|
1. Divinitas Christi demonstratur in suscitatione
Lazari. Apostoli non suscitarunt mortuos virtute sua.
Multis quidem signis ac virtutibus Dominus ac Salvator
noster Christus Jesus divinitatis suae potentiam
declaravit, sed maxime in Lazari morte, ut in praesenti
lectione audivit Dilectio vestra; ostendens se esse de
quo scriptum erat, Dominus virtutum nobiscum, susceptor
noster Deus Jacob (Psal. XLV, 8). Quas tamen
virtutes Dominus ac Salvator noster duplici genere
operatus est; et corporaliter et spiritualiter, id est,
visibiliter et invisibiliter, ut per visibile opus
invisibilem virtutem ostenderet. Superius caecum a
nativitate lumine oculorum illuminavit visibili opere
(Joan. IX, 1-7), ut invisibili illa virtute
caecitatem Judaeorum cognitionis suae lumine illustraret:
in praesenti vero lectione Lazaro mortuo vitam donavit,
ut incredula corda Judaeorum de morte peccati suscitaret
in vitam. Denique multi Judaeorum propter Lazarum
Christo Domino crediderunt. Cognoverunt enim in
resurrectione Lazari manifestam Filii Dei potentiam:
quia morti potestate propria imperare non est conditionis
humanae, sed divinae naturae. Legimus quidem et
Apostolos mortuos suscitasse (Act. IX, 40; XX,
9, 12), sed illi ut suscitarent, Dominum
oraverunt; suscitaverunt autem non sua virtute, nec sua
potestate, sed invocato nomine Christi, qui morti ac
vitae dominatur: Filius autem Dei Lazarum virtute
propria suscitavit. Denique ut ait Dominus, Lazare,
exi foras; statim ille egressus de monumento est: neque
mors tenere poterat, quem Vita vocabat. In naribus
humor sepulturae erat: Lazarus vivus astabat. Non
exspectavit mors iteratam vocem Salvatoris audire; quia
virtutem vitae ferre non poterat: sed ad unam vocem
Domini mors et corpus Lazari de monumento, et animam
dimisit de inferno; et totus Lazarus de monumento vivus
processit, qui totus ibi non fuerat. Tardius quis de
somno suscitatur, quam Lazarus de morte. Humor corporis
adhuc erat in naribus Judaeorum; et Lazarus vivus
astabat. Sed jam caput lectionis ipsius videamus.
2. Cur Christus de Lazari morte gaudet et flet.
Lacrymarum Christi virtus. Ait ergo Dominus ad
discipulos suos, ut audivit in praesenti lectione
Dilectio vestra: Amicus, inquit, noster Lazarus
dormit; sed vado, ut a somno suscitem eum. Bene dixit
Dominus, Amicus noster Lazarus dormit; quia vere de
morte velut de somno erat surrecturus. Sed discipuli
ignorantes cur hoc Dominus dixisset, aiunt ad illum:
Domine, si dormit, sanus erit. Tunc respondens, ait
illis manifeste: Lazarus mortuus est; sed gaudeo propter
vos, ut credatis, quia non ibi eram. Sed si gaudere se
dicit hic Dominus propter discipulos de Lazari morte,
quid est quod postea flesse refertur in Lazari morte?
Sed advertamus rationem gaudii, et lacrymarum. Gaudebat
Dominus propter discipulos; flebat propter Judaeos.
Propter discipulos gaudebat; quia per resurrectionem
Lazari confirmari habebat fides ipsorum in Christo:
propter Judaeorum flebat incredulitatem; quia nec
resurgente Lazaro, Christo Domino fuerant credituri.
Aut forte idcirco flevit Dominus, ut lacrymis suis mundi
peccata deleret. Si Petrus potuit lacrymarum suarum
fusione propria peccata abstergere, cur non credimus
lacrymis Domini mundi peccata deleta fuisse? Denique
post lacrymas Domini multi ex populo Judaeorum
crediderunt. Vicit ex parte incredulitatem Judaeorum
dominicae pietatis affectus, et discordes mentes eorum
mollivit prima fusio lacrymarum. Et idcirco forte
utrumque de Domino in praesenti lectione refertur, quod
et gavisus sit, et flevit: quia qui seminat in lacrymis,
ut scriptum est, in gaudio metet (Psal. CXXV,
5). Lacrymae ergo Domini gaudia mundi sunt: quia
idcirco ille lacrymas fudit, ut nos gaudia mereremur.
Sed redeamus ad ordinem.
3. Christus absens simul et praesens Lazari morti.
Ait ergo ad discipulos suos: Amicus, inquit, noster
Lazarus mortuus est: sed gaudeo propter vos, ut
sciatis, quia non eram ibi. Advertamus et hic
mysterium, quomodo non se illic Dominus fuisse dicit.
Cum enim dicit manifeste, Lazarus mortuus est;
praesentem se illic fuisse, evidenter ostendit. Neque
enim hoc dicere Dominus potuisset, nullo sibi nuntiante,
nisi praesens fuisset. Quomodo enim in loco, ubi
Lazarus mortuus est, praesens non erat Dominus, qui
omnia loca totius mundi divina potestate circumvenit? Sed
hic quoque Dominus ac Salvator noster sacramentum in se
carnis ac divinitatis ostendit. Non erat ibi secundum
carnem: hic erat secundum divinitatem; quia Deus ubique
est.
4. Cur Deus interrogat de rebus quas non ignorat. Ob
culpae confessionem salvatur Adam, ob negationem Cain
damnatur. Cum ergo venisset Dominus ad Mariam et
Martham sororem Lazari, videns turbam Judaeorum, ait:
Ubi posuistis eum? Numquid nesciebat Dominus ubi
positus esset Lazarus, qui absens mortuum Lazarum
pronuntiaverat, et qui divinitatis suae majestate ubique
erat? Sed hoc Dominus ex veteri consuetudine fecit.
Nam et Adam similiter ait: Ubi es, Adam (Gen.
III, 9)? Non quia nesciret ubi esset Adam: sed
idcirco interrogavit, ut peccatum suum Adam ore proprio
confiteretur, ut posset peccati veniam promereri.
Interrogat et Cain, Ubi est frater tuus Abel? Et
ille dixit, Nescio (Id. IV, 9). Non quia
nesciret ubi esset Abel, idcirco interrogavit Cain: sed
ut cum ille negaret, parricidium ejus argueret quod in
fratrem commiserat. Denique Adam, quia interroganti
Domino confessus est peccatum quod commisit, veniae
redditus est: Cain, quia negavit parricidium quod
commisit, aeterna poena damnatus est. Sic cum hic dicit
Dominus, Ubi posuistis eum? non idcirco interrogat,
quia nesciret ubi positus esset Lazarus: sed ut turba
Judaeorum ad monumentum Lazari sequerentur: ut videntes
divinam Christi potentiam in Lazari resurrectione, ipsi
adversus se testes existerent, si tantae virtuti non
crederent. Dixerat enim illis superius Dominus: Si
mihi non creditis, vel operibus credite, et cognoscite
quia Pater in me est, et ego in illo (Joan. X,
38).
5. Quod humanae virtutis est, hominibus dimittit
Deus. Deinde cum venisset ad monumentum, ait ad
circumstantes Judaeos, Tollite hinc lapidem. Quid
dicimus? Numquid lapidem Dominus a monumento praecepto
removere non poterat, qui inferni claustra propria virtute
removit? Sed quod ab hominibus fieri poterat, homines
facere praecepit: quod autem divinae virtutis erat, sua
potentia demonstravit. Lapidem enim a monumento revocare
humanae virtutis est; animam vero ab inferno revocare,
solius divinae potentiae est. Verum facile, si
voluisset, sola jussione verbi removere a monumento
lapidem potuisset, qui verbo mundum creavit.
6. Virtus vocis Christi. Miraculum alterum, Lazarus
ligatis pedibus ambulans. Cum ergo removissent lapidem a
monumento, ait magna voce: Lazare, veni foras!
ostendens se esse de quo scriptum erat, Vox Domini in
virtute, vox Domini in magnificentia (Psal.
XXVIII, 4); et iterum, Ecce dabit virtuti suae
vocem virtutis (Psal. LXVII, 34). Virtutis
plane et magnificentiae vox ista est, quae statim Lazarum
de morte ad vitam revocavit, et ante anima corpori reddita
est, quam sonum vocis miserat. Licet alibi esset
corpus, alibi anima; tamen vox ista Domini statim et
animam corpori reddidit, et corpus animae repraesentavit.
Deterita enim mors est, audita voce tantae virtutis.
Nec mirum sane, si ad unam vocem Domini resurgere
Lazarus potuit; quando omnes qui in monumentis sunt, ad
unam vocem solam resurrecturos in Evangelio ipse
declaravit dicendo, Venit hora, quando omnes qui in
monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et resurgent
(Joan. V, 25). Unde sine dubio tunc mors audita
voce Domini omnes mortuos a se potuisset dimittere, nisi
proprie vocatum Lazarum cognovisset. Ut ait ergo
Dominus, Lazare, exi foras; statim ille exivit ligatis
manibus et pedibus, et facies ejus sudario erat cooperta.
Quid et hic dicemus? Numquid Dominus in Lazaro
sepulturae vincula rumpere non poterat, qui mortis vincula
disruperat? Sed hic Dominus ac Salvator noster duplicem
virtutem in Lazaro suae operationis ostendit; at vel sic
incredulitati Judaeorum fidem credulitatis infunderet.
Non enim minoris admirationis est, Lazarum ligatum
pedibus ambulare potuisse, quam a mortuis resurrexisse.
|
|