Christus praecepit, Vigilate
et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI,
41). Quod si illi vigilantes et orantes, et semper
Verbo Dei adhaerentes, tentationem tamen nequaquam
fugerunt; quid faciunt hi, qui diebus solemnibus tantum
ad ecclesiam veniunt? Si justus vix salvus sit, peccator
et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 18)?
3. Desponsatio spiritualis. Piget me aliquid dicere ex
his quae lecta sunt. Nam et Apostolus dicit de
hujuscemodi sermonibus, quod interpretabiles sunt ad
dicendum; quoniam vos, inquit, imbecilles facti estis ad
audiendum (Hebr. V, 11). Videamus tamen hoc quod
nobis recitatum est. Rebecca, inquit Scriptura,
veniebat cum filiabus civitatis haurire aquam de puteo
(Gen. XXIV, 15 et 16). Rebecca quotidie
veniebat ad puteos, quotidie hauriebat aquam: et quia
quotidie vacabat ad puteos, idcirco inveniri potuit a
puero Abrahae, et in matrimonio sociari Isaac. Haec
fabulas putatis esse, et historias narrare in Scripturis
Spiritum sanctum? Animarum est ista eruditio, et
spiritualis doctrina, quae te docet quotidie venire ad
puteos Scripturarum, ad aquas Spiritus sancti, et
haurire semper, ac plenum vas domum reportare: sicut
faciebat etiam sancta Rebecca; quae non aliter jungi
potuisset tanto patriarchae Isaac, qui ex repromissione
natus est, nisi hauriendo aquas: et in tantum hauriendo,
ut non tantum posset potare eos qui domi sunt, sed et
puerum Abrahae: et non tantum puerum, sed et eousque
abundaret aquis, quas hauriebat de puteis, ut et camelos
posset adaquare, Usquequo cessarent, inquit, bibentes
(Ibid., 19). Mysteria sunt cuncta, quae scripta
sunt. Vult et te sibi Christus desponsare: ad te enim
loquitur per prophetam, dicens, Desponsabo te mihi in
aeternum, et desponsabo te mihi in fide et misericordia,
ut agnoscas Dominum (Osee II, 19 et 20). Quia
ergo vult te sibi desponsare, praemittit ad te puerum
istum. Puer iste sermo propheticus est, quem nisi prius
susceperis, nubere Christo non poteris. Scito tamen,
quia nemo inexercitatus et imperitus sermonem propheticum
suscipit; sed qui scit haurire aquam de profundo putei:
et qui in tantum scit haurire, ut etiam iis sufficiat qui
irrationabiles et perversi videntur, quorum figuram cameli
tenent; ut et ipse possit dicere, quia sapientibus et
insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Denique
sic dixerat in corde suo puer iste, Ex his, inquit,
virginibus, quae venerunt ad aquam, quaecumque dixerit
mihi, Bibe tu, et camelos tuos adaquabo, ipsa erit
sponsa domini mei (Gen. XXIV, 14). Sic ergo
Rebecca, quae interpretatur Patientia, ut vidit
puerum, et inspexit propheticum verbum, deponit de humero
hydriam; deponit enim elatam graecae facundiae
arrogantiam: et ad humilem et simplicem propheticum se
inclinans sermonem dixit, Bibe tu, et camelos adaquabo.
4. Sermo Dei et pascit, et pascitur. Sed dicis
fortasse: Si puer prophetici sermonis tenet figuram;
quomodo potatur a Rebecca, quam ipse magis potare
deberet? Vide ergo ne forte sicut et Dominus Jesus,
cum ipse sit panis vitae (Joan. VI, 35), et ipse
pascat animas esurientes; ipse rursum esurire se fatetur,
cum dicit, Esurivi, et dedistis mihi manducare
(Matth. XXV, 35): et iterum cum ipse sit aqua
viva, et potum det omnibus sitientibus; rursum ipse dicit
ad Samaritanam, Da mihi bibere (Joan. IV, 7):
sic et propheticus sermo, cum ipse potum det sitientibus;
nihilominus ipse ab his potari dicatur, cum studiosorum
exercitia et vigilantiam suscipit. Talis ergo ista
anima, quae agit cuncta patienter, quae tam prompta est,
et tanta eruditione subnixa; quae de profundis haurire
scientiae fluenta consuevit, ipsa potest copulari nuptiis
Christi. Nisi ergo quotidie venias ad puteos, nisi
quotidie haurias aquas; non solum alios potare non
poteris, sed ipse quoque sitim verbi Dei patieris. Audi
et Dominum in Evangelio dicentem: Qui sitit, veniat et
bibat (Id. VII, 37). Sed tu, ut video, non
esuris, nec sitis justitiam. Et quomodo poteris dicere,
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat
anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum
vivum; quando veniam et apparebo ante conspectum ejus
(Psal. XLI, 2 et 3)?
5. Dies Domini quotidie est Christianis. Obsecro
vos, qui auditorio verbi semper assistitis, patienter
audite; donec paululum negligentes ac desides
commoneamus. Habetote patientiam: quia de Rebecca
vobis, id est, de patientia sermo est: et necesse est
nos eos qui collectam negligunt, et audire declinant
verbum Dei, paululum per patientiam castigare: qui non
desiderant panem vitae, nec aquam vivam, qui non exeunt
de castris, nec procedunt de domibus luteis, ut colligant
sibi manna, qui non veniunt ad petram, ut bibant de
spirituali petra: Petra enim est Christus (I Cor.
X, 4), ut ait Apostolus. Habetote, inquam, vos
paululum patientiam; sermo enim nobis ad negligentes est,
et eos qui male habent: sani enim non indigent medico,
sed male habentes. Dicite mihi vos, qui tantum festis
diebus ad ecclesiam convenitis, caeteri dies non sunt
festi, aut non sunt dies Domini? Judaeorum est dies
certos et raros observare solemnes: et ideo ad eos dicit
Dominus, Neomenias vestras et sabbata, et diem magnum
non sustineo; jejunium, et ferias, et dies festos
vestros odit anima mea (Isai. I, 13 et 14).
Odit ergo Deus eos qui una die putant festum diem esse
Domini. Christiani omni die carnes Agni comedunt, id
est, carnes Verbi Dei quotidie sumunt; Pascha enim
nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Et
quia lex Paschae talis est, ut in vespera comedatur,
propterea in vespera mundi passus est Dominus, ut tu
semper manduces de carnibus Verbi Dei, qui semper in
vespera es, usquequo veniat mane. Et si in hac vespera
sollicitus fueris, et in fletu ac jejuniis, vel in omni
labore justitiae vitam duxeris; poteris et tu dicere, Ad
vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia
(Psal. XXIX, 6). Laetaberis enim mane, id
est, in saeculo venturo, si in hoc saeculo fructum
justitiae in fletu et labore collegeris. Venite ergo vos
dum tempus est; bibamus de puteo visionis, ubi deambulat
Isaac, et ubi procedit ad exercitium.
|
|