|
1. Licet omnes virtutes quas in terris Dei Filius
majestatem suam proditurus implevit, mirari tantum homines
valeant, ut verbis definire non possint: excedit tamen
omne miraculum, quod Christus circa Lazarum fecit, cui
non aegro reddidit sanitatem, nec debilitatis languore
viribus medelam protinus verbo restituit, non denique
reliquias animae adhuc possidenti vitam rursus reddidit;
sed jam sepulto, jam monumentis recondito, jam legitimis
temporum spatiis adscripto inferis inquilino, ab ipsa sede
pallente, destructa lege tartarea, mancipium mortis
redire jussit ad superos; et post concilia stridentium
umbrarum, post profundas noctis aeternae caligines, vitam
ducere, in convivio discumbere, frui discumbentium
colloquio, prandere et gaudere fecit: atque ut miraculum
divinae virtutis accresceret, dum convivis interrogantibus
tristia loca poenarum, sedesque alta nocte semper
obscuras, Lazarus indicat diligenti narratione per
ordinem; diu quaesiti longisque temporibus ignorati
invenerunt tandem inferi proditorem.
2. Nec leves jam praecesserant in multis curationibus
diversae virtutes. Neque enim levia sunt vel ludicra
praeter Lazarum quae Christus implevit: quod claudi
redintegratis gressibus cucurrerunt, et accepto beneficio
sanitatis Domino gratias retulerunt; quod manci utrasque
manus ad coelum cum laudibus levaverunt; quod resoluta
sunt mutis claustra linguarum, et post horrificum vocis
inarticulatae mugitum, vinculo nodatae linguae disrupto,
ex ore dividuo sensibilia verba processerunt; quod caecus
recepit lumen, quod violentus dolor nube crassi humoris
obscurans ab orbium sede rapuerat; et noctem funeratae
frontis excutiens, dum totum recipit visum,
resurrectionem caecus meruit oculorum. Recepit hic quidem
oculos, alter accepit; et quod natura non dederat, manus
Christi formavit. Imposuit enim fronti pulverem sputo
conspersum, et ad tactum sacrae manus operis disciplina
festinans luciferas gemmas orbibus praeparatis infixit; et
quod natura non dederat, Christus artifex integravit.
Haec omnia cunctis fuere miraculo, dum fiebant. Quis
enim protinus saxeus mirari non cogatur, cum omnia damna
membrorum non medicinae pigmentis, nec arte aliqua, nec
remediis, sed solo tantummodo videret sermonis imperio
restituta? Parva haec tamen ad Christi potentiam
videbantur, nisi amicus Christi Lazarus moreretur.
Quem ideo Christus vitae naturae restituit, ut mutaret
naturam, et vitae ordinem verteret, ut unus homo semel
nasci, et bis mori disceret, ut conditionem mortis nova
resurrectionis lege turbaret.
3. Invadit igitur Lazarum pernicies inimica languoris,
et fornace febrium anhelum corpus exurens, miserandi
hominis robur quotidie edax incendium absumebat. Jacebat
visceribus anhelis exaestuans, crebrisque singultibus
corpus excussum, migraturam de domo corporis animam
promittebat. Non amici, non consilia, non fomenta, non
artis magisterio remedia provisa succurrunt: omnia enim
quae pro salute data fuerant, in contrarium vertebantur.
Languor enim iste non aliquo remedio, sed sola morte
fuerat finiendus: et mors ipsa per resurrectionem Christi
vincenda. Aderant autem duae sorores languenti, et casum
dolentes juvenis, aegrotantis lectulo jugiter
inhaerebant. Fovebant vero jacentem talibus frequenter
alloquiis: Patienter, inquiunt, sustine, fortiter
dura, noli desperatione corruere. Dum enim languorem
istum fortitudine toleras, cum sustines, cum foveris,
venit inter haec Christus, ut credimus; forsitan et
sanaberis. Sed quid vos, o Maria et Martha, pro
germano tantus dolor exurit? quid jugibus suspiriis
optatis mori cum fratre? In contrarium potius vota
pectoris immutate, precamini crementa languoris, augmenta
febrium quaerite, et ut in extrema vitae limina tempestas
morbi saevientis citius impingat, optate. Frater enim
vester Lazarus, cujus ingemiscitis tanto affectu
languorem, nisi mortuus fuerit, non recipiet sanitatem.
4. Urebat igitur aegrotum febris assidua, edax flamma
penetrabili vapore siccabat. Incumbit quaestionarius
corpori dolor, totus homo saevientium morborum oneribus
premitur; ut corporis vinculis anima resolvatur. Vicit
tandem succum corporis aegritudo, et caminus febrium
extremo divortio de sede corporis animam compulit
emigrare. Scindebant Maria et Martha germanae vestes,
laniabant iratis unguibus genas, spargebant evulsos
crines, ululatibus astra pulsabant: et tamen incumbentes
funeri, amplexaeque corpus exanime, inania figentes
oscula, saepius hoc dicebant: Poteras, miser, nec
aegrotare, nec mori, si nulla ratio fecisset Christum
absentem. Inter omnes enim quibus sermone medico
desiderata concessit, si te quoque languentem contingeret
aut videret: non te frigidi corporis sopore oppressum,
non spoliatum lumine videremus: imo illo praesente non
tibi febris accederet, non invaderet dolor, non aegritudo
vastaret. Tanta est enim illius omnipotentia; ut etiam
jam mortuus resurgeres, si veniret. Procedit interea
funus, longoque ordine tristibus obsequiis decoratum
infertur sepulcris: absconditur cavato saxo, luctuosisque
vocibus conclamatur.
5. Venit igitur ad Bethaniam Christus, claustra
mortis divina potentia destructurus. Occurrunt lacrymosae
sorores, funus hominis contestantes, Dei auxilium
requirebant (erat enim ei insitus amor Lazari, erat
sororum ejus quaedam dilectio apud Dominum), de
servitiis amoris sui pignus intrinsecus deponentes, in
visceribus habere Dominum videbantur. Sed interrogat de
lacrymis Deus; et licet sciret quid contigerit, tamen ex
illarum voce optat audire. Lazarus, inquiunt, quem
diligebas, mortuus est. O invidia! o infidelis
conventio! Te adhuc posito in saeculo, Lazarus amicus
tuus moritur. Si amicus moritur, inimicus quid
patiatur? Parum est si tibi non soli superi serviunt:
ecce tuum dilectum inferi rapuerunt. Lazarus, inquiunt,
quem diligebas, moritur. Exclusit humanitatis
consuetudinem, et vox illa mortalitatis dicit: amicus
Dei plus debuit vivere; sed moritur.
6. Dominus noster Jesus Christus intendens in lacrymas
mulierum, quae jugibus suspiriis optabant mori cum
fratre, ad mausoleum Lazari una cum discipulis suis vel
prolixis turbis accelerat. Jam enim intra cavatum saxum
quatuor dies habuit ut jacebat, jam fluescentium membrorum
teterrimus foetor prohibebat accessum, jam in concavis
orbibus tabido situ marcescentes resederant oculi, jam
deficiebat narium mollitudo, jam rictus oris dentibus
nudatis horrebat, jam nudata cute, laxa temporibus
cerebri sedes tegmine attenuato pallescens, capillis
subinde rarescentibus apparebat; jam Maria et Martha
sorores Lazari, quae Christum frequenter resuscitasse
mortuos viderant, fratrem suum posse resuscitari penitus
non credebant. Ibi vere Christus probatus est Deus,
ubi tantum fecit, quantum ausa non est etiam ipsa fides
optare. Et commotus spiritu dixit: Ubi posuistis eum?
Non tamen locum sepulti ignorare credi debuerat; sed
fidem populi approbare volebat. Venit igitur Christus ad
monumentum in quo Lazarus dormiebat, et non tanquam
mortuum, sed tanquam sanum, tanquam vivum, tanquam
audire paratum, de sepulcro protinus evocavit. Lazare,
inquit, prodi foras. Ideo dicit nomen, ne omnes mortui
cogerentur exire. Clamat tamen ad monumentum; turbant se
inferi, exspectant audientiam omnes mortui, quaerunt sua
nomina vocitari: Ne, inquiunt, et nos Dominus
suscitabit? Ubicumque Christus steterat, patebant
inferi. Subito una vox intercepit caeteros, Lazare,
veni foras. Non dilatio ulla retinet resurgentem, non
tardant reditus animae, non impediunt vincula sepulturae.
Involutus linteis, nodisque lineis irretitus, voce
Christi citius egreditur, surgit, ambulat, currit. Et
ne quid quisquam deesse diceret resurgenti, praesentibus
cunctis agit gratias Redemptori.
|
|