|
1. Quid significent nuptiae istae: quid sex hydriae:
quid ternae metretae. Illud, fratres charissimi, quod
die tertia nuptias factas, et aquam in vinum conversam
fuisse, modo cum Evangelium legeretur, audistis,
videamus. Quae sunt illae nuptiae? Hic acquisitio et
reparatio nostra votis et festis nuptialibus demonstratur;
sicut alio loco, cum choro et symphonia reditus filii
junioris excipitur. Sex autem hydriae sunt sex mundi
hujus aetates, per quas justi figuram et typum Domini
praetulerunt, capiunt vero metretas binas vel ternas:
quia fidem intra se continent Trinitatis. Sed videamus
quid dicit sermo divinus; ipsa sacra Evangelii
retractemus oracula.
2. Mysterium reparationis humanae. Christus Ecclesiae
arrhas dedit et dotem. In Cana Galilaeae aquas in vinum
convertit, et latentem sub homine divinorum operum
virtutem detexit. Die, inquit tertia nuptiae fiebant.
Quae sunt istae nuptiae, nisi gaudia salutis humanae?
Quare die tertia? Sive quia nobis mysterium Trinitatis
ostendit, sive quia die tertia resurrexit. Itaque
tanquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad
terras, Ecclesiae ex Gentibus congregandae, suscepta
incarnatione, jungendus. Cui quidem Ecclesiae, quae
utique sumus nos, et arrhas et dotem dedit. Arrhas
dedit, quando nobis est ex Lege promissus; dotem dedit,
quando pro nobis est immolatus: et alio modo potest
accipi, ut arrhas, praesentem gratiam; dotem
intelligamus vitam aeternam. Videamus quid agat in Cana
Galilaeae: hic jam prodeant nobis Domini stupenda
miracula.
3. Regenerationis symbolum. Statuuntur hydriae
capientes metretas binas vel ternas; metretas a metro, id
est, mensura: implentur hydriae; mutantur subito aquae;
homines postmodum mutati: et dum in melius reformantur,
velut Baptismatis vim loquuntur, quodam modo in illis
similitudo regenerationis exprimitur: et dum aliud ex alio
efficiuntur, dum in speciem gratiorem inferior creatura
transfertur; mysterium secundae nativitatis aperitur.
Nihil in ipsis aquis de sua quantitate minuitur; et dum
in se maneant, a se omnino nobili commutatione
degenerant. Pereunt substantiae suae, et acquiruntur
alienae: fortior tenui materiae apponitur sapor, et
occulta fluentis levibus virtus infunditur, et aquarum
natura inebriatur; sic novo more Creatoris sui potentiam
confitentur. Quis potest ista convertere, nisi qui
potuit et creare?
4. Vinum, Scripturae sacrae. Aquae vinum, gratia
succedens Legi.---Deficiente ergo vino, dixit ad
Jesum mater ejus: Vinum non habent. Jam primo loco
requiramus, quid sit vinum, quod defecisse dicitur, et
quod sit aliud vinum, quod mirabiliter praeparatur, quod
architriclinus melius esse pronuntiat, dicens: Omnis
homo primum bonum vinum ponit; et cum inebriati fuerint,
tunc id quod deterius est: tu vero servasti bonum vinum
usque nunc. Vinum multis locis accipimus divina
praecepta, et Scripturas sanctas, meracissimum vigorem
coelestis sapientiae continentes, quibus ad timorem Dei
incalescant sensus, et inebrientur affectus; secundum
illud quod de Sapientia scriptum est, Paravit mensam
suam, miscuit vinum suum in cratera (Prov. IX,
2). Scripturarum divinarum virtus, si quando alicujus
interiora impleverit, dicere poterit cum propheta,
Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5):
et, Poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal.
XXII, 5)! Operante ergo Christo in Cana
Galilaeae, vinum defecit, et vinum fit; id est, umbra
removetur, et veritas praesentatur: recedit Lex, gratia
succedit; carnalia spiritualibus commutantur; in novum
Testamentum observatio vetusta transfunditur, sicut
beatus Apostolus dicit, Vetera transierunt, et ecce
nova facta sunt omnia (II Cor. V, 17). Quomodo
autem hydriae illae impletae aqua, nihil minuuntur ab eo
quod erant; et tamen incipiunt esse quod non erant: ita
Lex non perit per adventum Christi absoluta, sed
proficit. Vino ergo deficiente, vinum aliud
ministratur. Bonum quidem est vetus Testamentum; sed
sine spirituali intellectu vanescit in littera: novum vero
odorem vitae reddit in gratia.
5. Miraculum maximum, conversio peccatoris. Cum haec
ita sint, architriclinum ipsum praepositum in domo sponsi
videamus, quem sentire possumus. Et quem alium nisi
beatum Paulum intelligere debemus, qui post Legis
litteram, acceptum Novi Testamenti mysterium suavissimum
vel odore vel gustu, spiritualium sensuum fragrantia
repletus et inebriatus exclamat et laudat, Tu servasti
bonum vinum usque adhuc. Videamus tamen quemadmodum vinum
ipsum laudat: Nec oculus, inquit, vidit, nec auris
audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I
Cor. II, 9). Ecce vera, ecce praedicanda
miracula, quae in nobis operatur, quando de pessimis
bonos facit, de superbis humiles, de inhonestis castos,
de sectatoribus saeculi amicos Dei. Quae potest majora
exercere miracula, quam quando hominem vermem et
putredinem dignatur in statum angelicum promovere, de
terrenis in coelestibus collocare, et in gratiam suae
adoptionis assumere?
6. Munera Deo grata. Quid ergo retribuemus Domino,
pro omnibus quae retribuit nobis? aut quando reddere
poterimus quod nec cogitare sufficimus? Nec tamen
desperandum est, quod nihil repensare possumus; quia
tanta est pietas Domini nostri, ut apud eum voluntas
perfecta faciendi reputetur pro opere facti. Omnia enim
implevit, qui quod potuit fecit. Quid ergo retribuemus
Domino, nisi ut humiliter corpore humiliato, et corde
contrito dicamus, Domine, propitius esto mihi peccatori
(Luc. XVIII, 13)? Ille enim holocaustomata
diligit, qui et cor contritum et humiliatum non despicit.
Non a nobis requirit quod nos implere non posse
cognoscit. Et ideo qui eleemosynas largiores erogare non
possunt, vel parum aliquid secundum vires suas cum bona
voluntate dispensent. Qui virginitatis gloriam non
praevalent obtinere, cum propriis uxoribus castitatem
studeant, Deo auxiliante, servare; justitiam diligant,
charitatem teneant, patientiam colant, ebrietatem velut
inferni foveam fugiant, omnes homines perfecto animo
diligant: pro bonis orent, ut a sancto opere non
recedant; pro malis supplicent, ut cito se ad meliora
convertant. Haec enim et his similia, fratres
charissimi, nec nimium dura, nec importabilia esse
probantur: ubi sola bona voluntas fuerit, impossibile
nihil erit. Non enim nos Deus ad comparandam vitam
aeternam, aut in Orientem, aut in Occidentem per
itinera laboriosa transmittit; ad nos ipsos nos dirigit,
quod in nobis per suam gratiam contulit, hoc requirit:
sic enim in Evangelio ipse dixit, Regnum Dei intra vos
est (Luc. XVII, 21.) Et ideo sit in nobis vera
charitas, et bona voluntas; ut illud Evangelium in nobis
impleatur, Pax hominibus bonae voluntatis (Id. II,
14.) Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et
regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|