|
Pax quid sit. Quid faciat. Qualis sit. Jactura
illius quanta. Contumaciae crimen. Discordia. Domini
vox est, fratres charissimi, Pacem meam do vobis, pacem
relinquo vobis. De pace dicturi, prius quae pacis sint
commoda, videamus. Est pax serenitas mentis,
tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris
vinculum, consortium charitatis. Haec est quae
simultates tollit, bella compescit, comprimit iras,
superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos
concordat, cunctis est placita. Non quaerit alienum,
nihil deputat suum; docet amare, quae odisse non novit.
Nescit extolli, nescit inflari. Hanc ergo qui accepit,
teneat; qui perdidit, repetat; qui amisit, exquirat:
quoniam qui in eadem non fuerit inventus, abdicatur a
Patre, exhaeredatur a Filio, nihilominus a sancto
Spiritu alienus efficitur. Respuit enim munus oblatum,
qui datae legis contempserit bonum: nec poterit ad
haereditatem Domini pervenire, qui testamentum noluerit
observare. Non potest concordiam habere cum Christo,
qui discors voluerit esse cum christiano. Contumaciae
ergo crimen est, quod jubetur contemnere, quod
praecipitur nolle, quod imperatur declinare. Quid tibi
commune cum discordia, christiane? Quid simultates
amas, quod auctori pacis placere non potuit? Quid
exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille,
qui eas primus invenit? Initio manque inimicitias in
protoplastum dum serpens exerit, interficitur; dum homini
invidet, ipse prosternitur; dum Adam cupit decipere,
ipse primitus jugulatur. Quare aut Christi charitatem
amplectere, christiane, aut discordiae auctori de
similitudine operum parem te esse cognosce.
Sermo idem fusior, sicuti habetur in Regio Ms. necnon
in Colbertino, in quo praefigitur titulus iste:
|
“Sermo
sancti Augustini in Coena Domini, de pace discipulis
commendata.”
|
|
Domini est ista vox, Pacem meam do vobis, pacem dimitto
vobis. De pace dicturi, prius quae sint pacis commoda
audiamus. Est enim pax serenitas mentis tranquillitas
animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium
charitatis. Haec est enim quae simultates tollit, bella
compescit, comprimit iram: superbos calcat, humiles
amat, discordias sedat, inimicos concordat, placita
cunctis. Non quaerit alienum, nihil deputat suum.
Docet amare, quae odisse non novit. Nescit extolli,
nescit inflari: humilis omnibus, mitis est omnibus. In
ipsa requies, in ipsa tranquillitas. Pax quae exercetur
in christiano, consummatur in Christo. Hanc qui
amaverit, Dei haeres est; qui contempserit, Christo
rebellis est. Dominus enim Christus ad Patrem remeans,
haereditarium bonum, id est, pacem suam, suis cultoribus
dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem dimitto
vobis. Hanc pacem qui acceperit, teneat; qui
perdiderit, repetat; qui amiserit, exquirat: quoniam
qui in eadem pace inventus non fuerit, abdicatur a
Patre, exhaeredatur a Filio; et exutus et nudus,
invenietur ab eodem Domino alienus. Respuet munus
oblatum, qui datae legis contempserit bonum: nec poterit
ad haereditatem Domini pervenire, qui testamento noluerit
inservire. Pacem quam Christus dimisit, christiane,
amplectere: haereditati Dei ut cultor adhaere,
voluntatem Domini in te transfusam ostende. Beati,
inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur
(Matth. V, 9). Scriptum est discordibus, scriptum
est inimicis, Filius esse nisi pacificus non potest;
inimicos abdicavit, qui pacificos filios fecit. Aut enim
datam pacem, christiane, conserva, aut gloriam tibi
salutis ablatam, si non amaveris pacem, cognosce. Non
potest promissa Christi percipere, qui cum fratre
noluerit concordari: non potest concordiam habere cum
Christo, qui discors voluerit esse cum christiano. Si
de nobis a Christo vicaria passio peteretur, et Filii
Dei sanguis, qui pro nobis effusus est, ad pensandum
nostro sanguine quaereretur; quanta instantia vel officio
fuerat festinandum, ut et jussa tantae majestatis
expleres, et vicaria passione dependere gauderes, et pro
morte vitam acquirere, et passione reciproca compensare?
At nunc quomodo poteris pro Christo animam ponere, qui
pacem ab eodem delegatam nolueris conservare? Contumaciae
crimen est, quod jubetur contemnere, quod praecipitur
nolle, quod imperatur declinare. Pax enim Christi est
bonum; discordia diaboli malum: auctori respondet, qui
de utroque alterutrum eligit. Quid tibi cum discordia,
christiane, quae principem suum diabolum interemit? Quid
amas simultatem, quae placere auctori non potuit? Quid
exerces inimicitias, quas evadere non potuit nec ille,
qui eas primus invenit? Inimicitias in protoplasto dum
serpens exercet, interficitur; dum homini invidet, ipse
prosternitur, dum Adam decipit, jugulatur. At contra
Christus tantum homini charitate adhaesit, tantum eum
unica benignitate amavit, ut eum commendaret Patri,
sociaret sibi, dum carnem propter ipsum descendens
induit. Scriptum est, Invidia diaboli mors intravit in
orbem terrarum. Imitantur, autem illum, qui sunt ex
parte illius (Sap. II, 24, 25). Non cadat in
christianum, quae cadit in diabolum: quia christianum
condecet conservare, quod eum constat a Domino
didicisse. Qua de re autem Christi charitatem amplecti
debemus, ut cum illo in aeterna beatitudine vivere
possimus. Amen.
|
|