|
1. Paupertatis evangelicae commendatio. Post
resurrectionem Christi, quorum operum patrocinio
praedicatio Apostolorum muniatur, lectio quam audistis
exposuit. Ascendentes, inquit, Petrus et Joannes in
templum, materiam sermoni, id est, praedicationi
ingressum, per signa praepararunt. Praecedere quippe
stupor debuit, ut mirandae rei expositio sequeretur.
Fulgor ergo signorum populorum corda percussit. Nam erat
quidam a nativitate sua claudus, qui portabatur manibus,
et mendicabat, inquit, ad Speciosam portam templi: qui
cum ingredientes vidisset Apostolos, eleemosynam ex more
poscebat. Sed cum in eum convertissent intuitum, nihil
claudus ultra notum solamen opperiens, credidit
affluituram vilem de Apostolorum manibus largitatem. Sed
Petrus apostolus ait ad eum, Intende in nos. Quos cum
respexisset, Argentum, inquit, et aurum non est mihi;
quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi
Nazareni surge et ambula. Verborum ipsorum ordinem
debemus diligenter exponere. Neque enim pertinebat ad
rem, cum virtutum divitiae sequerentur, ut census
pauperies narraretur, nisi ipsam virtutem voluisset
Apostolus cum sui attestatione proferre. Ne enim
mirareris possessorem virtutum, ante professus est
abrenuntiationem divitiarum. Juste namque sequebatur, ut
largiretur signa, qui opes contempserat. Quid hac
paupertate ditius? quid hac virtute pauperius?
Testimonium ergo virtutis secutura est professio
paupertatis. Unde et Apostolus loquebatur, Tanquam
nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI,
10). Quid igitur hac paupertate ditius? Argentum et
aurum non habeo. Sed quid habet, qui argentum non
habet? Eloquium vehemens, eloquium igne purgatum: qui
aurum non habet, fidem habet.
2. Auri vilitas. Cur ita abstrusum. Videamus quid
amplius coruscet aurum, quod ita est in abscondito; ut
illud videatur providens hominibus natura damnasse, nec
exposuisse rem succensuram oculos cupidorum: atque ut
adjuvaretur paupertas difficultate parandarum divitiarum,
cum labore fecit quaeri, quod noluerat inveniri. Ergo
videamus: qui aurum non habet, quid habet? Fidem
habet, virtutem habet. Expendamus quod diximus, quid
amplius coruscet aurum, quod aerumna perquirit, quod
avaritia cupit, quod sollicitudo custodit; aurum materia
laborum, periculosa res possidentium; aurum enervatio
virtutum, aurum malus dominus, proditor servus. Ergo
qui aurum non habet, quid habet? Fidem habet.
Videamus, ut diximus, quid amplius coruscet aurum, quod
nemo tutum habet, nisi qui semper abscondit; aurum, quod
in perniciem domini fulget; aurum, quod per tenebras
quaeritur, per tenebras custoditur; aurum, cujus
inquisitio damnatos habet, cujus amor Judam fecit, et ne
alicui sit nomen ignotum, de apostolo proditorem; aurum,
quod apud avarum animum praefertur et Christo: in cujus
appetitu congrua Magister Gentium auctoritate detonuit
dicens, Avaritia quae est idolorum servitus (Ephes.
V, 5). Quid ergo amplius refulget aurum, quod
sordidus dominus habet; aurum, quod amplius cruciat apud
quem largius fuerit; aurum, quod amanti se nihil de sua
possessione permittit, refundens ei reatum suum, cui usum
suum negat gravis acquisitio, aerumnosa possessio?
3. Auri damnatur usus, non natura. Periculose
possidetur; fructuose abdicatur. Nec tamen cum haec
dicimus, Dei creatura damnatur: sed quoniam obcaecata
prudentia hominum id in magnum pretium receptum est, jam
in infamiam rei redundat, quidquid de mala cupiditate
suscipitur. Ideo ergo res illa vituperatur, ut avaritia
condemnetur. Caeterum Dominus ait per prophetam, Aurum
et argentum meum est (Aggaei II, 9). At si per se
mala res esset, Dei esse non posset. Verum praebet
materiam misericordiae apud bonos animos; et novo genere
tunc magis prodest, quando contemnitur; ut ipsa sui
conditione testetur quoniam mala est rei ejus possessio,
cujus abdicatio fructuosa est. Praebet ergo materiam
subveniendi: Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus
manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Vis ergo nosse
quam justi judicis res sint aurum et argentum? Avarus
inde torquetur; inde misericors adjuvatur. Exerceatur
ergo rei contemptus per contemptum utilis. Ad
possessionem ejus non omnes idonei; ad contemptum ejus
omnes idonei. Nemo ergo non potest inter eos reputari,
qui disperserunt tribueruntque pauperibus, justitia eorum
manet in aeternum: nemo non inter eos reputari potest,
qui bene voluerit per fugacium rerum despectum placere
Deo.
4. Paupertatis pretium. Magnae felicitatis est
conditio Christianorum, quibus claritudo regni in
paupertate posita est. Possidere quod cum labore
requiritur, paucorum est: contemnere quod cum fructu
contemnas, omnium est. Felicitas ergo magna
Christianorum, quibus datum est ut paupertate faciant
pretium regni coelorum. Non tibi displiceat paupertas
tua: nihil ea potest ditius inveniri. Vis nosse quam
locuples sit? Coelum emit. Quibus thesauris conferri
possit, quod videmus paupertati indultum? Ut ad regnum
coelorum veniret dives, possessione sua obtinere non
posset: nunc obtinet ut contemptu perveniat. Multo ergo
plus fulget fides quam aurum. Aurum latebris tenebrescit
amicum ; fides ingenito splendore conspicuat: aurum tuto
prodi non potest; fides bono publico semper fulget,
dignitatem fidei fiducia ipsa testatur: aurum nec inter
convenientes tutum est; fides etiam inter pugnantes secura
est.
5. Pauperis divitiae. Quid ergo donavit Apostolus
pauper censu, dives fide, lectionis ordo proloquitur.
Aurum et argentum non est mihi. Sed pro his quid habet?
Quod autem habeo hoc tibi do: in nomine Jesu Christi
surge et ambula. De effectibus pretia rerum aestimentur.
Qui aurum donabant, implebant pauperis ventrem, majus
onus pedibus debilibus futurum, solabantur infirmitatem,
sanitatem reddere non valebant. Ille autem qui aurum non
possedit, sanitatem dedit. Deo dives est, inops auri.
Aurum et argentum non habeo: ideo igitur tantas virtutum
opes praetulit. Quod habeo hoc tibi do; in nomine Jesu
Christi surge et ambula. Hoc plane non in marsupio, sed
in animo tenebatur. Quid ei dedit? In nomine Jesu
Christi surge et ambula. Pauperem hominem expavit
infirmitas aequa lege et aequa potentia reges captivosque
constringens: non potuit sustinere jussionem pauperis
regibus dominans. Parum est quod infirmitatem nominamus;
pauperis imperium etiam natura non pertulit. Ille enim
claudus erat ex utero matris suae. Debilitas itaque quam
ei in vexerat nativitas, vi pauperis jubentis exclusa
est: quod profecto non fieret, nisi pauper Apostolus
plenus esset illo Deo, qui est auctor naturae. Nihil
ergo hac ditius paupertate. Quid donat, qui aes non
habet? Virtutem largitur, gratis confert. Quid enim
non potest? In nomine Jesu Christi surge et ambula.
Obedientiae subditur, quod ex necessitate veniebat.
Dicitur homini, Surge, quod semper optabat: sed
quoniam naturalibus vinculis impeditus erat, non poterat
quod volebat. Nunc autem tanta facilitate insensibilia
serviunt, ut ad nutum jubentis illa pedum infirmitas
avolaret. Surge et ambula. Et surrexit, inquit,
continuo et stetit. Animo imperatur, et pedes serviunt:
Exsilient, inquit propheta, tanquam vituli de vinculis
laxati (Malach. IV, 2).
6. Resurrectionis velocitas.---Et consolidatae sunt
bases pedum ejus. Quanta velocitate res agatur,
attendite. Vix aures debilis sermo intraverat jubentis,
et continuo vis sanitatis irrupit, et exclusa infirmitate
usui membra redduntur. Testimonium velocis resurrectionis
est velocitas ex debilitate surgentis. In momento, in
ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et
mortui resurgent, et nos immutabimur (I Cor. XV,
52). Futura metire de factis. In quanto momento
mortui excitentur, debilibus a natura crede vestigiis.
Surrexit: consolidatae sunt, inquit, bases pedum ejus.
Parum erat quod dicebatur in usum claudus redisse: virtus
ei cum sanitate restituitur. Non enim dixit, Restitutae
sunt; sed, Consolidatae sunt bases: tam abundantem
recipiunt sanitatem, ut ferant laborem. Exsiliens,
inquit, ambulabat. Saltus frequenter etiam sanis gravis
est. Non senserunt illi pedes pigra remedia, nec velut
unguenti modo lita vestigia revocantur: ad momentum vis
medicinae irrumpentis ostenditur, signaturque fuga
infirmitatis exclusae. Sic exsilit qui sanatur a
paupere.
7. Caro bonae naturae est, et a Deo. Vitium omne in
voluntate. Sanatur ergo ab Apostolis caro: hoc ipso
indicans, quid a Deo suo conditore mereatur.
Convincantur itaque signis omnibus Manichaei: cuncta
salutis genera, quae carni deferuntur, testimonium bonae
naturae sunt. Digna enim divino opere comprobantur, quae
non creduntur indigna beneficiis. Nomen auctoris sui
membra cognoscunt, cum eis dicitur, In nomine Jesu
Christi surge et ambula. Si esset caro a diabolo, nomen
Christi formidare potuisset. Obsequium sanatorum,
testimonium Conditoris est. In nomine Jesu Christi
surge et ambula. Intulerat natura debilitatem: ad ipsam
quodam modo invocati nominis auctoritas destinatur.
Cognoscit qui jusserit, obsequiturque suo Domino,
refragaturque contrario. Si caro a diabolo est,
expugnanda est a Christi discipulis, non curanda. Si
rationem interroges, obligandum est quidquid inimicum
est. Nolo hoc solum cogitationi credas: divina ad hunc
sensum succurrat auctoritas. Dominus ait in Evangelio:
Nemo ingreditur in domum fortis, ut vasa ejus diripiat,
nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29).
In suis ergo erat operibus diabolus alligandus: nunc
autem non colligatur diabolus, sed honoratur, si res ejus
per signa curatur. Magni beneficii debitor Christus
carni est, si quod possit, in ejus salute monstravit.
Non esset materia loquendi, nisi testimonium
misericordiae caro curata fecisset. Suffragatur
praedicationi Christi caro, in ipsa est administratio
signorum. Claudus surgit, ut Apostoli loquantur.
Diximus, quoniam si hujus Dei opus caro non esset; ille
claudus non erat in pedibus sanandus, sed in brachiis
colligandus. Nunc autem surgit claudus, ut Apostoli
loquantur, praeitorque fit praedicationis: ut Christi
Evangelium sonet, claudus exsilit. Impudenter Apostoli
fecerunt, si Dei eorum opus caro non est: nunc autem
quoniam id dicere sacrilegium est, non faciunt Apostoli
impudenter. Caro igitur opus Dei est: cum formatur,
opus Dei est: cum conditur, opus Dei est: cum
producitur, Dei opus est: cum regeneratur, opus Dei
est: cum signatur, opus Dei est: cum curatur, opus
Dei est. Quid debet diabolo toties res Dei?
Irrideantur ergo Manichaei, et propter honorem Dei
carnis natura laudetur; atque omne vitium in voluntate
ponatur, spes emendationis hominibus suggeratur, ut se
intelligant non carnis necessitate, sed tantum voluntatis
pravitate delinquere. Nos autem carnem divino adscribimus
operi, quam videmus in Christi resurrectione divini
consortii gloriam consecutam, quam a Christo conditore
suo suscepit, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
|
|