|
1. Cur Christus ad nuptias venit. Cur ait, Nondum
venit hora mea. Domini et Salvatoris nostri virtus,
fratres charissimi, praesente lectione evidenter
ostenditur, cum mirabilia ejus non obscuritate verborum,
sed eloquii puritate narrantur. Denique Evangelista ita
mysterii interna custodit, ut rem gestam fido sermone
designet: sic enim ait, Vocatus est Dominus Jesus ad
nuptias, et mater sua. Nec dedignatus est conversationem
hominum, qui usum carnis exceperat; nec saecularia
instituta contempsit, qui ad haec venerat corrigenda.
Interfuit nuptiis, ut concordiae jura firmaret:
interfuit nuptiis, et comessationes non renuit nuptiarum;
ut psalmos et tympana ad Dei Patris gloriam praedicandam
concitaret, ut Pater honoraretur in Filio, et a Patre
Filius nosceretur. Erat, inquit, mater ejus ibi.
Quam libenter Maria ad has nuptias venit, in quibus Dei
mirabilia comprobat. Vinum divina suggestione suggeritur
defecisse. Numquid latere Deum poterat, quid in ea
domo, in qua erat, gereretur? Sed non ignorans rerum
Deus respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum
venit hora mea. Hac responsione interim debemus
advertere, quod de nuptiali vino pars aliqua adhuc forte
resederat: ideo nondum erat Domini plena hora virtutum;
ne miscere magis elementa, quam mutare videretur. Sed
ait, Nondum venit hora mea; ut ita sint Dei mirabilia
manifesta, ut nec argumento valeat inimicus, nec perfidia
Judaeus insimulet.
2. Nihil animus fallitur, qui Deum fideliter
confitetur. Et dicit Maria ministris: Quaecumque
dixerit vobis, facite. Quam bene mater Domini
credulitatem suadet ministris, ut non desint vina
prandentibus: Quaecumque dixerit, facite. Intelligimus
jam esse mysterium, cum Dei mandata se nosse, sollicite
mater hortatur. Ait Dominus Jesus ad ministros:
Implete hydrias aqua. Et cum implevissent, ait:
Haurite nunc, et ferte architriclino. Quod cum princeps
architriclinus accepisset, statim intellexit vina illata
posterius esse sublimia. Et cum nesciret quod Dominus
fecisset, sponso ait: Quid tam sero meliora profers
vina, cum haec prima esse debuerant? Vidimus ergo
convenire mysterium, et quod Salvator dicit, Nondum
venit hora mea: et cum accusat princeps achitriclinus
tarditatem sponsi, videamus attentius ordinis hujus, quae
Evangelista designat, aperta mysteria. Videamus quae
sint nuptiae, qui ministri, qui princeps architriclinus,
qui sponsus, quomodo ad nuptias Deus, quomodo Maria;
unde ex aqua vinum, quare postea melius, quare Deus in
hora differre voluerit. Equidem nulla sunt apud
credentium mentes occulta mysteria. Nihil animus
fallitur, qui Deum fideliter confitetur. Nam qui scit
Salvatoris adventum vitae nostrae esse remedium, facile
virtutis ejus misericordiam pura veritate cognoscit.
3. Ecclesia Christum ad nuptias vocat. Ab eo optat
vinum. Quid Christum detinebat. Vocatur Salvator ad
nuptias; hoc est, Ecclesiae voto Spiritus sanctus
invocatur. Venit cum discipulis suis, id est in hoc
loco, turba sanctorum. Quid dici apertius potest?
Mirabilia Dei Maria mater exspectabat, hoc est,
virtutem Christi exspectat Ecclesia: appropinquare
compellit; ait enim Maria, Ecce vina deficiunt: id
est, quare populus jam non invenit remedium? Maria Deum
probare festinat; vinum Ecclesia optat excipere; ut fiat
ex nuptiali prandio spirituale convivium. Dicit enim,
Quid mihi et tibi est, mulier? Numquid mulierem dicit
Mariam, quae virgo post partum inventa est? Sed
Ecclesiam, quae non solum mulier, sed etiam meretrix
nuncupatur, quae errantem populum et per aevum et lubricam
aetatem lascivum, tanquam prostitutam suscepit sponsam,
et quasi docta mater adornat. Nondum, inquit, venit
hora mea: hoc est, passionis tempus superest. Nondum
venit hora mea; nondum populus credidit, nondum Judaeus
insequitur: adhuc habet diabolus unde laetetur, adhuc
triumphi mei palma non proditur, adhuc locum crucis
persecuturus ignorat, ac necdum Judas mentitur. Nondum
venit hora mea: sunt prius quae purgentur in saeculo; et
sic vita proficit in populo.
4. Ecclesia docet parere doctori. Vinum optimum
nonnisi exhausto deteriori. Vinum optimum, sanguis
Christi. Dicit Maria ministris, Facite quaecumque
jusserit; hoc est, obtemperate doctori, ministris mandat
Ecclesia. Qui sunt ministri, nisi officia Levitarum,
quae Dei mysteriis sunt deputata? Implentur hydriae
aqua; hoc est, vacuatae nuptiali vino, id est, potu
sordido, fontis puritate supplentur, et benedictione
Domini in saporem vini vertuntur; ut ex aqua spiritus
potum qui jam prandentibus defecerat, reputaret. Aquam
in vinum convertit; humanae fragilitati virtus augetur.
Princeps architriclinus vinum melius probat: hoc est,
dominici vigoris saporem humana corda senserunt. Nam qui
primum vinum melius judicavit, primus et credidit. Quod
vinum est, quod optimum judicatur, quod architriclinus
princeps queritur sero prolatum, nisi sanguis Dominicae
passionis? Hoc est enim quod Deus in hora suspendit,
hoc est quod ministri suscipiunt, hoc est quod servat
sponsus, hoc est quod princeps architriclinus, qui fidei
primus est, veneratur. Advertamus ergo attento corde nos
sanctas Scripturas audire debere; ut coelestem doctrinam
fida credulitate possimus agnoscere, et ab omni mundi
hujus impedimento liberari; ipso adjuvante qui vivit et
regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|