|
1. Judicium aliud discretionis, aliud damnationis.
Audistis, fratres charissimi, in lectione evangelica
Dominum dicentem, Sicut enim Pater suscitat mortuos et
vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Neque
enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit
Filio. Et majora his demonstrabit ei opera: id est,
non solum infirmos curare, sed et mortuos resuscitare.
Quod dicit, Neque Pater judicat quemquam, vel secundum
divinitatem; quia nemo potest eum intueri nec audire: ut
illud, Deum nemo vidit unquam. Sed judicium omne dedit
Filio: id est, ut ille qui fuit judicatus secundum
carnem, ab illo omnes judicentur. Amen, amen dico
vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit
me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit; sed
transit a morte in vitam. Quod dicit, In judicium non
venit, qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me,
discretionem factam esse inter justos et peccatores a
Domino cernitur: ac si dicat, in numero peccatorum, qui
ista fecerit, non veniet; sed transit de morte ad vitam:
hoc est, de superbia ad humilitatem, de odio ad
charitatem, de temporalibus ad aeterna migrabit. Amen,
amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando
mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint,
vivent. Mortui, id est peccatores intelliguntur, qui
audierunt Christum, et non crediderunt. Et quod
subditur, Vivent qui audierint: ideo recapitulatur, eo
quod paulo superius de resurrectione peccatorum dixerat;
hic autem de resurrectione mortuorum loquitur. Sicut enim
Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam
habere in semetipso: et potestatem dedit ei judicium
facere, quia Filius hominis est. Sic dedit ergo Pater
Filio vitam gignendo, sicut ipse habet. Quod dicit,
Dedit ei judicium facere, pro parte carnis quam
assumpsit, dedisse Patrem Filio judicium dici
cognoscimus; et futurum judicium hic significat: in quo
judicio astabit Dominus Jesus Christus, et reddet
unicuique secundum opera ejus; quia judicium hoc loco
damnationem et poenam peccatorum intelligimus. Nam ubi
dicit Psalmista, Judica me, Deus, et discerne causam
meam (Psal. XLII, 1); judicium discretionis
cognoscimus. Nolite mirari hoc, quia veniet hora, in
qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et
procedent, qui bona egerunt, in resurrectionem vitae;
qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Non
possum ergo ego a memetipso facere quidquam: sicut audio,
judico, et judicium meum justum est; quia non quaero
gloriam meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Hoc loco
apertissime resurrectionem futuram pronuntiat. Et quod
dixit, Non possum ego a memetipso facere quidquam: ac si
diceret, Ideo a me ipso quidquam facere non possum, quia
a memetipso non veni, sed a Patre. Quod dicit, Sicut
audio, judico, etc., auditio ista in aeternitate facta
esse significatur.
2. Humilis Christo datus, nec potest perire.
Resurrectio duplex.---Omne quod dat mihi Pater, ad
me veniet; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras.
Magnum penetrale et dulce secretum, sine taedio, sine
amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione
tentationum et dolorum. Nonne illud secretum est, quo
intrabit ille cui dicturus est Dominus, Serve bone,
merito intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV,
21)? Ego et eum qui venit ad me, inquit, non ejiciam
foras. Et qui ad me venit, humilis fit; qui mihi
adhaeret, humilis erit: quia non faciet voluntatem suam,
sed Dei; et ideo non ejicietur foras. Haec est autem
voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit
mihi Pater, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in
novissimo die. Ipse illi datus est qui servat
humilitatem, et hunc accipit: qui non servat
humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne
quod dedit mihi, non perdam ex eo. Haec non est voluntas
in conspectu Patris mei, ut pereat unus de pusillis
istis. De tumentibus possunt perire, de pusillis nihil
periet: quia nisi fueritis de pusillis istis, non
intrabitis in regnum coelorum (Id. XVIII, 3).
Omne quod dat mihi Pater, non perdam ex eo: sed
resuscitabo illud in novissimo die. Videte quemadmodum et
hic geminam illam resurrectionem definiat. Qui venit ad
me, modo resurget humilis factus in membris meis: sed
resuscitabo eum in novissimo die; id est, secundum
carnem. Haec est enim voluntas Patris mei, qui misit
me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat
vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei qui
misit me: modo autem, Qui videt Filium et credit in
eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem;
hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem: quia
sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio
habere vitam in semetipso: ut omnis qui videt, et credit
in ipsum, habeat vitam aeternam; credendo et transeundo
in vitam tanquam prima illa resurrectionem. Et quia non
est sola, et resuscitabo eum, inquit, in novissimo die.
|
|