|
1. Hydriae sex, sex mundi aetates. Sex hominum
aetates. Hydriae istae mysteriis Christi plenae. Sicut
jam aliquando charitati vestrae suggessimus, fratres
charissimi, sex illae hydriae, quas modo Evangelica
lectio memoravit, et quarum aqua in vinum mutata est, sex
aetates mundi istius figurabant. Et ut soletis audire,
una aetas impleta est ab Adam usque ad Noe; secunda, a
Noe usque ad Abraham; etiam sicut evangelista
commemorat; tertia, ab Abraham usque ad David;
quarta, a David usque ad transmigrationem Babyloniae;
quinta, a transmigratione Babyloniae usque ad Joannem
Baptistam; a Joanne Baptista et ab adventu Domini
Salvatoris sexta aetas agitur (Matth. I.) Quae res
etiam in humanae vitae cursu evidenter agnoscitur. Primus
enim gradus est, quasi prima aetas, infantia; secunda,
pueritia; tertia, adolescentia; quarta, juventus;
quinta, senectus; sexta est illa permatura, quae etiam
decrepita dicitur. Non ergo tibi mirum videatur, quando
audis mundum istum sex aetatibus consummari; cum hoc
videas etiam hominum aetatibus adimpleri. In istis sex
aetatibus mundi, quasi in sex hydriis prophetia non
defuit. Plenae ergo erant istae hydriae mysteriis
Veteris Testamenti: sed quando in illis Christus non
intelligebatur, non ex ipsis vinum, sed aqua bibebatur.
2. Christus in Adam. Prima ergo hydria impleta est
temporibus Adam, quando Dominus emisit soporem in eo,
et tulit unam de costis ejus, et fabricatus est eam in
mulierem (Gen. II, 21, 22). Quid enim aliud
tunc significavit, nisi passionem Domini Salvatoris?
Dormit Adam, et de latere ejus tollitur costa,
fabricatur Eva: inclinato capite dormivit in cruce
Christus, et de latere ejus formatur Ecclesia. Cum
enim percussus est in latere, exivit sanguis et aqua
(Joan. XIX, 30, 34); sanguis redemptionis,
et aqua Baptismatis. Quasi revera, fratres, non potuit
Deus inde facere Evam, unde fecerat et Adam. Sed jam
tunc in illo vetere Adam, de cujus costa fabricata est
Eva, novus Adam significabatur, de cujus latere
formanda erat Ecclesia. Sed haec prophetia, quia in
illa Judaeorum populus Christum non intelligebat, non
vinum, sed aquam sapiebat.
3. In Noe. Secunda hydria impleta est in Noe, cujus
temporibus ita per mysterium arcae vel diluvii genus
humanum salvatur (Gen. VI, et seq.), quomodo per
crucis vel Baptismi sacramentum in adventu Domini
Salvatoris de aeterna morte totus mundus eripitur.
4. In Abraham. Tertia hydria impleta est in
Abraham, cui Dominus jussit ut ad similitudinem Domini
Salvatoris filium suum offerret in holocaustum (Gen.
XXII, 1-19). Nam quomodo beatus Isaac ad locum
holocausti lignum ipse portavit; ita et verus Isaac ad
locum passionis ipse sibi crucis patibulum bajulavit
(Joan. XIX, 17).
5. David in multis Christum figuravit. Quarta hydria
impleta est in David, qui et in humilitate, et in
mansuetudine, et in multis tribulationibus Christum
Dominum figuravit. Inter reliqua quae per eum Dominus
loqui dignatus est, etiam hoc clamavit: Surge,
Domine, judicare terram. Cui dicitur, Surge, nisi ei
qui obdormivit? Surge, inquit, Domine, judicare
terram. Dormisti judicatus a terra; surge, ut judices
terram: ut in te impleatur, quod Scriptura praedixit,
Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus (Psal.
LXXXI, 8).
6. Prophetia de Christo in Daniele. Quinta hydria
impleta est temporibus Danielis, qui se dixit vidisse
praecisum lapidem de monte sine manibus, et crevisse ipsum
lapidem, et implesse universam faciem terrae (Dan.
II, 34, 35). Videte, fratres, quia mons ille,
unde lapis praecisus est, implevit omnem terram. Mons
ille significat regnum Judaeorum; de quo monte praecisus
est lapis, id est, natus est Christus: quod autem ait,
Sine manibus, hoc intelligitur, quia sine opere
nuptiali; in manibus enim opera intelliguntur. Mons ergo
ille, hoc est, regnum Judaeorum, non implevit terram;
quia antequam veniret Christus, notus erat tantum in
Judaea Deus. Postquam vero Christus venit, ita gratia
sua universum implevit mundum, ut in omnem terram exiret
sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
7. De vocatione Gentium in Joanne. Lapides,
Gentes. Lex Christum non intelligentibus, aqua;
secus, vinum. Sexta hydria impleta est per beatum
Joannem Baptistam. Ipse enim cum vidisset ad baptismum
suum venire Judaeos, dixit ad eos: Progenies
viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira?
Facite fructus dignos poenitentiae. Potens est enim
Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
(Matth. III, 7-9). Quos enim intelligi voluit
lapides, ex quibus suscitari possent filii Abrahae; quos
utique, nisi omnes Gentes? Et quare omnes Gentes
lapides erant? Quomodo lapides non erant, qui lapides
colebant? Sed dicit aliquis, Etsi aliqui lapides
colebant, numquid ideo lapides sunt? Audi Scripturam
dicentem: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes
qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Istae
ergo sex aetates mundi, velut sex hydriae, impletae sunt
a ministris, id est, a Patriarchis et Prophetis.
Veniens ergo Christus, non illam aquam jactavit, et
aliam misit; sed illam ipse in vinum convertit. Quare
hoc? Quia non venerat Legem solvere, sed adimplere.
Non repulit Vetus Testamentum, et sic condidit Novum:
sed illud quod in littera Legis aquam sapiebat, dum
spiritualiter intelligi fecit, aquam in vinum convertit.
8. Discipuli post Christi mortem infideles. Denique
in tantum ante adventum Christi Vetus Testamentum aqua
erat, ita ut qui eum legebant, et Christum non
intelligebant, ab ipso Domino Christo stulti
appellarentur. Nam post passionem Domini nostri iter
agentibus duobus discipulis, et ad castellum nomine
Emmaus ire volentibus, junxit se illis Dominus et
Salvator, et dixit ad eos: Qui sunt hi sermones, quos
confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? At
illi inter reliqua dixerunt: De Jesu Nazareno, qui
fuit vir propheta, potens in opere et sermone. O beati
discipuli! ita in vobis infirmata est fides, ut prophetam
dicatis Dominum Prophetarum? Numquid taliter audistis
beatum Petrum apostolum confiteri? Non recolitis quid
Domino interroganti responderit Petrus? Tu, inquit,
es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16).
Ille Filium Dei vivi confessus est; et vos creditis
fuisse prophetam? Licet et hoc nomen conveniat Domino
Salvatori, secundum quod Moyses ait: Prophetam vobis
suscitabit Dominus vester, tanquam me ipsum audietis.
Erit autem omnis anima quae non audierit Prophetam
illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII,
18, 19); tamen quando hoc discipuli illi dicebant,
verum Deum esse Christum omnimodis non credebant.
Denique videte quid dixerunt: Nos, inquit, sperabamus
quia ipse esset redempturus Israel. O discipuli,
sperabatis; jam desperastis? Latro dicit in cruce,
Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum: et
vos dicitis; Nos autem sperabamus. Ecce vos non
credebatis vel resurrecturum; et latro credidit etiam
regnaturum. Cum ergo in discipulis ita refrigerasset
fides, ut talia loquerentur, respondit Dominus: O
stulti et tardi corde ad credendum (Luc. XXIV,
13-25). Quare stulti erant? Quia adhuc aquam
bibebant: adhuc Christus aquam spiritualiter in vinum
converti non fecerat.
9. Metretae binae vel ternae, Trinitatis mysterium et
praecepta charitatis.---Capientes singulae metretas
binas vel ternas. Non enim dixit, Aliae capiebant
binas, aliae ternas; sed de omnibus dixit, quia
capiebant singulae metretas binas vel ternas. Et quia
secundum litteram hoc intelligi non potest, videamus quid
spiritualiter in illis sentire possimus. Jam enim supra
diximus, quod aqua illa quae erat in hydriis, prophetia
vel Vetus Testamentum possit intelligi: quare ergo
metretas binas vel ternas? Sine dubio propter mysterium
Trinitatis. Quare etiam vel binas? Propter duo
praecepta dilectionis. In Lege enim et Prophetis non
solum mysterium Trinitatis agnoscitur, sed etiam duo
praecepta charitatis assidue praedicantur. Videamus tamen
si et in Evangelio possimus invenire metretas binas vel
ternas. Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan.
X, 30); ecce habes binas. Da vel ternas. Ite,
inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii
et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); ecce
habes ternas.
10. Qualiter fervor animi fovendus. Unde, fratres
dilectissimi, quia hoc quod fecit in Apostolis
Christus, etiam in nobis implere dignatus est; ut qui
per infidelitatem tepidi eramus et frigidi, per fidem
ferventes esse mereamur in opere Dei, cum ipsius
adjutorio, quantum possumus, laboremus, ut usque in
finem bonorum operum perseverantiam tenere mereamur; et
ita in lectionibus sanctarum Scripturarum nos exercere
jugiter studeamus, ut cum Propheta dicere possimus,
Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5);
et iterum, Calix tuus inebrians quam praeclarus est
(Psal. XXII, 5)! Sicut enim per amorem Dei
aqua nostra in vinum conversa est; ita e contrario timere
debemus, ne amando mundum, et ejus concupiscentias
diligendo, vinum nostrum convertatur in aquam. Et ideo
quantum possumus, bonis operibus insistentes, Dei
misericordiam deprecemur; ut in nobis opera vel beneficia
sua ipse pro sua pietate custodiat: qui cum Patre et
Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula
saeculorum. Amen.
|
|