|
1. Pax, haereditas Christi. Pacificus, filius
Dei. Legimus in Evangelio, fratres charissimi, quod
Salvator et Dominus noster, cum appropinquaret
passioni, et transitum suum de hoc mundo ad Patrem
discipulis insinuaret, inter alia verba quae ob sui
commemorationem dilectis comitibus suis impenderat, maxime
pacis bonum et unitatis quasi speciale munus illis
commendavit, dicens, Pacem meam do vobis, pacem meam
relinquo vobis: ac si diceret, In pace vos dimisi, in
pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare, quae
desiderabat rediens in omnibus invenire: hanc suis
haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et
praemia in pacis conversatione promisit. Atque ideo,
fratres, si haeredes Christi esse volumus, in ejus pace
esse et manere debemus. Pacem nobis, sicut audistis,
Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit,
dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque
inviolata mandavit. Cujus pacis ornamenta mirabiliter
alio ostendit loco, dicens: Beati pacifici, quoniam
filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Et si filius
Dei incipit vocari, qui pacificus esse jam coepit; non
vult filius Dei dici, qui pacem noluerit amplecti: negat
Deum sibi patrem, qui pacificus esse contemnit.
Pacificos ergo esse oportet Dei filios, corde mites,
sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi
unanimitatis nexibus cohaerentes.
2. Pax cum quibus servanda. Pacis effectus. Sed haec
pax cum bonis et Dei praecepta servantibus custodienda
est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se
habent in peccatis suis. Pax Christi ad salutem
sempiternam proficit: pax quae in diabolo est, ad
perpetuam venit perditionem. Pax cum bonis, et bellum
cum vitiis semper habendum est: mala siquidem impiorum
hominum odio habenda sunt. Nam homines ipsi, quamvis
mali sint, amandi sunt, quia creatura Dei sunt. Pax
vero quae in bonis est, concordiam fratrum et charitatem
copulat proximorum. Pax spiritum Dei specialiter
promeretur, pax dilectionis mater est, pax indicium est
sanctitatis, de qua Dominus per prophetam ait: Pacem et
veritatem diligite (Zach. VIII, 19). Pax
plebis sanitas, gloria sacerdotis, et patriae laetitia,
et terror hostium sive visibilium sive invisibilium.
Omnibus viribus pax est custodienda, fratres; quia
semper in Deo manet, qui in pace sancta manet, et cum
sanctis Dei societatem habet.
3. Sacerdotis munus. Sine pace accepta non est oratio
vel oblatio. Sacerdotis est, in pace populum admonere
quod debeat agere; populi est, in humilitate audire quae
monet sacerdos. Quidquid non licet, pastoris est
prohibere ne fiat; plebis, audire ne faciat: atque
unitatis vinculum omnes debent praelati simul et subditi in
fide et dilectione per omnia servare: quia sine pace non
suscipitur sacerdotis oratio, nec plebis oblatio. Si
ergo volumus velociter a Deo exaudiri, et gratanter
munera nostra ab eo accipi, debemus utique in pace
conversari. De qua nos ipsa Veritas instruere dignata
est: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi
recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum
te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius
reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus
tuum (Matth. V, 23 et 24).
4. Pax et unitas saepe in Scripturis commendatae.
Quia ergo unitatem nostram et concordiam Deus desiderat,
ostendit ipse Salvator in Evangelio ad Patrem ita
loquens: Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine
tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan.
XVII, 11). Unde et Apostolus fideles adhortatur
dicens, Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis, et
unum dicatis omnes (I Cor. I, 10): et item, Non
sit, inquit, inter vos zelus et contentio (Rom.
XIII, 13). Omnis amaritudo, et ira, et
indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum
omni malitia (Ephes. IV, 30): item alibi ait,
Sustinentes invicem in charitate, solliciti servare
unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus
spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
(Ibid. 2-4). Haec itaque unanimitas sub Apostolis
olim fuit. Sic novus credentium populus, Domini mandata
custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura
quae dicit, Turba autem eorum qui crediderunt, una anima
et mente agebant (Act. IV, 32): et iterum, Et
erant perseverantes omnes unamines in oratione, cum
mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu, et fratribus
ejus (Id. I, 14). Et ideo efficacibus precibus
orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de
Dei misericordia postulabant.
5. Charitatis diminutio, fidei defectus. In nobis
vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas
operationis infracta sit. Domus tunc venumdabant, et
thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus
indigentium pretia Apostolis offerebant (Id. II,
45): at nunc de patrimonio nec decimas damus; et cum
vendere jubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sic
in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur
elanguit. Et idcirco Dominus tempora nostra respiciens
in Evangelio suo dicens ait: Filius hominis cum
venerit, putas, inveniet fidem in terra (Luc.
XVIII, 8)? Videmus fieri quod ille praedixit.
In Dei timore, in lege justitiae, in dilectione, in
opere fides est. Nemo futurorum metum cogitat. Diem et
iram Domini, et incredulis ventura supplicia, et statuta
perfidis aeterna tormenta nemo considerat: quae metueret
conscientia nostra, si crederet; quia non credit, omnino
non metuit: si autem crederet, et caveret; si caveret,
et evaderet.
6. Vigilantia. Excitemus nos, quantum possumus,
dilectissimi fratres, et somno inertiae veteris abrupto,
ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus.
Simus tales, quales nos esse ipse praecepit, dicens:
Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes: et
vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando
revertatur a nuptiis: ut cum venerit et pulsaverit,
aperiant ei: et, Beati servi illi, quos adveniens
dominus invenerit vigilantes (Id. XII, 35 37).
Accinctos nos esse oportet: ne cum expeditionis dies
venerit, impeditos et implicatos apprehendat Luceat in
bonis operibus nostrum lumen et fulgeat; ut ipsum lumen
nos ad lucem charitatis aeternae de hac saeculi nocte
perducat, quo cum Christo, qui est verae pacis auctor,
et cum sanctis angelis ejus aeterna pace et perpetua
felicitate fruamur: praestante Domino nostro Jesu
Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et
regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|